<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.70.3-3.71.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.70.3-3.71.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3" n="70"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.70" n="3"><p>  Et Pithiam, hic enim erat voluntarius Atheniensium hospes et tunc populi princeps, isti viri in judicium vocant, crimini dantes, quod Corcyram in Atheniensium potestatem redigere moliretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.70" n="4"><p> Hic vero absolutus, vicissim reos facit quinque ex illis omnium ditissimos, crimini dans, quod ex Jovis et Alcini sacro agro vitium statumina praeciderent; pro singulis autem eorum singuli stateres erat mulcla constituta. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.70" n="5"><p> Quumque illi judicio mulctati essent, et ad templa consedissent supplices propter mulcfce magnitudinem , ut, compositione facta, certis pensionibus mulctam irrogatam persolverent, Pithias (erat enim et senator) Corcyraeis persuasit, ut lege in eos agerent. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.70" n="6"><p> Illi verof quum propter hanc legem curia prohiberentur, et simul etiam audirent, Pithiam, quamdiu senator esset, multitudini persuasurum, ut eosdem amicos liostesque duceret, quos Athenienses, facta conjuratorum manu, cura pugionibus in senatum ex improviso irrumpunt, et quum ipsum Pithiam, tum etiam alios tam senatorum quam privatorum hominum ad sexaginta interficiunt. Pauci vero quidam, qui cum Pithia sentiebant, ad Atticam triremem, quae adhuc aderat, confugerunt.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3" n="71"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.71" n="1"><p>Hoc facinore perpetrato, et convocatis Corcyraeis, dixerunt haec optima esse, atque hoc modo eos in servitutem ab Atheniensibus minime redactum iri, atque in posterum neutros, nisi si cum singulis navibus pacifici venirent, a Corcyraeis recipiendos; si vero cum pluribus, eos in hostium loco ducendos. Ut autem dixerunt, ita populum confirmare sententiam coegerunt </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.71" n="2"><p> Mittunt vero etiam statim legatos Athenas, qoi et res gestas nuntiarent, ut ipsis commodum erat, et illis, qui co confugerant, persuaderent, ut ne quid incommodum molirentur, ne qua turbatio rau-tatioque fieret.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>