<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.68.3-6.69.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.68.3-6.69.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="6"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="68"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.68" n="3"><p> Illud etiam in mentem unicuique veniat, nos et procul a nostrae patriae finibus abesse, et in nullo amico solo, nisi 1 quod ipsi pugnando quaesieritis. Atque ego vos contrarium admoneo, quam quo hostes, certo scio, se ipsos adliortan tur; illi enim quod pro patria certamen sit futurum, ego vero quod in alieno solo, e quo necesse nos vincere aut difficilem reditum habere; equites enim permulti nobis instabunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.68" n="4"><p> Vestrae igitur ipsorum dignitatis memores, hostes invadite alacriter et rati praesentem necessitatem atque difficultatem terribiliorem esse quam adversarios. »
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="69"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.69" n="1"><p>Nicias tali adhortatione usus.copias confestim adversus hostem duxit; Syracusani vero tunc quidem noo exspectabant, sibi jam dimicandum esse; quinetiam eorum nonnulli in urbem, quae vicina erat, abierant; alii vero festinabundi ad suos adjuvandos accurrentes, tardius quidem perveniebant, verumtamen ut singuli ad aliquos exercitus ordines accedebant, in iis sese collocabant. Nam nec in isto proelio nec in aliis aut alacritate aut audacia hostibus inferiores fuerunt, sed virtute quidem non inferiores illis, quatenus rei militaris scientia suppeteret, quotiens haec deficeret , alacritatem etiam inviti prodebant. Verumtameo quum non opinarentur Athenienses priores contra se venturos et subito cogerentur se defendere, sumptis armis con-festim obviam prodierunt. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>