<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:120.1-120.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1:120.1-120.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0122a.stoa001.opp-lat1"><div n="120" subtype="chapter" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Sunt quidam heretici qui cum audiunt beatum Dauid <lb/>
            dixisse in quinquagesimo psalmo quod In iniquitate conceptus<lb n="5"/>
            sum, et in peccato peperit me mater mea, <lb/>
            aestimant ita dixisse prophetam quod ius nuptiarum legitimum <lb/>
            iniquitatem esse dixerit atque peccatum: cum ante <hi rend="italic">&lt;deus&gt;</hi> <lb/>
            dicat in Geneseos libro: Nascimini et multiplicamini, <lb/>
            et implete terram; et: Honorandae nuptiae et cetera. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="10"/>
            Nam si ita quis senserit, ergo et iusti tot tantique in iniquitate <lb/>
            concepti sunt, cum et in uentre sanctificati sint, ut <lb/>
            patriarchae, prophetae, iudices, Hieremias beatus et Iohannes  <lb/>
            baptista beatissimus, ut scriptum est.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Sed ignorant quod alio <lb/>
            modo dixerit beatus propheta Dauid, non de naturali generatione,<lb n="15"/>
            sed de transgressione Adae patris nostri et Euae, <lb/>
            qui post transgressionem ! mandati pulsi de paradiso genuerant <lb/>
            filios, atque inde, quasi matrem omnium, post iniquitatem <lb/>
            transgressionis mandati Euam sic concepisse atque eam ita  <lb/>
            peperisse docuerit.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Quomodo enim de se dicebat Dauid in<lb n="20"/>
            iniquitate conceptum et in peccato genitum, cum legitimo <lb/>
            iure natus sit, electusque a deo ad tantam regni gloriam  <lb/>
            peteretur, ut de eo scriptum est?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>