<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:25.7-25.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:25.7-25.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p> ne deam talem riderent Christiani. Sed non statim et Iupiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum
<pb xml:id="p.138"/>
praeposuisset, ut ea potius orbi terra1 praecelleret quae

 eineres Iovis texit? vellet Iuno Punicam urbem posthabita Samo dilectam ab Aeneadarum gente deleri?
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Quod sciam
hic illius arma, hic currus fuit, hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Misera illa coniunx Iovis et soror adversus fata non valuit! Plane
fato stat Iupiter ipse.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p> Nec tantum tamen honoris fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis quantum prostitutissimae lupae Larentinae.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p> Plures deos vestros regnasse eertum est. Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, eum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iupiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed postea Romani cum indigitamentis

 suis.2 Etiam si qui non regnaverunt, tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei habebantur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Ergo aliorum est regnum
<pb xml:id="p.140"/>
dare, quia regnabatur multo ante quam isti dei inciderentur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p> Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare,cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit.1 Nam etsi a Numa concepta est curiositas superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos

 constabat. Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia ad caelum, sed temeraria de cespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor ex illis,2 et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>