<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.5.2-8.6.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.5.2-8.6.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="8"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8" n="5"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.5" n="2"><p> Interea vero etiam Lesbii venerunt, et ipsi cupientes defectionem facere; et quum Bceoli eos adjuvarent , Agis adducitur, ut de Euboea quidem rem differret, Lesbios vero in defectione facienda juvabat, Alcamene iis harmosta dato, qui in Euboeam navigaturus erat, atque Bieoti iis decem naves polliciti sunt, et Agis item decem.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.5" n="3"><p> Haec autem ignara civitate Lacedaemoniorum agebantur; Agis enim, quamdiu cum suis copiis apud Deceleam erat,


<pb n="332"/>




jus habebat et copias mittendi, si quo vellet, et contrahendi; et pecunias exigendi. Atque multo magis pene dixerim id temporis ei socii parebant, quam Lacedaemoniis, qui in urbe erant ; quod enim exercitum secum haberet, quocumque se contulisset, formidabilis aderat </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.5" n="4"><p> Et hic quidem Lesbii* operam dabat; Chii autem et Erythraei, quum et ipsi ad detectionem faciendam essent parati, non ad Agin, sed La-cedaemonem se converterunt. Et a Tissapherne, qui regis Darei, Arloxerxis (ilii, praetor inferioris provinciae erat, simul cum illis legatus aderat; </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.5" n="5"><p> nam et Tissaphernes Pe-loponhesios incitabat, et pollicebatur, se stipendium praebiturum. Rex enim nuper forte exegerat ab eo tributa suae provinciae, quae regi debuerat, quod ea propter Athenienses a Graecis civitatibus exigere non potuisset; existimabat igitur, se et tributa facilius recepturum, si Athenienses bello vexasset, et simul se Lacedaemoniorum societatem regi conciliaturum, et Amorgen, Pissuthnae filium nothum, qui defectionem circa Cariam fecerat, quemadmodum rex ei imperaverat, aut vivum adducturum, aut interfecturum. Chii igitur et Tissaphernes communi hac in re consilio agebant;
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8" n="6"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.6" n="1"><p>Calligetus autem, Laophontis filius, Megarensis, et Timagoras, Athenagorae filius, Cyzicenus, sua uterque patria extorris, qui apud Pharnabazum, Pharnacis filium, habitabant, circa idem tempus venerunt Lacedaemonem a Pharnabazo missi, ut naves in Hellespontum transportarent, et ut ipse, si posset, id quod Tissaphernes contendebat, et civitates in sua provincia silas ab Atheniensibus alienaret propter tributa, et sua opera Lacedaemoniorum societatem regi conciliaret. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:8.6" n="2"><p> Quum autem haec separatim utrique agerent, et qui a Pharnabazo, et qui a Tissapherne missi erant, ingens concertatio apud Lacedaemonios erat, quum alteri, ut in Ioniam et Chium, alteri ut in Hellespontum classis et exercitus prius mitteretur persuadere studerent.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>