<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.49.1-5.50.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.49.1-5.50.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="49"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.49" n="1"><p>Hac autem aestate Olympia fuerunt, in quibus Androsthenes Arcas primum in pancratii certamine victor erat; et Lacedaemonii aditu ad templum ab Eleis prohibiti sunt, ne sacrificium facerent, neve certarent, quod ipsis non persolverent multam, quam Elei iis ex lege Olympiaca damnatis irrogaverant; dicebant enim, illos in munitionem Phyrcum arma intulisse, et milites ex suis armatos



<pb n="225"/>


in Lepreum immisisse Olympiaci foederis tempore. Multe autem erat duo millia minarum, ia singulos milites armatae binae minae, quemadmodum lege continetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.49" n="2"><p> Lacedaemonii vero missis legatis contradicebant, negantes, se juste condemnatos, quippe quod foedus Lacedaemoniis nondum denuntiatum esset, quum suos milites armatos illuc immiserunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.49" n="3"><p> Elei autem dicebant inducias apud se jam fuisse (sibi enim ipsis primis eos indicunt), et se quiescentibus , neque tale quid exspectantibus, utpote foederis tempore, illos clam injuriam sibi fecisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.49" n="4"><p> Lacedaemonii vero excipiebant, Eleos non amplius oportuisse inducias Lacedaemoniis denuntiare, si quidem jam tunc injuriam sibi ab ipsis fieri putarent, non autem ita, quasi hoc crederent, eos illud fecisse et arma se nusquam postea ipsis intulisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.49" n="5"><p> Elei vero in eadem sententia perstabant, dicentes, se nunquam adductum iri, ut sibi nullam injuriam fieri crederent; sed si Lepreum sibi restituere vellent, suam multae partem remissuros, et partem, quae deo deberetur, se pro ipsis persoluturos.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="50"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.50" n="1"><p>Sed quum Lacedaemonii audire nollent, Elei rursus haec postularunt, ut Lepreum quidem, si nollent, non restituerent, verum adseenderent ad Jovis Olympii aram, quandoquidem templo uti exoptarent, ut coram Graecis jurarent , se multam in posterum persoluturos. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>