<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.44.1-2.44.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.44.1-2.44.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2" n="44"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.44" n="1"><p>« Quamobrem etiam istorum nunc parentes, quotquot adestis, non magis defleo, quam consolabor. Inter varios enim casus intelligunt se adolevisse; beatum autem, si quibus honestissimus obtigit ut istis nunc vitae finis, vobis vero moeror, et quibus datum est, ut eorum vita feliciter acta pariter et finita censeatur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.44" n="2"><p> Scio autem difficile esse persuadere vobis, quorum monumenta vel saepius in aliorum rebus secundis habebitis, quibus vos quoque quondam exsultabatis; nec dolor contingit, quum quis bonis, quae nunquam est expertus, privatur, sed quum quis eo spoliator, quo frui consueverat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.44" n="3"><p> Hoc tamen tolerandum est spe aliorum quoque liberorum, si qui per aetatem liberos adhuc suscipere possunt; nam futura soboles et privatim defunctorum oblivionem nonnullis afferet, et reipublicae bifariam proderit, tum ne deserta relinquatur, tum etiam quia ad ejus praesidium conferet; fieri enim non potest, ut, qui liberos non habent, quos pro patria pariter atque alii periculis objiciant, quicquam justum aut aequabile in commune consulant. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>