<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:5.6-5.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:5.6-5.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ne suspiciens in caelum et uidens solem <lb/>
            &lt;et lunam&gt; et stellas et omnem ornatum caeli <lb n="5"/>
            errans adores ea et seruias illis, quae distribuit <lb/>
            dominus deus tuus ea omnibus gentibus quae sunt <lb/>
            sub caelo. non ita dictum est, tamquam deus praeceperit <lb/>
            ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli; sed <lb/>
            aut ita dictum est, quod deus praescierit gentis culturam exhibituras <lb n="10"/>
            his caelestibus et tamen hoc praesciens creauerit ea, <lb/>
            eum uero populum suum futurum esse praesciuerit, qui ista <lb/>
            non coleret; aut" distribuit" dictum est, ut intellegatur <lb/>
            usus, qui commendatur in Genesi: ut sint in signis et <lb/>
            in temporibus et in diebus et in annis, quem usum <lb n="15"/>
            in eis communem habet populus dei cum omnibus gentibus. <lb/>
            non autem cultum quem habent aliae gentes. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ne obliuiscamini testamentum domini dei <lb/>
            uestri, quod disposuit ad uos, et faciatis uobismet <lb/>
            ipsis sculptilem similitudinem omnium quaecumque <lb n="20"/>
            constituit tibi dominus deus tuus. hic certe <lb/>
            generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, <lb/>
            quoniam, si nulla fit similitudo, profecto nec imago, quia <lb/>
            ubi imago, continuo similitudo, quamuis non ubi similitudo <lb/>
            continuo imago. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quaerendum quomodo dictum sit: interrogate <lb/>
            dies priores qui fuerunt priores te ex die qua <lb/>
            creauit deus hominem super terram et a summo <lb/>
            caeli usque ad summum caeli; subauditur enim

<note type="footnote">4 Deut. 4, 19 14 Gen. 1, 14 17 cf. Hebr. 11, 25 18 Deut. <lb/>
            4, 23 26 Deut. 4, 32 </note>

<note type="footnote"> 1 huiusmodi <hi rend="italic">T</hi> subter <hi rend="italic">scripsi:</hi> sub <hi rend="italic">libri</hi> terra <hi rend="italic">PSU</hi> 2 habitaturi <lb/>
            <hi rend="italic">P1 Ul</hi> o et lunam <hi rend="italic">addidi cum bd: om. codd</hi>. omne <hi rend="italic">PU</hi> 6 erran <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            seruies <hi rend="italic">NVU</hi> quia <hi rend="italic">N</hi> 7 ea <hi rend="italic">exp. T</hi> 8 est <hi rend="italic">om. N</hi> deus <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            11 eas <hi rend="italic">SNUT</hi> 12 eu <hi rend="italic">N</hi> prescierit <hi rend="italic">N</hi> 13 intellegatur usus] intellegaturus <lb/>
            <hi rend="italic">N</hi> 19 <hi rend="italic">sec. cod. Alex</hi>. 20 scuptilem <hi rend="italic">N</hi> 26 quomo V1 </note> <lb/>
             
<pb n="374"/>
            interrogate". uidetur autem significare totum orbem terrarum. <lb/>
            sed cur a summo caeli usque ad summum caeli" <lb/>
            dicat, non "a summo terrae usque ad summum terrae", non <lb/>
            est facile dinoscere. talis enim quaedam locutio est et in <lb/>
            euangelio, cum dicit dominus, quod congregabuntur electi <lb n="5"/>
            eius a summis caelorum usque ad terminos eorum. <lb/>
            nisi forte hic nec in hominibus nec in angelis auditum esse <lb/>
            uult intellegi, quod in hoc populo factum singulare commendat; <lb/>
            hoc enim sequitur: si factum est secundum <lb/>
            uerbum magnum hoc, si auditum est tale quid;<lb n="10"/>
            si audiuit gens uocem dei uiuentis loquentis e <lb/>
            medio ignis, quemadmodum audisti tu et uixisti. <lb/>
            quod si ita est, ut nec in hominibus nec in angelis hoc dicat <lb/>
            auditum, quid est ergo illud in euangelio: a summis caelorum <lb/>
            usque ad terminos eorum, cum sine dubio <lb n="15"/>
            dominus hoc ait, cum de nouissima electorum suorum congregatione <lb/>
            loqueretur? 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod ait: dominus deus uester disposuit <lb/>
            ad uos testamentum in Coreb; non patribus <lb/>
            uestris disposuit dominus testamentum hoc, sed<lb n="20"/>
            ad uos, uos hic omnes uiuentes hodie. facie ad <lb/>
            faciem locutus est dominus ad uos in monte e <lb/>
            medio ignis? an quia illi qui non ingrediuntur in terram <lb/>
            promissionis — mortui sunt enim omnes — non pertinent ad <lb/>
            hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum <lb n="25"/>
            uiginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta <lb/>
            annos habiles ad bellum? quomodo ergo illis locutus <lb/>
            est dominus, quid hodie uiuunt? an quia ex uiginti annis et <lb/>
            infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent,

<note type="footnote"> 6 cf. Matth. 24, 31 9 Deut. 4, 33 18 Deut. 5, 2-4 26 cf. <lb/>
            Num. 1, 20 </note>

<note type="footnote"> 3 usquc-terrse <hi rend="italic">om. V</hi> 4 facile] facere <hi rend="italic">N</hi> tales <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. X <lb/>
            7 binc N esset <hi rend="italic">N</hi> 8 singularem <hi rend="italic">FUlT</hi> singularit i, rem <hi rend="italic">V</hi> singulariter <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 12 uixisti] uidisti <hi rend="italic">T</hi> 19 oreb <hi rend="italic">S</hi> choreb <hi rend="italic">V</hi> Horeb <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            21 <hi rend="italic">alt</hi>. uos <hi rend="italic">om. N</hi> facie] faciem <hi rend="italic">PVIN</hi> 22 monte <hi rend="italic">PSUNTI</hi> <lb/>
            27 bellum annis N </note> <lb/>
             
<pb n="375"/>
            alieni ab illa poena, quam deus constituit illis, qui tunc <lb/>
            numerati sunt, non intrare in terram promissionis, et hoc <lb/>
            utique appellat, qui quamuis uiginti annorum et supra non <lb/>
            essent, quando deus in monte loquebatur, ut numerari tunc <lb/>
            possent, potuerunt tamen esse decem et nouem et infra usque <lb n="5"/>
            ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta <lb/>
            sunt et uidere et audire et memoria retinere? 
</p><p>Sed quid est quod ait: facie ad faciem locutus est <lb/>
            dominus ad uos, quos paulo ante maxime admonere curauit, <lb/>
            quod nullam similitudinem uiderint, sed solam uocem de medio <lb n="10"/>
            ignis audierint? an propter rerum euidentiam et quodam <lb/>
            modo praesentiam manifestatae diuinitatis, de qua dubitare <lb/>
            nemo posset, his uerbis usus est? quod si ita est, quid prohibet <lb/>
            de ipso Moyse hoc intellegi in eo quod de illo dictum <lb/>
            est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo dominus, ut <lb n="15"/>
            nec ipse aliquid oculis uiderit praeter ignem? an aliquid <lb/>
            amplius uidisse intellegitur, quia scriptum est eum intrasse <lb/>
            in nebulam uel nimbum ubi erat deus? sed etsi aliquid <lb/>
            amplius uidit quam illi, non eum tamen mortalibus oculis <lb/>
            uidisse dei substantiam ex illis eius uerbis intellegi potest, <lb n="20"/>
            quibus ait deo: si inueni gratiam ante te, ostende <lb/>
            mihi temet ipsum, [ut] scienter uideam te. neque <lb/>
            enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, <lb/>
            sic tunc uidisse deum facie ad faciem, quando in monte <lb/>
             loquebatur e medio ignis, quemadmodum apostolus dicit in <lb n="25"/>
            fine nos esse uisuros, ubi ait: uidemus nunc per speculum <lb/>
            in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. <lb/>
            quid autem hoc et quantum esset, consequenter aperuit dicens: <lb/>
            nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut

<note type="footnote"> 10 cf. Deut. 4, 33 14 cf. Ex. 33, 11 17 cf. Ex. 24, 18 21 Ex. <lb/>
            33, 13 26 I Cor. 13, 12 </note>

<note type="footnote"> 1 quam] qua <hi rend="italic">U</hi> 3 <hi rend="italic">post</hi> supra <hi rend="italic">repetuntur a 374, 24</hi> numerarentur-u. <hi rend="italic">3</hi> <lb/>
            annorum <hi rend="italic">in N</hi> 8 <hi rend="italic">(et</hi> 15) facie] faciem <hi rend="italic">PNV1</hi> 9 dominus <hi rend="italic">om. PYT</hi> <lb/>
            14 de illo <hi rend="italic">om. N</hi> 16 an] in <hi rend="italic">N</hi> 22 ut <hi rend="italic">inclusi; cr. p.186, 23; 187,2.14</hi> <lb/>
            24 si <hi rend="italic">PlU</hi> facie] faciem <hi rend="italic">PlN</hi> in monte <hi rend="italic">om. N</hi> 25 e] in <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            dixit <hi rend="italic">V</hi> 27 facie] faciem <hi rend="italic">NVI</hi> 28 esse <hi rend="italic">N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="376"/>
            et cognitus sum. quod etiam ipsum caute accipiendum <lb/>
            est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem dei, <lb/>
            quantam nunc habet hominis deus, sed pro suo modo ita <lb/>
            perfectam, ut ei nihil adhuc expectetur addendum: ut quam <lb/>
            perfecte nunc deus nouit hominem, sed tamen sicut deus<lb n="5"/>
            hominem, ita tunc perfecte nouerit homo deum, sed tamen <lb/>
            sicut homo deum. neque enim, quia dictum est: estote <lb/>
            perfecti, sicut pater uester caelestis perfectus <lb/>
            est, ideo aequalitatem patris, quam uerbum habet unigenitum, <lb/>
            sperare debemus; quamuis non defuerint qui et hoc futurum<lb n="10"/>
            putauerint, nisi forte quid dicant parum intellegimus. 
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod ait: et ego stabam inter dominum <lb/>
            et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, <lb/>
            tamquam in loco esset dominus, hoc est in monte, <lb/>
            unde illi uoces audiebant? quod sic accipiendum est, ut non<lb n="15"/>
            ex hoc suspicemur dei substantiam in ullo aliquo esse corporali <lb/>
            loco, qui est ubique totus, nec per locorum interualla <lb/>
            propinquat aut recedit; sed demonstrationes eius in ea creatura. <lb/>
            quae non est quod ipse. non aliter humanis sensibus <lb/>
            exhibentur. unde dominus uolens auferre ab huius modi<lb n="20"/>
            suspicionibus mentem nostram, quibus putatur deus loco <lb/>
            aliquo contineri, ueniet, inquit, hora, quando neque in <lb/>
            monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis patrem. <lb/>
            uos adoratis quod nescitis; nos adoramus <lb/>
            quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. sed uenit <lb n="25"/>
            hora et nunc est, quando ueri adoratores adorabunt <lb/>
            patrem in spiritu et ueritate. nam et pater <lb/>
            tales quaerit qui adorent eum. spiritus est deus <lb/>
            et eos qui adorant eum in spiritu et ueritate <lb/>
            oportet adorare. medium ergo se dixit Moyses non inter

<note type="footnote"> 7 Matth. 5, 48 10 cf. Epist. 92, 5; 147, 3o 12 Deut. 5, 5 <lb/>
            22 Ioh. 4, 21-24 </note>

<note type="footnote"> 1 ipsius <hi rend="italic">N</hi> 3 quantum <hi rend="italic">T</hi> 6 sed-deum <hi rend="italic">om. N</hi> 10 defuerunt <hi rend="italic">Ul</hi> <lb/>
            11 patauerint <hi rend="italic">N</hi> 12 deum <hi rend="italic">PVITI</hi> 15 illi <hi rend="italic">om. T</hi> 16 sui suspimur <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            aliquo] aquo <hi rend="italic">K</hi> 17 tocius <hi rend="italic">N</hi> 22 uenihit <hi rend="italic">N</hi> 23 hierosolimis <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            hierusolimis <hi rend="italic">U</hi> iherosolimis <hi rend="italic">T</hi> 27 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">om. N</hi> 30 se <hi rend="italic">om. PVT</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="377"/>
            dei substantiam et populum interuallo aliquo loci, sed quia <lb/>
            per eum placuit populo audire cetera dei uerba, posteaquam <lb/>
            uehementer est territus audita de medio ignis uoce domini <lb/>
            dicentis decalogum legis. 
</p><p>Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec uerba <lb n="5"/>
            Deuteronomii dicente Moyse: et ego stabam inter dominum <lb/>
            et uos in tempore illo adnuntiare uobis <lb/>
            uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et <lb/>
            non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus <lb/>
            deus tuus et cetera: quae iam uerba dei sunt. <lb n="10"/>
            quae decalogus continet. quid ergo uult quod addidit: dicens? <lb/>
            si enim putauerimus hyperbaton, ut ordo uerborum sit: et <lb/>
            ego stabam inter dominum et uos in tempore illo <lb/>
            adnuntiare uobis uerba domini dicens: ego sum <lb/>
            dominus deus tuus, non erit uei-um. non enim haec <lb n="15"/>
            uerba per Moysen populus, sed de medio ignis audiuit: quod <lb/>
            cum sustinere non posset audito decalogo, postulauit. ut per <lb/>
            Moysen cetera audiret. restat ergo, ut quod positum est <lb/>
            "dicens" pro eo positum intellegamus, ac si esset: "cum <lb/>
            diceret", ut iste sit sensus: et ego stabam inter dominum <lb n="20"/>
            et uos in tempore illo adnuntiar uobis uerba <lb/>
            domini, quoniam timuistis a facie ignis et non <lb/>
            ascendistis in montem, cum diceret: ego sum dominus <lb/>
            deus tuus. ut subauditur "cum diceret utique dominus". <lb/>
            cum enim haec uerba diceret dominus, quae consequenter ex <lb n="25"/>
            decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie <lb/>
            ignis et non ascendit in montem et rogauit, ut per Moysen <lb/>
            potius uerba domini audiret.

<note type="footnote"> 3 cf. Ex. 20, 19 9 Deut. 5, 6 26 cf. Ex. 20, 18. 19 </note>

<note type="footnote"> 3 est territus] <hi rend="italic">esterius N</hi> audita <hi rend="italic">(ta s. l. m. 2) U audiens NS</hi> <lb/>
            audit <hi rend="italic">P</hi> uocê <hi rend="italic">PNU</hi> dei <hi rend="italic">PSVUTbd</hi> 6 dehuteronomii <hi rend="italic">N</hi> deum <lb/>
            <hi rend="italic">SNVUT</hi> 10 quae iam] qua etiam <hi rend="italic">N</hi> dei uerba <hi rend="italic">S</hi> 12 yperbaton <lb/>
            <hi rend="italic">NVUT yperbato P</hi> 13 illo <hi rend="italic">in tempore T 14 domini om. S</hi> <lb/>
            16 moyse <hi rend="italic">PlUl</hi> 18 uti <hi rend="italic">N</hi> 19 cum] ut <hi rend="italic">SNVU</hi> ut <hi rend="italic">T</hi> 20 deum <hi rend="italic">S</hi> </note> 
<pb n="378"/>
             
</p><p>Quae uerba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta <lb/>
            sibi a populo, cum audire iam nollent uocem dei, sed per <lb/>
            eum peterent sibi dici quae dicebat deus, id est: ecce <lb/>
            ostendit dominus deus noster nobis gloriam suam <lb/>
            et uocem eius audiuimus e medio ignis et cetera,<lb n="5"/>
            non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata <lb/>
            sunt, quae modo repetuntur. unde intellegamus, quod aliquotiens <lb/>
            iam commemoraui, non esse in mendacio deputandum, <lb/>
            si aliis quibuslibet uerbis eadem uoluntas manifestatur, <lb/>
            propter euangelistarum etiam uerba, quae ab inperitis et<lb n="10"/>
            calumniosis tamquam repugnantia reprehenduntur. neque enim <lb/>
            magnum erat Moysi adtendere quae in Exodo scripserat et <lb/>
            eisdem omnino uerbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos <lb/>
            doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil <lb/>
            aliud in uerbis loquentium quaerant nisi uoluntatem propter<lb n="15"/>
            quam enuntiandam uerba instituta sunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>