<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:506-507</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:506-507</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="506"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca de beneficiis I 6.</bibl> Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. — — Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur: sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor, sed pia ac recta voluntate venerantium. itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt, mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="507"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca de beneficiis II 31.</bibl> Hoc ex paradoxis Stoicae sectac minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est, eum qui libenter accipit beneficium reddidisse. nam cum omnia ad animum referamus, fecit quisque quantum voluit. et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiamsi illi manum exserere non licuit, gratus quoque potest esse homo voluntate.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>