<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.52.1-6.53.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.52.1-6.53.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="6"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="52"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.52" n="1"><p>Ad ipsos autem nuntii Camarina afferebantur, si illuc proficiscerentur , eos deditionem facturos, et Syracusanos classem instruere. Cum omnibus igitur copiis primo quidem adversus Syracusas profecti sunt, et quum nullam classem ab illis instrui repperissent, rursus Camarinam versus oram legentes se recipiebant, et ad littus appulsi per caduceatorem agere coeperunt. Illi vero eos non recipiebant, dicentes, jurisjurandi religione obstrictos esse, ut Athenienses cum una navi appellentes reciperent, nisi ipsi plures ab iis accersissent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.52" n="2"><p> Quamobrem Athenienses re infecta discedebant; et quum exscensum e navibus in quandam agri Syracusani partem fecissent, et praedas egissent, et Syracusanorum equites accurrisseut, et nonnullos levis armaturae milites Athenienses palatos interfecissent, Catanam se receperunt.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6" n="53"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:6.53" n="1"><p>Illic autem offendunt Salaminiam navem Athenis missam, et adversus Alcibiadem, ut, qui in ea vehebantur, juberent eum redire ad respondendum criminibus, quorum publice insimulabatur, et adversus quosdam alios milites, de quibussimul cum eo indicium delatum erat, quod impie mysteria polluissent, partim vero etiam, quod Mercurii simulacra violassent. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>