<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.89.4-3.90.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.89.4-3.90.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3" n="89"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.89" n="4"><p> In Peparetho quoque fuit quaedam maris restagnatio , quae tamen terram non submersit; et terrae motus muri partem diruit et Prytaneum et aliquot alias domos. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.89" n="5"><p> Hujus autem rei ego causam esse puto, quod terrae motus, qua parte vehementiseimus exstitit, ab hac mare longe amandat, hoc vero repente rursus retroactum inundationem violentiorem facit; nam sine terrae «motu non videtur mihi hoc accidere potuisse.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3" n="90"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.90" n="1"><p>Eadem aestate quum alii, ut quibusque eveniebat, in Sicilia bellum inter se gesserunt, tum etiam ipsi Sicilienses, inter se sibi arma inferentes et Athenienses cum suis sociis; quae autem foaxime digna memoratu vel socii cum Atheniensibus, vel hostes adversus Athenienses gesserunt, horum mentionem faciam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.90" n="2"><p> Quum enim jam Charceades Atheniensium dux a Syracusanis in proelio caesas esset, Laches totum classis imperium penes se habens, cum sociis Mylis Messeniorum oppido bellum intulit. Mylis autem praesidio erant duae Messeniorum tribus, quae alicubi etiam insidias struxerant Atheniensium militibus e navibus egressis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.90" n="3"><p> Sed Athenienses eorumque socii illos, qui hi insidiis collocati erant, in fugam vertunt multosque caedunt; et munitionem adorti eos compositione facta et arcem dedere et secum adversus Messanam militare coegerunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.90" n="4"><p> Et postea Messenii, quum Athenienses eorumque socii eos invasissent, ipsi quoque deditionem fecerunt, datis obsi-dibus, ceterisque fidei pignoribus praebitis.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>