<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:1.12-1.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:1.12-1.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa <lb n="25"/>
            esse eum deberemus argumentari<milestone unit="startc"/>.  sine causa enim esset qui  <lb/>
            rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis, <lb/>
            cuius res sit. porro in quantum nihil oportet esse sine causa, <lb/>
            [id est sine re] quia si sine causa sit, proinde est atque si

<note type="footnote">12] cf. Deut. 21, 23. Gal. 3, 13. 17] cf. Es. 45, 22. 23. </note>

<note type="footnote"> 9 nihil enim <hi rend="italic">R,</hi> enim nihil <hi rend="italic">M</hi> qui ergo <hi rend="italic">scripsi:</hi> quid ergo <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            10 notitiam *sui <hi rend="italic">M</hi> (aui <hi rend="italic">in ras.)</hi> 11 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 13 saspen- <lb/>
            9HS. quanto <hi rend="italic">wulgo</hi> 14 praestruIisset. maxime <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 nulla <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            22 et R3F, ut <hi rend="italic">MM-1</hi> 29 id eat sine re <hi rend="italic">secluxi: interpolatum est ex<lb/>
             306</hi>. 4, ubi <hi rend="italic">bene se habet, quia illic antecedit</hi> deus, <hi rend="italic">Eng pro</hi> nihil (28) <lb/>
            <hi rend="italic">rescribendum putat</hi> nemo proinde <hi rend="italic">MF,</hi> perinde <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            non sit. [non habens rei causam rem ipsam] in tantum deum  <lb/>
            dignius credam non esse quam esse sine causa. <milestone n="endc" unit="unknown"/> sine causa <lb/>
            est enim qui rem non habendo non habet causam. deus autem <lb/>
            sine causa, id est sine re, esse non debet. <milestone n="startc" unit="unknown"/> ita quotiens <lb/>
            ostendo eum sine causa esse, tamquam sit, hoc constituo,<lb n="5"/>
            non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset. <lb/>
            sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare. <lb/>
            aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum. <lb/>
            quia nihil tale prospexit, per quod homo deum didicit. nam <lb/>
            etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt. <lb n="10"/>
            non habentes dei pignus, opera eius deo digna. itaque hoc <lb/>
            nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et <lb/>
            malignitatis adfinis est: impudentiae, qua fidem non debitam <lb/>
            sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit. malignitatis. <lb/>
            qua plures incredulitatis reos fecit, nihil fidei procurando. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio\' <lb/>
            tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignarit, <lb/>
            narem contrahentes impudentissimi Marcionitae conuertuntur <lb/>
            ad destructionem operum creatoris. \'nimirum\', inquiunt. <lb/>
            \'grande opus et dignum deo mundus\'! numquid ergo ereator <lb n="20"/>
            minime deus? plane deus. ergo nec mundus deo indignus: <lb/>
            nihil etenim deus indignum se fecisset, etsi mundum homini.\' <lb/>
            non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. et <lb/>
            tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius <lb/>
            deo est nihil eum omnino fecisse! ** uel indignum, <lb n="25"/>
            quo posset etiam digniorum auctor sperari. ut ergo aliquid

<note rend="script" type="footnote"> 1 uon-ipsam <hi rend="italic">seclusi: interpolata trunt ab eotlcm, qui et supra addidit</hi> <lb/>
            id est sine re, <hi rend="italic">defendit Eng pro</hi> rei <hi rend="italic">rescribens</hi> sui rem ipsam <hi rend="italic">MRS,</hi> res <lb/>
            ipsa J21 2 sine-debet <hi rend="italic">prioris editionis esse iudico</hi> 5 sit om. <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 8 opere <hi rend="italic">M (corr. m. 1) formatum</hi> = fAopowdsvta <hi rend="italic">(sinnfãllig, greifbar<lb/>
             gemacht) ut uidetur, cf. Som. 2, 20; = qui est</hi> (ysvojuvov) <hi rend="italic">mterpretatnr<lb/>
             Eng (cf. Es. 43, 10), sed melius fortasse rescribetur</hi> formato = <hi rend="italic">informato<lb/>
             </hi> 13 impudentiae R, inpudentia <hi rend="italic">M</hi> qua <hi rend="italic">R,</hi> quam <hi rend="italic">MF</hi> 17 praesignarit <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> praesignauerit <hi rend="italic">R</hi> 22 fecisset <hi rend="italic">M,</hi> fecit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 25 <hi rend="italic">lacunam<lb/>
             signaui:</hi> mallem eum fecisse <hi rend="italic">intercidisse uidetur</hi> </note> 
<pb n="307"/>
            + <lb/>
            et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos <lb/>
            ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas uidelicet <lb/>
            substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum <lb/>
            ingeniis omnis haeresis animatur. deos pronuntiauerunt, ut <lb/>
            Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem. <lb n="5"/>
            ut Anaximander uniuersa caelestia, ut Strato caelum et <lb/>
            terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera, quae <lb/>
            genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando <lb/>
            scilicet et magnitudinem et uim et potestatem et honorem <lb/>
            et decorem, opem fidem legem singulorum elementorum, <lb n="10"/>
            quae omnibus gignendis alendis conficiendis reficiendisque <lb/>
            conspirant, ut plerique physicorum, formidauerint, [initium ac <lb/>
            finem mundo constare] ne substantiae eius, tantae scilicet, <lb/>
            minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et <lb/>
            Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. ipsa <lb n="15"/>
            quoque uulgaris superstitio communis idolatriae, cum in simulacris <lb/>
            de nominibus et fabulis ueterum mortuorum pudet, ad <lb/>
            interpretationem naturalium refugit et dedecus suum ingenio <lb/>
            obumbrat, figurans Iouem in substantiam feruidam et Iunonem <lb/>
            eius in aeream secundum sonum Graecorum uocabulorum. <lb n="20"/>
            item Vestam in ignem et Camenas in aquam et Magnam <lb/>
            Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lauacris <lb/>
            rigatam. sic et, Osiris quod semper sepelitur et in uiuido quaeritur <lb/>
            et cum gaudio inuenitur, reciprocarum frugum et uiuidorum <lb/>
             elementorum et recidiui anni fidem argumentantur, <lb n="25"/>
            sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae <lb/>
            philosophantur. et superiores quidem situ aut statu

<note type="footnote"> 7] cf. Plato Tim. p. 40 A </note>

<note type="footnote"> 7 quae <hi rend="italic">M,</hi> quod <hi rend="italic">R</hi> 12 formidauerint R, formidauerunt <hi rend="italic">MF</hi> formidaoerintscil. <lb/>
            <hi rend="italic">deum eum pronuntiare</hi> initium-conatare <hi rend="italic">seclusi</hi> 13 constare <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> stare <hi rend="italic">F;</hi> dare <hi rend="italic">BigN,</hi> constituere <hi rend="italic">van der Vliet</hi> 15 ierofantae <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 16 in simulacris <hi rend="italic">sril. et in statuis, in quibus insculpta sunt nomina, <lb/>
            et in fabulis, in quibus depictae sunt fabulae ueterum mortuorum</hi> <lb/>
            19 Iuoonem &lt;uxorem) eius <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 20 aeriam <hi rend="italic">M</hi> 21 aquam <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> aquas <hi rend="italic">Ji</hi> 23 Osiris <hi rend="italic">R3,</hi> ostris <hi rend="italic">M,</hi> Osirin R3 26 naturae <hi rend="italic">om. <lb/>
            F</hi> mitrae <hi rend="italic">M,</hi> mire <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. ad <lb/>
            humilia deficiam? unus, opinor, de sepibus flosculus, non <lb/>
            dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de <lb/>
            rubro, una tetraonis pinnula, taceo de pauo, sordidum artificem <lb/>
            pronuntiabit tibi creatorem? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>At cum et animalia inrides minutiora, quae maximus <lb/>
            artifex de industria ingeniis aut uiribus ampliauit, sic magnitu-i <lb/>
            dinem in mediocritate probari docens quemadmodum uirtutem ; <lb/>
            in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis <lb/>
            aedificia, formicae stabula, aranei retia, bombycis stamina, <lb n="10"/>
            sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias,I <lb/>
            cantharidis uenena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. <lb/>
            qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuuaris aut <lb/>
            laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? postremo te <lb/>
            tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit <lb n="15"/>
            tibi uel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus <lb/>
            melior, adamauit, propter quem in haec paupertina elementa <lb/>
            de tertio caelo descendere laborauit, cuius causa in hac <lb/>
            cellula creatoris etiam crucifixus est? sed ille quidem usque <lb/>
            nunc nec aquam reprobauit creatoris, qua suos abluit, nec <lb n="20"/>
            oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, qua <lb/>
            suos infantat, nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat <lb/>
            etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris. <lb/>
            at tu, super magistrum discipulus et seruus super dominum. I, <lb/>
            sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. uolo inspicere,<lb n="25"/>
            si ex fide saltim, ut non et ipse quae destruis adpetas. I <lb/>
            aduersaris caelum, et libertatem caeli in habitationibus captas:I <lb/>
            despicis terram — plane inimicae iam tuae, carnis, matricem — et,

<note type="footnote">SJ cf. II Cor. 12,9. 1SJ cf.II Cor. 12,2. 24] cf. Matth. 10,24; Luc. 6,40. </note>

<note type="footnote"> 2.deficiam. unus <hi rend="italic">uulgo</hi> 3 de pratis-non dico <hi rend="italic">om</hi>. F 4 tetraonis <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> tfitra paaonis <hi rend="italic">MRl</hi> pinnula <hi rend="italic">M,</hi> pennnla <hi rend="italic">R</hi> pauone <hi rend="italic">F</hi> 8 docens <lb/>
            R, dicens M 10 aranei <hi rend="italic">M,</hi> araneae <hi rend="italic">R</hi> 17 adamao- <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 creator F 20 suo <hi rend="italic">M</hi> 25 destruens <hi rend="italic">FR3,</hi> destrues <hi rend="italic">MR1</hi> 27 eaelii <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> caelo <hi rend="italic">R</hi> 28 plane <hi rend="italic">om. F</hi> inimicę <hi rend="italic">M,</hi> inimica Rt, inimice <hi rend="italic">R\'F</hi> <lb/>
            iam tUae carnis matricem <hi rend="italic">uulgo: impugnat Mareion carnem nuptias <lb/>
            auferendo; inde caro inimica eius uocatur</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            omnes medullas eius uictui extorques; reprobus et mare, sed <lb/>
            usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. rosam <lb/>
            tibi si obtulero, non fastidies creatorem. hypocrita, ut apocarteresi <lb/>
            probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris, — <lb/>
             nam haec apud uos pro martyrio adfectari debuisset, si uobis <lb n="5"/>
            mundus displiceret — in quamcumque materiam resolueris, <lb/>
            substantiam creatoris uteris. quanta obstinatio duritiae tuae! <lb/>
            depretias in quibus et uiuis et moreris. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Post haec, uel ante haec, cum dixeris esse et illi <lb/>
            conditionem suam et suum mundum et suum caelum, — de <lb n="10"/>
            caelo quidem illo tertio uidebimus, si et ad apostolum uestrum <lb/>
            discutiendum peruenerimus — interim, quaecumque substantia <lb/>
            eius est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. at <lb/>
            nunc quale est, ut dominus anno quinto* decimo Tiberii Caesaris <lb/>
             reuelatus sit, substantia uero anno quinto decimo iam <lb n="15"/>
            Seueri imperatoris nulla omnino comperta sit? quae friuolis creatoris <lb/>
            praecellens utique latere desisset, non latente iam domino <lb/>
            suo et auctore. et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc <lb/>
            mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? si dominum <lb/>
             cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, <lb n="20"/>
            nisi domino fortasse maiorem? iam nunc de loco quaestio est, <lb/>
            pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum <lb/>
            eius. ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se, super <lb/>
            creatorem, in loco utique fecit eum, cuius spatium uacabat <lb/>
             inter pedes suos et caput creatoris. ergo et deus ipse in loco <lb n="25"/>
            erat et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior <lb/>
            et deo et mundo. nihil enim non maius est id quod capit eo

<note rend="script" type="footnote"> re <lb/>
            3 ut apocarteresi <hi rend="italic">R3G,</hi> muta porrocaracte , si <hi rend="italic">M (corr. m</hi>. 1), muta <lb/>
            porcatere si R1 4 Marcionitam id est repudiatorem R:J, id est repudiat,)rem <lb/>
            Marcionitam <hi rend="italic">MRl</hi> 7 substantiam <hi rend="italic">M,</hi> substantia <hi rend="italic">R</hi> 10 <hi rend="italic">parenthesin<lb/>
             indicavit Eng</hi> 11 et <hi rend="italic">om. F</hi> 14 anno quinto decimo <hi rend="italic">scripsi:</hi> a. <lb/>
            ftaDO <lb/>
            <hi rend="italic">XV 31, zXHBuulgo</hi> 15 reuelatns sit <hi rend="italic">M</hi> (anno s. <hi rend="italic">u. add. m. 2)</hi> anno <lb/>
            \'Iuinto decimo <hi rend="italic">scripsi:</hi> a. XV <hi rend="italic">MR,</hi> ad XV <hi rend="italic">Patn</hi> 18 et ideo <hi rend="italic">M</hi> (et <lb/>
            tleo <hi rend="italic">in mg. a m. 3)</hi> 21 domino <hi rend="italic">R,</hi> dominum <hi rend="italic">MF</hi> 23 supn ]Į[ <lb/>
            <hi rend="italic">- eorr. m. 1)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            quod capitur. et uidendum, ne qua adhuc illic uacent subsiciua. <lb/>
            in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo <lb/>
            possit. ergo iam incipe deos computare. erit enim et locus <lb/>
            deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus <lb/>
            ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. <lb n="5"/>
            dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus <lb/>
            est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de <lb/>
            creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui <lb/>
            et deum et materiam, duos deos, clusit. et materia enim deus <lb/>
            secundum formam diuinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna, <lb n="10"/>
            aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire <lb/>
            cogetur, cui materiam subicit in substantiam mundi. sed <lb/>
            ex, materia et ille fecisse debebit. eadem ratione occurrente <lb/>
            illi quoque, [deo] quae opponitur creatori, ut aeque deo. atque <lb/>
            ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum <lb n="15"/>
            et materiam. proinde et creatorem in loco facit, utique eadem <lb/>
            condicione censendo, et materiam ei subicit, utique innatam <lb/>
            et infectam et hoc nomine aeternam, ut dominum. amplius; I <lb/>
            et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae <lb/>
            et aeternum aeternae, quartum iam hinc deum fecit. habes igitur <lb n="20"/>
            in superioribus tres substantias diuinitatis, in inferioribus quat- i <lb/>
            tuor. his cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub <lb/>
            Tiberio alter qui a creatore promittitur. manifestam iam <lb/>
            fraudem Marcion patitur ab eis, qui duos illum deos inferre : <lb/>
            praesumunt, cum nouem adsignet, licet nesciens, <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Non comparente igitur mundo alio sicut nec deo eius. <lb/>
            consequens est, ut duas species rerum, uisibilia et inuisibilia. <lb/>
            duobus auctoribus deis diuidant et ita suo deo inuisibilia <lb/>
            defendant. quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus <lb/>
            haereticus, eius esse inuisibilia. qui nihil uisibile praemiserit.

<note type="footnote"> 1 subsiciua <hi rend="italic">Rig:</hi> Bubsciua <hi rend="italic">MRl (in mg</hi>. alias suscidiaa) <hi rend="italic">i23 tin mg</hi>. alias <lb/>
            subscisiua), subscidiua <hi rend="italic">F</hi> 2 deus. se <hi rend="italic">M (seinras.)</hi> 12 substantiam .1l. <lb/>
            substantia <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 14 deo <hi rend="italic">seclusi</hi> opponitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> opponeretur <hi rend="italic">ME</hi> <lb/>
            ut aeque deo <hi rend="italic">coniunge cum</hi> illi quoque 18 dominum <hi rend="italic">scripsi l = sicut dominus <lb/>
            eius est, scil. innatus infectus aeternus):</hi> domino <hi rend="italic">MR</hi> 20 hinc Uf*: <lb/>
            hic <hi rend="italic">MR</hi> 30 eius <hi rend="italic">(sc. potius)</hi> esse <hi rend="italic">inuisibilia ex ellipni Tertulliano sollemni</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="311"/>
            quam eius, qui uisibilia operatus inuisibilium quoque fidem <lb/>
            fecerit, cum iustius multo sit aliquibus exemplariis adnuere <lb/>
            quam nullis? uidebimus et apostolus cui auctori inuisibilia <lb/>
            deputet, cum et illum explorauerimus. nunc enim communibus <lb/>
            plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum <lb n="5"/>
            quoque aduocationi fidem sternimus, confirmantes <lb/>
            diuersitatem hanc uisibilium et inuisibilium deo creatori deputandam, <lb/>
            sicuti tota operatio eius ex diuersitatibus constat, ex <lb/>
            corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, <lb/>
            ex uocalibus et mutis, ex mobilibus et statiuis, ex genitalibus <lb n="10"/>
            et sterilibus, ex aridis et sucidis, ex calidis et frigidis. sic et <lb/>
            hominem ipsum diuersitas temperauit, tam in corpore quam <lb/>
            in sensu. alia membra fortia alia infirma, alia honesta alia <lb/>
            inhonesta. alia gemina alia unica, alia comparia alia disparia. <lb/>
            proinde et in sensu nunc laetitia nunc anxietas nunc amor <lb n="15"/>
            nunc odium nunc ira nunc lenitas. quod si ita est, ut aemula <lb/>
            inter se conditionis uniuersitas ista modulata sit, iam igitur <lb/>
            et uisibilibus inuisibilia debentur, non alteri auctori deputanda <lb/>
            quam cui et aemula eorum. (qui) ipsum creatorem diuersum <lb/>
             notant, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, <lb n="20"/>
            percutientem et sanantem, cur in hac sola specie uniformem <lb/>
            eum capiunt, uisibilium solummodo conditorem, quem proinde <lb/>
            credendum sit et uisibilia et inuisibilia condidisse quemadmodum <lb/>
            et uitam et mortem, et mala et pacem? et utique, <lb/>
            si illa inuisibilia maiora sunt uisibilibus creatoris suo loco <lb n="25"/>
            magnis, sic quoque congruit eius esse maiora, cuius et magna, <lb/>
            quia nec magna, nedum maiora, ei competant, cuius nec modica <lb/>
            comparent.

<note type="footnote"> 3J cf. Col. l, 16. </note>

<note rend="script" type="footnote"> u <lb/>
            7 deo creatori <hi rend="italic">R3 mg,</hi> adeo creatori <hi rend="italic">ilf,</hi> a deo creatore BI <hi rend="italic">uulgo</hi> 10 mptis <lb/>
            c <lb/>
            <hi rend="italic">M (corr. m. I)</hi> 11 sucidis <hi rend="italic">M,</hi> siccis <hi rend="italic">B</hi> 16 si »ta M 16 aemulae <lb/>
            inter se condicionis <hi rend="italic">fort</hi>. 19 eorum, ipsum <hi rend="italic">uulgo</hi> qui <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            20 notant <hi rend="italic">MR,</hi> notantia <hi rend="italic">Urs</hi> 21 sanantem. cur <hi rend="italic">uulgo,</hi> sanantem: cur <lb/>
            <hi rend="italic">Eng, improbans quod supra addidi</hi> qui 25 creatoris <hi rend="italic">scripsi:</hi> creaturis <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> </note> 
<pb n="312"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>His compressi erumpunt dicere: (sufficit unicum hoc <lb/>
            opus deo nostro, quod hominem liberauit summa et praecipua <lb/>
            bonitate sua et omnibus locustis anteponenda\'. o deum maiorem, <lb/>
            cuius tam magnum opus non potuit inueniri quam in homine <lb/>
            dei minoris! enimuero prius est, ut eum probes esse per<lb n="5"/>
            quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. <lb/>
            primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. alterum de <lb/>
            operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. ceterum non quia <lb/>
            liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse <lb/>
            constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberauerit constet,<lb n="10"/>
            quia potuerit et esse et non liberasse. quomodo ergo, <lb/>
            quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et <lb/>
            esse et non liberasse? . 
</p><p>Nunc, in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto si <lb/>
            satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse<lb n="15"/>
            condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, <lb/>
            cognosci debuisset, et utique a primordio rerum, — deum <lb/>
            enim non decuisset latuisse — regrediar necesse est ad originem <lb/>
            quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius <lb/>
            excutiam. primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit<lb n="20"/>
            in notitiam cur postea et non a primordio rerum <lb/>
            quibus utique necessarius, qua deus, et quidem necessarior <lb/>
            quo melior latere non debuit. non enim potest dici non fuisse <lb/>
            aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo <lb/>
            a primordio esset in saeculo, cui nunc subuenit, et malitia<lb n="25"/>
            creatoris, aduersus quam ut bonus subuenit. igitur aut ignorauit <lb/>
            et causam et materiam suae reuelationis necessariae aut dubitanit

<note type="footnote"> 1 hoc <hi rend="italic">om. Oehlerus (mendose)</hi> 5 eum probes <hi rend="italic">M,</hi> probet eum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 dinoscetur <hi rend="italic">M,</hi> dei dinoscitur <hi rend="italic">R</hi> 14 nunc in <hi rend="italic">uulgo</hi> deducto si <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> deductus <hi rend="italic">MG,</hi> deducta <hi rend="italic">R,</hi> deducto <hi rend="italic">Gel</hi> 17 <hi rend="italic">parenthesin in- <lb/>
            (licaui</hi> 18 decuisset <hi rend="italic">Iun:</hi> decuisse <hi rend="italic">MR</hi> latuisse. regrediar <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            22 deus et <hi rend="italic">uulfjo</hi> neceasarior quo melior <hi rend="italic">van der Vliet:</hi> melior quo <lb/>
            necessarior <hi rend="italic">MR,</hi> quo melior necessarior <hi rend="italic">Eng</hi> 23 <hi rend="italic">abundare</hi> mihi vi- <lb/>
            <hi rend="italic">dentur tierba</hi> latere non debuit, <hi rend="italic">cum ad</hi> necessarius <hi rend="italic">mente suppiettdum<lb/>
             sit</hi> erat </note> 
<pb n="313"/>
            ++ <lb/>
            aut non potuit aut noluit. omnia haec deo indigna, maxime <lb/>
            optimo. sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione <lb/>
            serae reuelationis, sicut nunc sola demonstratione. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Processerit, age, iam in notitiam quando uoluit, quando <lb/>
            potuit, quando hora fatalis aduenit. fortasse enim anabibazon <lb n="5"/>
            ei obstabat aut aliquae maleficae aut Saturnus quadratus <lb/>
            aut Mars trigonus. nam et mathematici plurimum Marcionitae, <lb/>
            nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis uiuere creatoris. <lb/>
            tractandum est hic de reuelationis qualitate, an digne reuelatus <lb/>
             sit, ut constet, an uere, et ita credatur esse quem digne constiterit <lb n="10"/>
            reuelatum. digna enim deo probabunt deum. nos definimus <lb/>
            deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum, <lb/>
            natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. <lb/>
            sed cui nulla natura est naturalia instrumenta non suppetunt. <lb/>
            ergo uel praedicationibus reuelationem sui debuerat operari, <lb n="15"/>
            maxime aduersus eum reuelandus, qui et conditionis et praedicationis <lb/>
            operibus tot ac tantis uix tamen hominem fide <lb/>
            impleuerat. quomodo itaque cognitus est? si per humanam <lb/>
            coniecturam, nego deum alias cognosci posse quam per semetipsum, <lb/>
            nec tantum ad formam prouocans creatoris uerum et <lb n="20"/>
            ad condicionem tam diuinae magnitudinis quam humanae mediocritatis, <lb/>
            ne maior deo homo uideri possit, qui eum non ultro <lb/>
            uolentem cognosci suis uiribus quodammodo in publicum agnitionis <lb/>
            extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere <lb/>
             sibi norit secundum totius aeui experimenta quam uerum <lb n="25"/>
            sectari, quem natura iam intellegunt. alioquin, si sic homo <lb/>
            d.-\'um commentabitur, quomodo Romulus Consum et Tatius <lb/>
            Cloacinam et Hostilius Pauorem et Metellus Alburnum et <lb/>
            quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos Marciouem <lb/>
             nauclerum nouimus, non regem nec imperatorem.

<note type="footnote"> 6 ei. <hi rend="italic">M</hi> 8 etiam <hi rend="italic">deleri uult t\'an der Vliet</hi> 9 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> rettelatns <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> cognitus <hi rend="italic">MR (cf. infra 1.18 ubi pro</hi> reuelatus <hi rend="italic">rescribendum<lb/>
             t rat</hi> cognitus. <hi rend="italic">miro quodam casu haec inter se commutata sunt)</hi> 12 dehinc <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> deinde <hi rend="italic">Ruulgo 17</hi> hominum fidem <hi rend="italic">Urs</hi> 18 cognitus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            renelatus <hi rend="italic">MR</hi> 19 nego <hi rend="italic">Kellnerus (van der Vliet):</hi> nega <hi rend="italic">M,</hi> negas <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            23 cognoaci 2f, cognoscis <hi rend="italic">lJIF</hi> 28 Pauorem <hi rend="italic">R,</hi> pauonem <hi rend="italic">MF</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="314"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>\'Immo\', inquiunt Marcionitae, \'deus noster, etsi non ah <lb/>
            initio, etsi non per conditionem, sed per sometipsum reuelatus <lb/>
            est in Christo Iesu? dabitur et in Christum liber de omni <lb/>
            statu eius — distingui enim materias oportet, quo plenius et <lb/>
            ordi natius retractentur —: interim satis erit ad praesentem gradum<lb n="5"/>
            ita occurrere, ut ostendam Christum legum non alterius dei <lb/>
            circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. anno quinto <lb/>
            . decimo Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est. <lb/>
            spiritus salutaris Marcionis. [salutis] qui ita uoluit quoto <lb/>
            quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalauerit aura <lb n="10"/>
            canicularis, non curaui inuestigare. de quo tamen constat. <lb/>
            Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. a Tiberio autem <lb/>
            usque ad Antoninum anni fere centum quindecim et dimidium <lb/>
            anni cum dimidio mensis. tantundem temporis ponunt inter <lb/>
            Christum et Marcionem. cum igitur sub Antonino primus:<lb n="15"/>
            Marcion hunc deum induxerit, sicut probauimus, statim. qui <lb/>
            sapis, plana res est: praeiudicant tempora quod sub Antonino <lb/>
            primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum <lb/>
            Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a <lb/>
            Christo reuelatum quem constat a Marcione primo praedicatum. <lb n="20"/>
            hoc nunc ut probem constare. quod superest ab ipsis aduersariis <lb/>
            sumam. separatio legis et euangelii proprium et principale <lb/>
            opus est Marcionis, nec poterant negare discipuli eius <lb/>
            quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur <lb/>
            et indurantur in hanc haeresim. nam hae sunt \'Antithesis\' <lb n="25"/>
            Marcionis, id est contrariae oppositiones. quae conantur discordiam <lb/>
            euangelii cum lege committere. ut ex diuersitate

<note type="footnote">2 non <hi rend="italic">om. F</hi> 4 distingi M 9 salutis <hi rend="italic">seclusi (per dittographiam OfCItlN<lb/>
             uuletur):</hi> salutem <hi rend="italic">Urs post</hi> Marcionis <hi rend="italic">grauius distinxi. intelleqe</hi> <lb/>
            (eum) qui ita <hi rend="italic">uoluit, scil. Marcionem; deleri haec uoluit Scal</hi> 10 aura <lb/>
            <hi rend="italic">}ł\'J,</hi> aula <hi rend="italic">MRl</hi> 12 Antoninianus <hi rend="italic">Gel:</hi> antoninue <hi rend="italic">MR</hi> 14 «tantandem <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 15 Marcion. cum M 19 Antoniniani <hi rend="italic">Rig:</hi> antonini <hi rend="italic">MR</hi> 20 pri- <lb/>
            <hi rend="italic">mo MRl, primum i23</hi> 21 ut <hi rend="italic">(concessiue intellegendutn) probesfort</hi>. qUI\',l <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 25 indurantur <hi rend="italic">MGR3,</hi> indicantur 221, indueantur <hi rend="italic">F</hi> antithesis <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> antitheses <hi rend="italic">R uulgo (sic ubitpte)</hi> 27 euangelii <hi rend="italic">om. R1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="315"/>
            sententiarum utriusque instrumenti diuersitatem quoque argumententur <lb/>
            deorum. igitur cum ea separatio legis et euangelii <lb/>
            ipsa sit, quae alium deum euangelii insinuauerit aduersus <lb/>
            deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia <lb/>
            non fuisse, qui ab argumento separationis innotuit, atque ita <lb n="5"/>
            non a Christo reuelatum qui fuit ante separationem, sed a <lb/>
            Marcione commentatum, qui instituit separationem aduersus <lb/>
            euangelii legisque pacem, quam retro inlaesam et inconcussam <lb/>
            ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique <lb/>
            ratio seruauit, quae non alium deum et legis et euangelii <lb n="10"/>
            tuebatur praeter creatorem, aduersus quem tanto post tempore <lb/>
            separatio a Pontico inmissa est. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis <lb/>
            necessaria est aduersus obstrepitacula diuersae partis. aiunt <lb/>
             enim Marcionem non tam innouasse regulam separatione legis <lb n="15"/>
            et euangelii quam retro adulteratam recurasse. o Christe, <lb/>
            patientissime domine, qui tot annis interuersionem praedicationis <lb/>
            tuae sustinuisti, donec tibi scilicet Marcion subuenirct! <lb/>
            nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a <lb/>
             Paulo reprehensos opponunt, quod non recto pede incederent <lb n="20"/>
            ad euangelii ueritatem, ab illo certe Paulo, qui adhuc <lb/>
            in gratia rudis, trepidans denique, ne in uacuum currisset <lb/>
            aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. <lb/>
            igitur si feruenter adhuc, ut neophytus, aduersus <lb/>
             Iudaismum aliquid in conuersatione reprehendendum existimauit, <lb n="25"/>
            passiuum scilicet (uindicans) conuictum, postmodum et ipse <lb/>
            usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis <lb/>
            quasi Iudaeus et eis, qui sub lege, tamquam in lege, tu <lb/>
            illam solius conuersationis, placiturae postea accusatori suo, <lb/>
             reprehensionem suspectam uis haberi etiam de praedicationis

<note type="footnote"> 19] cf. Gal. 2, 9. 20] cf. Gal. 2, 14. 221 cf. Gal. 2, 2. 24] cf. <lb/>
            Gal. 2, 11-14. 26] cf. I Cor. 9, 22. 20. </note>

<note rend="script" type="footnote"> II * <lb/>
            8 laesam M (il <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> inconcussam <hi rend="italic">R,</hi> inconclusam <hi rend="italic">M</hi> 16 recu*asse <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (r <hi rend="italic">8. u. a m. 1)</hi> 18 tibi scilicet <hi rend="italic">M,</hi> scilicet tibi <hi rend="italic">R\'JG, om</hi>. scilicet JB1 <lb/>
            22 cufrisaet <hi rend="italic">:JI,</hi> cucurrisset <hi rend="italic">R</hi> 26 uindicans <hi rend="italic">xuppleuit van der Vliet</hi> <lb/>
            30 suspectam <hi rend="italic">MR3,</hi> susceptam Rl </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="316"/>
            erga deum praeuaricatione. atquin de praedicationis unitate. <lb/>
            quod supra legimus, dexteras iunxerant, et ipsa officii distributione <lb/>
            de euangelii societate condixerant. sicut et alibi: siue <lb/>
            ego, inquit, siue illi, sic praedicamus. sed et si quosdam <lb/>
            falsos fratres inrepsisse descripsit, qui uellent Galatas<lb n="5"/>
            ad aliud euangelium transferre, ipse demonstrat adulterium <lb/>
            illud euangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, <lb/>
            sed ad disciplinam legis conseruandam habuisse intentionem, <lb/>
            deprehendens scilicet illos circumcisionem uindicantes et obseruantes <lb/>
            tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caerimoniarum,<lb n="10"/>
            quas iam exclusas agnouisse debuerant, secundum <lb/>
            innouatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis <lb/>
            per prophetas suos, ut per Esaiam: uetera transierunt. <lb/>
            inquit, ecce noua, quae ego nunc facio. sic et per <lb/>
            Hieremiam: et disponam testamentum, non quale <lb n="15"/>
            disposui ad patres uestros, cum illos eduxissem <lb/>
            de terra Aegypti; et alibi: renouate uobis nouamen <lb/>
            nouum, et circumcidimini deo uestro, et circumcidimini <lb/>
            praeputia cordis uestri. hanc ergo circumcisionem <lb/>
            iam sistens apostolus et hoc nouamen, illas quoque <lb n="20"/>
            uetustates caerimoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor <lb/>
            earum quandoque cessaturis profitebatur per Osee: et auertam <lb/>
            omnes iocunditates eius et dies festos eius et <lb/>
            neomenias et sabbata et omnes caerimonias eius. <lb/>
            sic enim et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata <lb n="25"/>
            et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium <lb/>
            et dies festos uestros odit anima mea. quodsi et <lb/>
            creator omnia haec iam pridem recusauerat et apostolus ea

<note type="footnote"> 2] cf. Gal. 2, 9. 3j I Cor. 15, 11. 4] cf. Gal. 2, 4. 5] cf. <lb/>
            Gal. 1, 6. 7. 9] cf. Gal. 4, 10. 13] Es. 43, 18. 19. 15] ffier. 3*. <lb/>
            31. 32. 17] Hier. 4, 3. 4. 22] Os. 2, 11. 25] Es. 1, 13. 14. </note>

<note type="footnote"> 2 dexteras <hi rend="italic">M,</hi> dextras <hi rend="italic">B</hi> 3 condixerant, sicut et alibi. siue <hi rend="italic">tmlgo</hi> <lb/>
            5 galathas <hi rend="italic">M (pro more)</hi> 9 reprehendens <hi rend="italic">Urs</hi> 10 caerimoniarum <hi rend="italic">Xl-\',</hi> <lb/>
            caeremoniarutn <hi rend="italic">Jtuulgo (sic et infra</hi>? 14 aic et per Hieremiam <hi rend="italic">scripst:</hi> <lb/>
            et alibi <hi rend="italic">MR (cf. I. 17 I 17</hi> et alibi <hi rend="italic">scripsi:</hi> sic et per Hieremiam <hi rend="italic">M</hi> (per <hi rend="italic">in <lb/>
            vuj.add.m.l) R nouamen R, nouam et MF</hi> 27 fest*» <hi rend="italic">(os 8.am.l) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="317"/>
            iam recusanda pronuntiabat, ipsa sententia apostoli consentanea <lb/>
            decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum <lb/>
            quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et <lb/>
            apostolos et fratres notans in hac causa, qui euangelium Christi <lb/>
            creatoris transferrent a nouitate praenuntiata a creatore ad <lb n="5"/>
            uetustatem recusatam a creatore.\'
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>