<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:504-507</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:504-507</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="504"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finibus III 32.</bibl> Sed in ceteris artibus cum dicitur "artificiose" posterum quodam modo et consequens putandum est, quod illi ἐπιγεννηματικόν appellant; cum autem in quo <q>sapienter</q> dicimus, id a primo rectissime dicitur. Quicquid enim a sapiente proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id, quod dicimus esse expetendum. Nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. Verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="505"><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Philo de sacrif. Abel et Cain § 115 p. 249, 4 Wendl.</bibl> λέγω δὲ ταῦτα οὐ περὶ τῶν ἀρετῶν, ἀλλὰ περὶ τῶν μέσων τεχνῶν καὶ ὧν ἄλλων ἀναγκαίων περί τε σώματος ἐπιμέλειαν καὶ τὴν τῶν ἐκτὸς περιουσίαν πραγματεύονται. ἐπεὶ ὅγε περὶ ἀγαθῶν καὶ καλῶν τελείων πόνος κἂν ὑστερίζῃ τοῦ τέλους ἱκανὸς ἐξ αὑτοῦ προσωφελῆσαι τοὺς χρωμένους, τὰ δ’ ὅσα ἐκτὸς ἀρετῆς ἐὰν μὴ προσγένηται τὸ πέρας ἀνωφελῆ πάντα.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="506"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca de beneficiis I 6.</bibl> Magnum autem esse inter ista discrimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium utique bonum est, id autem quod fit aut datur, nec bonum nec malum est. — — Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur: sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor, sed pia ac recta voluntate venerantium. itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt, mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="507"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Seneca de beneficiis II 31.</bibl> Hoc ex paradoxis Stoicae sectac minime mirabile, ut mea fert opinio, aut incredibile est, eum qui libenter accipit beneficium reddidisse. nam cum omnia ad animum referamus, fecit quisque quantum voluit. et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiamsi illi manum exserere non licuit, gratus quoque potest esse homo voluntate.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>