<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:6.1-6.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1:6.1-6.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0123a.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sic sunt, sacratissimi imperatores, elementa a perditis hominibus<lb/>
             consecrata. sed adhuc supersunt aliae superstitiones, quarum <lb/>
            secreta pandenda sunt: Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus<lb n="20"/>
            uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus<lb/>
            sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque <lb/>
            Iouis fuit filius, regis scilicet Cretici. hic cum fuisset adultera <lb/>
            matre progenitus, nutriebatur aput patrem studiosius quam decebat. <lb/>
             uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore <lb n="25"/>
            commota ad necem infantis omnifariam parabat insidias. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>proficiscens<lb/>
             peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne <lb/>
            quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis, sicut sibi uidebatur, <lb/>
            custodibus tutelam credidit filii. tunc Iuno opportunum insidiarum <lb/>
            nancta tempus et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens


<note type="footnote"> 1 construitur P: constituitur <hi rend="italic">a</hi> 2 enim <hi rend="italic">Pa :</hi> itiL <hi rend="italic">m. rec</hi>. 3 stimulis <lb/>
            <hi rend="italic">a: st m. uetus, surculis m. rec. 4 per.. cit m. uetus, perflcit a</hi> 5 ut <lb/>
            cernatis quam facile <hi rend="italic">a</hi> 6 sua P: eius <hi rend="italic">a</hi> 7 et <hi rend="italic">om. a</hi> 10 que <hi rend="italic">m. uetus,</hi> <lb/>
            quo <hi rend="italic">m. rec</hi>. II separatim <hi rend="italic">a</hi> 11 et <hi rend="italic">P non distincte</hi> II uerius P: uerum <lb/>
            <hi rend="italic">edd</hi>. 12 quod corpus <hi rend="italic">P:</hi> quod autem corpus est <hi rend="italic">edd</hi>. 14 res <hi rend="italic">et litteras</hi> <lb/>
            mor, <hi rend="italic">quae prorsus euanuerunt, restituit ed. princ</hi>. 15 cS—ta P <lb/>
            16 nugarum a. u. <hi rend="italic">Bursian:</hi> absurditatum animas uolunt <hi rend="italic">a; scriptura in <lb/>
            P prorsua euanuit</hi> 28 mulier <hi rend="italic">P</hi> 29 filio P 30 nancta <hi rend="italic">P:</hi> tracta <hi rend="italic">a</hi> </note>


<note type="footnote"> 6* </note> <lb n="30"/>


<pb n="84"/>
            pater et sellam regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum<lb/>
            regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites <lb/>
            suos, qui Titanes uocabantur, in interioribus regiae locat partibus <lb/>
            et crepundiis ac speculo adfabre facto animos ita pueriles inlexit, <lb/>
            ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio<lb n="5"/>
             duceretur. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>illic interceptus trucidatur et, ut nullum posset <lb/>
            <sic>neçis</sic> inueniri uestigium, articulatim membra concisa satellitum <lb/>
            <sic>sibrdiuidit</sic> turba. tunc, ut huic facinori aliud facinus adderetur, <lb/>
            quia uehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta uariis generibus<lb/>
            pueri membra consumunt, ut humani cadaueris inauditis  <lb n="10"/>
            usque in illum diem epulis <milestone n="6a" unit="altpage"/> <sic n="poss">nescerentur</sic>. cor diuisum sibi soror <lb/>
            seruat, cui Minerua fuit nomen, quae et ipsa sceleris fuit particeps,<lb/>
            et ut manifestum delationis esset indicium et ut haberet <lb/>
            unde furentis patris impetum mitigaret. reuerso <sic>Iouifilia</sic> ordinem  <lb/>
            facinoris exponit. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>tunc pater funesta calamitate cladis et acerbi <lb n="15"/>
            luctus atrocitate commotus Titanas <sic>quidemnario</sic> genere excruciatos<lb/>
            necat nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum <lb/>
            aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus <lb/>
            necem qualiscumque filii uindicauit, affectu quidem patris, sed tyrannica<lb/>
            potestate. tunc, quia diutius pater ferre lugentis animi <lb n="20"/>
            tormenta non poterat et quia dolor ex orbitate ueniens nullis solaciis<lb/>
            mitigabatur, imaginem eius gypso plastico opere perfecit<lb/>
            et cor pueri, ex quo facinus fuerat sorore deferente detectum, <lb/>
            in ea parte plastae conlocat, qua pectoris fuerant liniamenta formata. <lb/>
            post haec pro tumulo extruit templum et paedagogum  <lb n="25"/>
            pueri constituit sacerdotem: huic Silenus fuit nomen. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Cretenses, <lb/>
            ut furentis tyranni saeuitiam mitigarent, festos funeris dies statuunt<lb/>
            et annuum sacrum <sic>trietericaconsecrationecomponunt</sic>, omnia <lb/>
            per ordinem facientes quae puer moriens aut fecit aut passus est. <lb/>
            uiuum laniant dentibus taurum, crudeles epulas annuis <sic>commemorationibus</sic><lb n="30"/>
             excitantes, et per secreta siluarum clamoribus dissonis<lb/>
            eiulantes fingunt animi furentis insaniam, ut illud facinus <lb/>
            non per fraudem factum sed per insaniam crederetur: praefertur


<note type="footnote"> 1 sellam P: solium <hi rend="italic">a</hi> 7 particulatim <hi rend="italic">Pa, em. Wakefield Silu. crit. <lb/>
            IV. p. 249</hi> II conscissa <hi rend="italic">a</hi> 12 quae <hi rend="italic">Bursian:</hi> quia <hi rend="italic">Pa</hi> 13 iudicium <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            15 acerui P, acerba <hi rend="italic">a</hi> 18 aut pęnil P 19 neces <hi rend="italic">P</hi> II qualitercumque<lb/>
            <hi rend="italic">a</hi> 23 cor pueri <hi rend="italic">Bursian:</hi> corpore <hi rend="italic">P,</hi> cor <hi rend="italic">a</hi> 24 plastes <hi rend="italic">Bursian,<lb/>
             idem</hi> plasti <hi rend="italic">coniciens</hi> II lineamenta <hi rend="italic">edd</hi>. 26 Selenus <hi rend="italic">P pr. m</hi>. </note> <lb/>


<pb n="85"/>
            cista, in qua cor soror latenter absconderat, <milestone n="6b" unit="altpage"/> tibiarum cantu et  <lb/>
            cymbalorum tinnitu crepundia quibus puer deceptus fuerat mentiuntur. <lb/>
            sic in honorem tyranni a seruiente plebe deus factus est <lb/>
            qui habere non potuit sepulturam.

</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Fuit etiam alius Liber aput Thebus tyrannus magicae artis potestate<lb n="5"/>
             perspicuus. hic cum muliebres animos uenenis quibusdam <lb/>
            et carminibus occupasset, pro arbitrio suo crudelia facinora <sic>furentibusimperabat</sic>,<lb/>
            ut mente captas nobiles feminas et libidinum ministras<lb/>
            haberet et scelerum. qui qualia fecerit scelera uel quantum <lb/>
            matri contra filium uel sororibus contra fratrem imperauerit facinus,<lb n="10"/>
            in scaenis cottidie a tragici carminis auctoribus traditur, ut <lb/>
            scelerati tyranni facinerosa crudelitas in animis audientium funestis<lb/>
            semper relationibus renascatur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>hunc Lycurgus sobria uirorum<lb/>
             coniuratione protectus regno exuit, pellit patria: neque <lb/>
            enim effeminatus consensum uirorum potuit diutius sustinere. <lb n="15"/>
            effeminatum enim eum fuisse et amatorum seruisse libidinibus <lb/>
            Graecorum gymnasiis decantatur. nec fuga eius Lycurgus tantum <lb/>
            est exilioque contentus, sed timens, ne fugiens et ab aliis receptus<lb/>
            ludibriosa scelerum suorum etiam in alia regione conderet <lb/>
            semina, succinctus ferro patriae dedecus minaci persequitur edicto. <lb n="20"/>
            tunc Liber proiectis infulis, quas pampineis coronarum circulis <lb/>
            inligabat, cum semiuiro comitatu fugiens — soli enim eum secuti <lb/>
            <sic>suntstuprorumet</sic> flagitiorum ac libidinum socii - per omnes oras <lb/>
            uicini maris <milestone n="7a" unit="altpage"/> cum summa trepidatione desperationis errauit. illic  <lb/>

</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            inter ebrias puellas et uinolentos senes, cum adhuc eum scelerum  <lb n="25"/>
            pompa praecederet, alter nigro amictu taeter, alter ostenso angue <lb/>
            terribilis, alter cruentus ore, dum uiua pecudis membra discerpit, <lb/>
            a Lycurgo . conprehensus per proximam rupem, quae inmensum <lb/>
            praecipitium saxis inuiis fecerat, in mare praecipitatur, ut lacerum <lb/>
            corpus marinis diu <sic>iactatumlfuctibus</sic> errantium populorum animos <lb n="30"/>
            ad sanitatis ac sobrietatis ordinem seuera animaduersione


<note type="footnote">11 scQniaP: scenis <hi rend="italic">edd</hi>. 12 facinorosa <hi rend="italic">edd</hi>. 15 effeminatus P: effoeminatua<lb/>
            ille <hi rend="italic">a</hi> 16 <hi rend="italic">enira eum Bursian:</hi> cenatum enim eumP, enim <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 contenderet P 21 cornarum P 23 struporum P 24 disperationis<lb/>
            <hi rend="italic">P, item p. 87, 20</hi> disp. 25 uinonettos P 26 praecederet et <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> et <hi rend="italic">deleuit Bursian</hi> 1\\ teter <hi rend="italic">Pa</hi> 27 pecodis P, pecoris <hi rend="italic">a</hi> 29 ut a: <lb/>
            at P</note> <lb/>


<pb n="86"/>
            reuocaret. hunc finem Liberi Homerus, ut fugam et trepidationem <lb/>
            detegeret et ut ostenderet mortem, ait: <lb/>
<cit><quote xml:lang="grc"><l part="F">θεινόμεναι βουπλῆγι: Διώνυσος δὲ φοβηθεὶς</l><l>δύσεθ᾽ ἁλὸς κατὰ κῦμα, Θέτις δ᾽ ὑπεδέξατο κόλπῳ</l><l>δειδιότα: κρατερὸς γὰρ ἔχε τρόμος ἀνδρὸς ὁμοκλῇ</l>.</quote><bibl>http://data.perseus.org/citations/urn:cts:greekLit:tlg0012.tlg001.perseus-grc1:6.116-6.155</bibl></cit>
             <lb n="5"/>

</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>            imitatur te, Lycurge, et sobrium institutum tuum sequitur nec a <lb/>
            salutaribus tuis legibus exorbitat etiam consul noster Postumius. <lb/>
            nam, sicut in libris annalibus inuenimus, Bacchanaliorum scelera <lb/>
            Aebutio quodam adulescente deferente detecta sunt. erant adhuc <lb/>
            in urbe Roma integri mores nec quisquam peregrinas superstitiones<lb n="10"/>
            dissolutis moribus appetebat. tunc nec senatus consuli nec leges <lb/>
            rei publicae nec consul legibus defuit, sed inuestigatis omnibus <lb/>
            qui huius sacri scelerata commenta tradebant contra omnes seuero, <lb/>
            immo Romano quaestionis examine capitalis poena de consilii sententia<lb/>
            decreta est, nec tam diu uindices gladii consulis conquierunt,<lb n="15"/>
             quam diu hoc malum fuisset radicitus amputatum. o digna <lb/>
            Romani nominis animaduersio! o priscae uirtutis laudanda constantia! <lb/>
            nec ciuibus suis consul parcere uoluit, cum ob purgandam  <lb/>
            patriam <milestone n="7b" unit="altpage"/> peregrina uitia corriguntur.-

</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>