<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7.43.1-7.43.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7.43.1-7.43.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="7"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7" n="43"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7.43" n="1"><p>deinde Demostheni prius illam munitionem machinis temptare placuit, quae secundum suam erat Sed quum machinae ab eo admotae, crematae essent ab adversariis , qui ex muris se defendebant, et quum ceterae quoque ejus copiae, quae munitionem multifariam oppugnabant, repellerentur, tempus non amplius terendum esse censebat, sed quum rem Niciae ceterisque collegis persuasisset, Epipolas, ut cogitabat, aggrediebatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7.43" n="2"><p> Atque interdiu quidem nullo modo fieri posse videbatur, ut clam accede-


<pb n="308"/>


rent et adsccndercnt, sed quum edixisset quinque dieiinn cibaria secum ferre et sedium structores omnesque fabros assumpsisset, et ceterum missilium apparatum, quaecumque ad munitiones exstruendas, si loco poterentur, necessaria erant, ipse quidem a primo somno, et Eurymedon et Menander, omnibus copiis assumptis, ad Epipolas contendit, Nicias vero in munitionibus remanebat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7.43" n="3"><p> Et postquam prope eas advenerunt per Euryelum, qua etiam prior exercitus primum adscenderat, et latent Syracusanorum costodes et aggressi Syracusanorum munitionem, quae illic erat, capiunt, et nonnullos de custodibus interficiunt, </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7.43" n="4"><p> Sed eorum plerique, qui confestim diffugerant ad castra, quae in ipsis Epipolis erant terna, una Syracusanorum, altera ceterorum Siciliensium, et tertia sociorum, hostium adventum nun iarunt, et sexcentis illis Syracusanis, qui etiam primi in hac Epipolarum parte excubabant, rem significabant.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:7.43" n="5"><p>  Hi vero confestim occurrerunt, et Demosthenes Atlie-niensesque 'quum in eos incidissent, quamvis strenue resistentes fugarunt. Atque ipsi quideiu confestim ulterios ire pergebant, ne in praesenti illo animorum ardore perficiendi res, quarum causa venerant, lenti essent; alii vero proximam munitionem Syracusanorum a custodibus desertam capiebant pinnasque detrahebant </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>