<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:17a-17b</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:17a-17b</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="17a"><p><said who="#Trismegistus"> Spiritu vero, ⟨⟨qui quasi organum vel machina summi dei voluntati subiectus est,⟩⟩ agitantur sive gubernantur omnes in mundo species, unaquaeque secundum naturam suam a deo distributam sibi. <foreign xml:lang="grc">ὕλη</foreign> autem (vel mundus) omnium est ⟨formarum⟩ receptaculum; omniumque agitatio atque frequentatio ⟨. . .⟩. Quorum deus gubernator, dispensans omnibus [[quantum]] rebus mundanis ⟨⟨quantum⟩⟩ unicuique necessarium est: spiritu vero inplet omnia, ut cuiusque naturae qualitas est inaltata. </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> [[Est enim cava mundi rotunditas in modum sphaerae, ipsa sibi qualitatis vel formae suae causa invisibilis tota; quippe cum quemcumque in ea summum subter despiciendi causa delegeris locum, ex eo, in imo quid sit, videre non possis: propter quod multis loci[s] instar qualitatemque habere creditur. Per formas enim solas specierum, quarum imaginibus videtur insculpta, quasi visibilis creditur, cum depicta monstratur: re autem vera est sibi ipsi invisibilis semper. Ex quo eius imum, vel pars ⟨ima⟩, si locus ⟨imus⟩ est in sphaera, Graece <foreign xml:lang="grc">Ἅιδης</foreign> dicitur, siquidem <foreign xml:lang="grc">ἰδεῖν</foreign> Graece videre dicatur, quo⟨d⟩ visu imum sphaerae careat. Unde et ideae dicuntur species, quod sint visibiles formae. Ab eo itaque quod visu priventur, Graece <foreign xml:lang="grc">Ἅιδης</foreign>, ab eo quod in imo sphaerae sint, Latine inferi nuncupantur.]] </said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>