<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:14b-15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1:14b-15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1286.tlg019.1st1K-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="section" n="14b"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> [Et de his sit hucusque tractatus: de spiritu vero et de his similibus hinc sumatur exordium.] </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Fuit deus et <foreign xml:lang="grc">ὕλη</foreign> ⎡quem Graece credimus mundum⎤. [Et mundo comitabatur spiritus, vel inerat mundo spiritus, sed non similiter ut deo: nec deo ⟨. . .⟩.] Haec, de quibus mundus, idcirco non erant, qu⟨i⟩a n⟨a⟩ta non erant; sed in eo iam tunc <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0315"/> erant unde nasci habuerunt. [Non enim ea sola non nata dicuntur quae necdum nata sunt, sed ea ⟨etiam quae . . .⟩ . ⟨. . . ⟩ quae carent fecunditate generandi, ita ut ex his nihil nasci possit.] </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Quaecunque ergo sunt quibus inest natura generandi, haec et generabilia sunt: de quibus nasci potest ⟨aliquid⟩, tametsi e ex se nata sunt. Neque enim dubitatur ex his quae ex se nata sunt facile nasci posse ⟨. . .⟩. ⟨. . .⟩ de quibus cuncta nascuntur. </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Deus ergo sempiternus, deus aeternus: nec nasci potest nec potuit: hoc est, hoc fuit, hoc erit semper. Haec ergo est, quae ex se tota est, natura dei. </said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"><foreign xml:lang="grc">ὕλη</foreign> autem ⟨vel mundi natura⟩ [et spiritus], quamvis nata non videa[n]tur, a principio tamen in se nascendi procreandique vim posside[n]t atque naturam. Fecunditatis etenim initium in qualitate [naturae] ⟨materiae⟩ est, quae et conceptus et partus in se possidet vim atque [materiam] ⟨naturam⟩. Haec itaque sine alieno conceptu est sola generabilis, ⟨⟨quae utique in se vim totius naturae habet.⟩⟩ </said></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> At vero ea, quae vim solam concipiendi habent ex alterius commixtione naturae, ita discernenda sunt, ut ⟨. . .⟩. Sic locus mundi cum his quae in se sunt vide[a]tur esse non natus [[qui utique in se vim totius naturae habet]]: locum autem dico in quo sint omnia. Neque enim haec omnia esse potuissent, si locus deesset qui omnia sustinere potuisset. Omnibus enim rebus quae fuerint praecavendum est loco: nec qualitates etenim nec <pb facs="ScottHermeticaVolOne_0317"/> quantitates nec positiones nec effectus dinosci potuissent earum rerum quae nusquam sunt.</said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Sic ergo et mundus quamvis natus non sit, in se tamen omnium naturas habet, utpote qui his omnibus ad concipiendum fecundissimos sinus praestet.</said></p><p rend="indent"><said who="#Trismegistus"> Hoc est ergo totum qualitatis ⟨diversae, prout natura est⟩ materiae, quae creabilis est, tametsi creata non est. Sicuti enim [in] natura materiae [qualitas] ⟨bonitatis⟩ fecunda est, sic et malignitatis eadem est aeque fecunda. </said></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>