<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:21-22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1:21-22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" xml:lang="grc"><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="21"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero Acad. Pr. II 45, 138.</bibl> Testatur saepe Chrysippus, tres solas esse sententias quae defendi possint de finibus bonorum. Circumcidit et amputat multitudinem: aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrumque; nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere, sed in vicinitate versari: quod facere eos etiam, qui illud idem cum honestate coniungerent; nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent: ita tres relinquit sententias, quas putat probabiliter posse defendi.</p><p rend="indent" xml:lang="lat">ibid. 46, 140. Unum igitur par, quod depugnet, reliquum est, voluptas cum honestate. De quo Chrysippo fuit, quantum ego sentio, non magna contentio. Alteram si sequare, multa ruunt et maxime <pb facs="stoicorumveterum03arniuoft_0016"/> communitas cum hominum genere, caritas, amicitia, iustitia, reliquae virtutes; quarum esse nulla potest, nisi erit gratuita. Nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium impellitur, ea non est virtus, sed fallax imitatio simulatioque virtutis.</p></div><div type="textpart" subtype="fragment" xml:base="urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg002.1st1K-grc1" n="22"><p rend="indent" xml:lang="lat"><bibl>Cicero de finib. II 14, 44.</bibl> Ita ceterorum sententiis semotis relinquitur, non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. Quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus non contemnit; totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>