<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:572-575</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:572-575</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="572"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Augustinus de vita beata c. 25.</bibl> Ergo, inquam, miserum esse omnem qui egeat, dubitat nemo: nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. Non enim eis eget ipse animus, in quo posita est vita beata. Ipse enim perfectus est, nullus autem perfectus aliquo eget et quod videtur corpori necessarium, sumet, si adfuerit: si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. Omnis namque sapiens fortis est, nullus autem fortis aliquid metuit. Non igitur metuit sapiens aut mortem corporis aut dolores, quibus pellendis vel vitandis vel differendis sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. Sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. Verissima est enim illa sententia: (Ter. Eun. IV 6) Nam tu quod vitare possis, stultum admittere est. Vitabit ergo mortem ac dolorem quantum potest et quantum decet, ne si minime vitaverit non ex eo miser sit quia haec accidunt, sed quia vitare cum posset noluit: quod manifestum stultitiae signum est. Erit ergo ista non vitans non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. Si autem non valuerit evitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non eum ista irruentia miserum facient. Etenim et illa eiusdem Comici sententia non minus vera est: Quoniam non potest id fieri quod vis, id velis quod possit (Ter. Andr. II 1). Quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter voluntatem? Quia quod sibi videt non posse provenire, non potest velle. Habet enim rerum certissimarum voluntatem, id est ut <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0160"/> quidquid agit non agat nisi ex virtutis quodam praescripto et divina lege sapientiae, quae nullo ab eo pacto eripi possunt.</p><p rend="indent" xml:lang="lat">Cp. 26 et 27 probatur omnem qui miser est egere.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="573"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca de beneficiis II 18.</bibl> Totiens admoneam necesse est, non loqui me de sapientibus, quos quicquid oportet et iuvat, qui animum in potestate habent et legem sibi quam volunt dicunt, quam dixerunt servant etc.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="574"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Stobaeus Florilegium 7, 21.</bibl> Χρυσίππου· Ἔλεγεν δὲ ὁ Χρύσιππος ἀλγεῖν μὲν τὸν σοφόν, μὴ βασανίζεσθαι δέ· μὴ γὰρ ἐνδιδόναι τῇ ψυχῇ. Καὶ δεῖσθαι μέν, μὴ προσδέχεσθαι δέ.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="575"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Commenta Lucani lib. IX 569 p. 304 Us.</bibl> Sapientem enim violentia nulla commutat, nec fortuna terret amissione aut adquisitione rerum. libenter subit quicquid inimica fortuna protulerit. Stoici negant sapientem malis adfici, cum * *</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>