<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.66.1-8.66.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.66.1-8.66.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="8"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8" n="66"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.66" n="1"><p>Haec autem res apud plerosque speciosum praetextum habebat, siquidem rempublicam qui erant immutaturi, iidem etiam administraturi erant. Verumtamen et pupulus adhuc, et senatus fabis creatus congregabatur; sed consul-labant de nulla re, quae non conjuratis placeret, atque etiam illi, qui condonabantur, erant ex horum numero, et quse dicenda essent, prius ab iis deliberatum erat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.66" n="2"><p> Nec jam amplius contradicebat quisquam ex reliquis, quod magnum conjuratorum numerum metueret ac videret; et si quis etiam contradixisset, confestim aliquo idoneo modo necabatur; et de caedis auctoribus neque inquirebatur, neque, si suspecti erant, supplicium sumebatur; sed populus quiescebat, ad-coque perterrefactus erat, ut, si cui nulla visafTerreliuvis in lucro poneret, etiam si taceret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.66" n="3"><p> Et quum longe majorem conjuratorum numerum esse ducerent, quam erat, fracti erant animis; eum enim compertum habere non poterant , tum propter civitatis magnitudinem, tum propter mutuam ignorationem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.66" n="4"><p> Quinetiam hac ipsa de causa non licebat cuiquam apud alium lamentari ira concepta, ita ul ulcisceretur eum, qui sibi insidias struxisset; aul enim igno tum invenisset, cui diceret, aut notum fidei dubium. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>