<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.9.1-6.10.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.9.1-6.10.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="6"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="9"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.9" n="1"><p>« Haec quidem concio de nostra classis apparata est coacta, quonam modo in Siciliam navigare oporteat mihi vero adhuc de hoc ipso etiam consultandum videtur, num satius sit classem emittere, nec tam brevi consultaliooe de rebus magnis, viris alienigenis fide habitabellum suscipiendum, quod ad nos nihil pertineat </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.9" n="2"><p> Quamquam ego quidem ex hujusmodi re honorem consequor, et meo ip»ius corpori minus quam ceteri metuo, quamvis putans pariter bonum esse dvem, qui et sibi ipsi aliquid et suis fortunis prospicit; hujusmodi enim vir maxime et rempublicam propter se ipsum bene geri volet. · Verum ut nec unquam ante propter honores mihi delatos quicquam aliter, quam sentiebam , dixi, sic ne nunc quidem alia dicam quamque optima esse sentio. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.9" n="3"><p> Atque pro ingeniis quidem vestris parum ponderis oratio mea sit habitura, si suadeam, ut et res praesentes conservetis, neve de iis, quae parata sunt, propter ea, quae incerta dubiaque sunt, periditemini; sed neque tempestive vos festinare, neque facile obtineri posse ea, ad qu® contenditis, haec docebo.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="10"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.10" n="1"><p>« Etenim dico vos multis hostibus hic relictis alios etiam illuc trajiciendo cupere huc attrahere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.10" n="2"><p> Et opinamini fortasse foedera,quae inistis, aliquid firmitudinisbabere, quae quidem verbo tenus, dum vos nihil movebitis, foder» erunt (sic enim ut fierent, et quidam ex nostris et ex adrer-sariis egerunt), sed si quis justus exercitus noster aliquam cladem accipiat, hostes celeriter nos invadent, quippe qui primum quidem propter clades vi necessitatis coacti cum majore, quam nos, dedecore compositionem fecerunt; deinde vero in hac ipsa compositione multa controversa habemus.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.10" n="3"><p> Praeterea sunt etiam, qui ne has quidem pactiones admiserunt, iique non infirmissimi; sed alii quidem palam bellum gerunt, alii vero, quod Lacedaemonii adhuc quiescunt, ipsi quoque decem dierum induciis adhuc se continent.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>