<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:343-344</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:343-344</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="343"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de legibus I 10, 28.</bibl> nihil est profecto praestabilius, quam plane intellegi, nos ad iustitiam esse natos, neque opinione, sed natura constitutum esse ius. Id iam patebit, si hominum inter ipsos societatem coniunctionemque perspexeris. <bibl>29.</bibl> Nihil est enim unum uni tam simile, tam par, quam omnes inter nosmet ipsos sumus: quod si depravatio consuetudinum, si opinionum vanitas non imbecillitatem animorum torqueret et flecteret, quocunque coepisset, sui nemo ipse tam similis esset, quam omnes sunt omnium. Itaque quaecunque est hominis definitio, una in omnes valet. <bibl>30.</bibl> Quod argumenti satis est, nullam dissimilitudinem esse in genere: quae si esset, non una omnes definitio contineret. Etenim ratio, qua una praestamus beluis, per quam coniectura valemus, argumentamur, refellimus, disserimus, conficimus aliquid, concludimus certe est communis, doctrina differens, discendi quidem facultate par. Nam et sensibus eadem omnia comprehenduntur: et ea quae movent sensus, itidem movent omnium: quaeque in animis imprimuntur, de quibus ante dixi, inchoatae intelligentiae, similiter in omnibus imprimuntur: interpresque mentis oratio verbis discrepat, sententiis congruens. Nec est quisquam gentis ullius, qui ducem ⟨naturam⟩ nactus ad virtutem pervenire non possit.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="344"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de legibus I 15, 43.</bibl> Atque si natura confirmatura ius non erit, virtutes omnes tollentur. Ubi enim liberalitas, ubi patriae caritas, ubi pietas, ubi aut bene merendi de altero aut referendae gratiae voluntas poterit existere? Nam haec nascuntur ex eo, quia natura propensi sumus ad diligendos homines, quod fundamentum iuris est. Neque solum in homines obsequia, sed etiam in deos caerimoniae religionesque tollentur: quas non metu, sed ea coniunctione, quae est homini cum deo, conservandas puto.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>