<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47.4-5.47.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47.4-5.47.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="47"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47" n="4"><p> Vicissim autem Athenienses quoque Argos et Mantineam et Elin ad opem ferendam proficiscantur, si hostes invadant in agrum Eleorum aut Mantineorum aut Argivorum, prout hae civitates ipsis denunciaverint , ratione quam acerrima poterunt pro viribus; si vero agrum populati discesserint, haec civitas ab Atheniensibus et Argivis et Mantineis et Eleis pro hoste habeatur, et a cunctis his civitatibus malo afficiatur. Bellum autem adversus hanc civitatem susceptum deponere nefas sit, nisi cunctis civitatibus videatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47" n="5"><p> Praeterea nulla harum civitatum per agrum suum, aut sociorum, quibus quaeque imperat aut per mare, homines armatos inferendi belli gratia transire sinat, nisi universae civitates, Atheniensis et Argiva et Mantinea et Elea, de communi sententia, ut transitus sit, decreverint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47" n="6"><p> Iliis autem, qui opem ferent, civitas, quae illos mittet, commeatum praebeat ad dies triginta , ab eo die, quo auxilia in eam civitatem ingressa fuerint, quae opem sibi ferendam significaverit, et abeunti-



<pb n="224"/>



bus eodem modo; si autem copiis diutius uti velint, illa civitas, quae eas acciverit, commeatum praebeat, singulis quidem gravis ac levis armaturae militibus atque sagittariis quotidie ternos obolos ^Eginaeos, equiti vero singulas drachmas jEginaeas. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47" n="7"><p> Ea autem civitas, quae copias acciverit, imperii summam obtineat, si bellum in ejus finibus geratur; si vero universis civitatibus aliquo conjunctis copiis proficisci visum fuerit, omnes civitates in hac expeditione par imperium participent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47" n="8"><p> Haec autem ibedera Athenienses quidem pro se ipsis et pro sociis jurent, Argivi vero et Mantinei et Elei eorumque socii per singulas civitates jurent. J urent autem id quique jusjurandum, quod moribus patriis maximum est, super majores hostias. Jusjurandum autem in haec verba juretur: « Perstabo in societate ex pactis et conventis juste et innocue et sincere; nec eam ulla vel fallacia vel machinatione violabo. » </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.47" n="9"><p> Jurent autem Athenis quidem Senatus et magistratus urbani, Prytanes autem ad jusjurandum adigant. Argis vero Senatus et Octoginta viri et Artynae, adigant vero Octoginta viri; Mantineae vero Demiurgi et Senatus et ceteri Magistratus; adigant vero Theorj et Polemarchi; Elide vero Demiurgi et Quaestores aerarii et Sexcenti viri, adigant vero Demiurgi et Thesmophylaces. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>