<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.105.1-5.107.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.105.1-5.107.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="105"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.105" n="1"><p>Ath. Deorum quidem benevolentiam ne nos quidem nobis defuturam arbitramur; nihil enim aut pro jure usurpamus aut agimus praeter ea, quae humanitus aut diis tribuunt homines aut pro se ipsis volunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.105" n="2"><p> Existimamus enim deos ex opinione hominum, et homines manifesto naturae necessitate per omnia ei imperare, quem in sua potestate tenent; atque nos hanc legem neque tulimus, neque ea lata primi usi sumus, sed jam constitutam accepimus et in perpetuum futuram relicturi ea utimur, scientes et vos et ceteros, si eadem, qua nos, potentia praediti essetis, idem esse facturos. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.105" n="3"><p> Quod igitur ad deos quidem attinet, sic, ut par est, non extimescimus, ne vobis inferiores futuri simus; quod vero attinet ad opinionem, quam de




<pb n="241"/></p><p>Lacedaemoniis habetis, qua freti confiditis, eos pudore adductos opem vobis laturos, vestram quidem simplicitatem laudamus, sed non invidemus stultitiam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.105" n="4"><p> Lacedaemonii enim erga se quidem ipsos et in domesticis instituti» vir. tute plurimum utuntur; erga alios vero quales se praestent. quamvis multa quis commemorare possit, ita tamen fu summa rem optime declaraverit, eos omnium quos noverimus, apertissime jucunda quidem pro honestis, utilia vero pro justis habere. Quamobrem hujusmodi exspectatio ealHti vestrae, cujus nulla ratio est, non convenit.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="106"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.106" n="1"><p>Mel. Nos vero ob hoc ipsum jam vel maxime in eorum utilitate hanc fiduciam ponimus, nolle eos proditis Meliis, qui sunt ipsorum coloni, amicis quidem Graecis se infidos praestare, hostibus vero utiles.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5" n="107"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:5.107" n="1"><p>Ath. Ergo non creditis utile id tantum eese, quod tutum est, justum vero etiam cum periculo facere pulchrum esse, id quod Lacedaemonii omnium minime plerumque audent.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>