<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.37.3-2.39.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.37.3-2.39.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="translation" xml:lang="lat" n="urn:cts:greekLit:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2" n="37"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.37" n="3"><p> Sed privata negotia inter nos non importune agentes, ea, quae ad rempublicam perii nent, per metum maxime non violamus; illis, qui quoque tempore sunt in magistratu, obtemperantes et legibus, iis potissimum, quae latae sunt, ut auxilio sint hominibus injuria affectis et quae licet non sint scriptae, confessam tamen ignominiam afferunt.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2" n="38"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.38" n="1"><p>« Quinetiam laborum creberrimas remissiones prudentia invenimus, certaminibus et sacrificiis anniversariis, quae moribus ac institutis patriis sunt recepta, nos recreantes , et decoro privatorum apparatu, cujus quotidiana delectatio animi aegritudinem excutit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.38" n="2"><p> Ad haec autem importantur propter magnitudinem urbis ex omni terra omnia, contingitque nobis, ut non magis familiari usu nostris, quam aliorum etiam mortalium bonis perfruamur.
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2" n="39"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.39" n="1"><p>» Excellimus vero bellicarum quoque rerum studiis prae adversariis nostris his de causis. Etenim et urbem omnibus communem praebemus, nec ullis peregrinorum expulsio-



<pb n="72"/>


nibus quemquam unquam ab aliqua disciplina aut spectaculo arcemus, quod minime absconditum si quis ex hostibus viderit, utilitatem percipere possit, quippe confidentes non tam apparatibus et dolis, quam nostrae in rebus gerendis animi magnitudini; atque in disciplinis alii quidem statim ab ineunte aetate virtutem exercitatione laboriosa consectantur, nos vero, quamvis remisso vitae genere utamur, nihilo tamen secius aequalia pericula subimus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="cts:urn:tlg0003.tlg001.1st1K-lat2:2.39" n="2"><p> Hujus autem rei hoc est argumentum; neque enim Lacedaemonii per se, sed cum omnibus agrum nostrum invadunt, et nos aliorum agrum ipsi ingressi in alieno cum iis, qui pro laribus suis decertant, bellum gerentes, victoriam plerumque oblinemus. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>