<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.73.4-5.75.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.73.4-5.75.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="73"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.73" n="4"><p> et Mantineonim quidem plerique caesi sunt, Argivorum iero delectorum major pars evasit. Fuga tamen et receptus nec praeceps nec in longum spatium fuit; nam Lacedaemonii diu quidem et acriter in acie perstantes pugnant, donec hostem in fugam verterint; ubi vero eum in fugam verterunt, neque diu neque procul insequuntur.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="74"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.74" n="1"><p>Ac praelium quidem istud hujusmodi fuit, et quam proxime ad haec accedens, et maximum omnium, quae inter Graecos jam a longissimo tempore gesta sunt, et in quo maximi nominis civitates inter se concurrerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.74" n="2"><p> Lacedaemonii vero, caesorum hostium armis in conspicuo loco positis tropaeum statim erigebant ipsaque cadavera spoliabant, suorumque sustulerunt et ad Tegeam absportarunt, ubi sepulta sunt, hosliumque cadavera fide publica interposita reddiderunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.74" n="3"><p> Occubuerunt autem ex Argivis quidem et Orneatis et Cleonaeis septingenti, ex Mantineis Tero ducenti, totidem etiam ex Atheniensibus cum ^Eginetis, et uterque dux. Lacedaemoniorum vero socii ab hoste non adeo pressi erant, ut eorum numerus aliquis memoratu dignus desideraretur; ex ipsis vero difficile quidem erat verum cognoscere, dicebantur tamen ad trecentos obiisse.   .
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="75"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.75" n="1"><p>Ceterum quum proelium jam instaret, Plistoanax etiam regum alter cum senioribus ac junioribus subsidio suis ivit, et ad Tegeam quidem usque profectus est; sed quum victoriam audisset, rediit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.75" n="2"><p> Item Lacedaemonii auxilia et e Corintho et ab sociis, qui extra Isthmum erant, venientia per nuntios remiserunt, ipsique reversi, sociis dimissis, quum Carneorum tempus apud ipsos tunc erat, dies festos agebant. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>