<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.7.3-6.8.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.7.3-6.8.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="6"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="7"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.7" n="3"><p>    Atque Methonen etiam Macedoniae finitimam quum equites mari transportassent partim ex suis partim ea Macedonibus apud se exsulantibus, Perdiccae terram maleficiis infestabant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.7" n="4"><p> Lacedaemonii vero missis nunciis ad Chalcidenses in Thracia incolentes, qui decem dierum inducias cum Atheniensibus habebant*, eos suis auxiliis Perdiccam in bello adjuvare jubebant; at illi nolebant. Atque Iure hiems finiebatur et hujus belli, quod Thucydides conscripsit, decimus sextus annus finiebatur.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="8"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.8" n="1"><p>Insequenli aestate vere ineunte Atheniensium legali ex Sicilia redierunt et Egestaei cum ipsis, ferentessexagiuta talenta argenti non signati, menstruum sexaginta navium stipendium, quae ut mitterentur erant oraturi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.8" n="2"><p> Et Athenienses advocata concione, auditisque et Egestaeis et suis legatis, cum alia dicentibus ad persuadendum apposita et falsa, tum vero de pecunia renuntiantibus, multam et in templis et in aerario paratam esse, decreverunt sexaginta naves in Siciliam mittere et duces summa potestate praeditos, Alcibiadem Cliniae et Niciam N icerat i et Lamachum Xenophanis filium, qui opem quidem Egestaeis contra Seli-nuntios ferrent, sed et Leontinos in suis pristinis sedibus collocarent, si quod temporis spatium ipsis in bello super-esset, atque res ceteras in Sicilia gererent, ut reipublicae Atheniensium maxime expedire judicarent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.8" n="3"><p> Quinto post haec die concio rursus habebatur de eo, qua ratione oporteret quam celerrime classem apparare, et decernere, si qua re ducibus ad hanc expeditionem opus esset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.8" n="4"><p> Atque Nicias qui et invitus dux creatus erat et existimaret cives non bonum consilium cepisse, sed exigua et speciosa de causa Siciliae totius imperium, rem arduam, affectare, in medium progressus, a proposito revocare volebat et suadebat Atheniensibus talia.




<pb n="248"/></p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>