<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.53.3-3.54.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.53.3-3.54.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3" n="53"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.53" n="3"><p> Sed quum maximis difficultatibus undique premamur, cogimur et tutius esse ducimus, non taciti periclitari. Quod enim dici potuit si dictum non fuerit, iis, qui in tali discrimine versantur, culpa imputari possit, quod hoc si dictum esset, salutem dare potuisset. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.53" n="4"><p> Sed praeter alia etiam ipsa persuadendi ratio in difficili nobis est Nam si ignoti inter nos essemus, allatis testimoniis rerum illarum, quas ignoraretis, causam nostram fortasse juvaremus; nunc autem apud eos, qui rerum sunt gnari, omnia dicentur, nec illud pertimescimus, ne propterea quod jam ante apud vos contra nos statueritis, merita nostra esse vestris inferiora, crimini hoc ipsum nobis vertatis, sed ne, dum aliis in nobis gratificamini, judicium jam peractum subeamus.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3" n="54"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.54" n="1"><p>« Nihilo tamen minus proferentes quidquid juris habemus et adversus Thebanorum simultates et adversus vos reliquosque Graecos, beneficia nostra commemorabimus, et flectere vos conabimur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.54" n="2"><p> Respondemus enim ad vestram illam perbrevem interrogationem, nunquid in hoc bello de Lacedaemoniis eorumque sociis aliquo modo bene meriti simus, si nos ut hostes interrogatis, nullam vobis injuriam fieri, quod nullis beneficiis affecti estis; amicos vero si nos ducitis, vos potius peccare, qui bellum nobis intuleritis. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.54" n="3"><p> Quod autem ad pacem attinet, et ad bellum contra Medos gestum, bonorum virorum officium fecimus, quippe qui illam quidem non violavimus nunc priores, hos vero tunc soli ex omnibus Boeotis una vobis-cum pro libertate Graecorum aggressi sumus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:3.54" n="4"><p> Nam, quamvis in locis mediterraneis habitaremus, tamen navale proelium ad Artemisium commisimus, et quum in agro nostro pugna commissa est, in ea vobis Pausaniaeque adfuimus; et si qua alia res per id tempus periculum Graecis minaretur, omnium participes supra vires exstitimus. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>