<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:37.9-39.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:37.9-39.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p> Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et valitudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostrae ultioni, quod vacua

 exinde possessio inmundis spiritibus pateret. Porro nec tanti praesidii conpensationem cogitantes non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, quia sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus
<pb xml:id="p.172"/>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> timeri solet? Nisi fallor enim, prohibendarum factionum causa de providentia constant modestiae publicae ne civitas in partes scinderetur, quae res facile comitia, concilia, curias, contiones, spectacula etiam aemulis studiorum conpulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu habere coepissent venalem et

 mercenariam homines violentiae suae operam. At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus, nec ulla magis res aliena quam publica. Unam omnium rempublicam agnoscimus mundum.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> Aeque spectaculis vestris in tantum renuntiamus in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus. Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate. Quo vos

 offendimus, si alias praesumimus voluptates? Si obiectari novisse nolumus, nostra iniuria est, si forte, non vestra. Sed reprobamus quae placent vobis. Nec vos nostra delectant.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Sed licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est animi aequitatem, †et ampla negotia Christianae.†1
</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Edam iam nunc ego ipse negotia Christianae factionis, ut qui mala refutaverim, bona ostendam.
<pb xml:id="p.174"/>
Corpus sumus de conscientia religionis et disciplinae unitate et spei foedere. Coimus in coetum et congregationem,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> ut ad deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes. Haec vis deo grata est. Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministris eorum et potestatibus, pro statu saeculi, pro rerum quiete,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> pro mora finis. Coimus ad litterarum divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere cogit aut recognoscere. Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus; ibidem etiam

 exhortationes, castigationes et censura divina. Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur. Praesident probati quique seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti. Neque enim pretio ulla res dei constat.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur. Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel cum velit, et si modo velit, et si modo possit, apponit; nam nemo compellitur, sed sponte confert. Haec

 quasi deposita pietatis sunt.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>