<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:339-340</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:339-340</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="339"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de legibus I 7, 22.</bibl> Animal hoc providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam condicione generatum esse a supremo deo. Solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis particeps rationis et <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0091"/> cogitationis, cum cetera sint omnia expertia. Quid est autem, non dicam in homine, sed in omni caelo atque terra ratione divinius? quae cum adulevit atque perfecta est, nominatur rite sapientia. <bibl>23.</bibl> Est igitur, quoniam nihil est ratione melius, eaque ⟨est⟩ et in homine et in deo, prima homini cum deo rationis societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio [et] communis est. Quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum diis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis, inter eos communio iuris est. Quibus autem haec sunt [inter eos] communia, ei civitatis eiusdem habendi sunt. Si vero iisdem imperiis et potestatibus parent, multo iam magis. Parent autem huic caelesti discriptioni mentique divinae et praepotenti deo: ut iam universus hic mundus una civitas communis deorum atque hominum existimanda ⟨sit⟩. Et quod in civitatibus ratione quadam － de qua dicetur idoneo loco － agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius tantoque praeclarius, ut homines deorum agnatione et gente teneantur.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="340"><head rend="center" xml:lang="lat">§ 5. De coniunctione hominum.</head><p rend="indent"><bibl xml:lang="lat">Cicero de finibus III 62.</bibl> Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri, ut liberi a parentibus amentur; a quo initio profectam communem humani generis societatem persequimur. Quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem. Neque vero haec inter se congruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. Atque etiam in bestiis vis naturae perspici potest; quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. Quare ⟨ut⟩ perspicuum est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, impelli.</p><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>63.</bibl> Ex hoc nascitur, ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>