<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:3.53-3.66</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1:3.53-3.66</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa074.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="53" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod cum praeciperet quomodo intrare <lb/>
            deberet sacerdos summus in sanctum, quod est intra uelum, <lb/>
            ait inter cetera: et exorabit pro sanctis ab inmunditiis<lb n="20"/>
            filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum [et] <lb/>
            de omnibus peccatis eorum? quomodo ergo pro sanctis. <lb/>
            si ab inmunditiis filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de <lb/>
            omnibus peccatis eorum? an quia non ait "pro inmunditiis" <lb/>
            filiorum Israhel sed "ab inmunditiis", hoc intellegendum<lb n="25"/>
            est "exorabit pro sanctis ab inmunditiis filiorum

<note type="footnote"> 3 Leu. 13. 49 10 Leu. 15. 11 20 Leu. 16. 16 </note>

<note type="footnote"> 1 aceinnodata <hi rend="italic">S</hi> 3 <hi rend="italic">quaestio LI in cod. V dcsideratur; in cod. T</hi> <lb/>
            in-factum <hi rend="italic">expuncta sunt et in mg. adnotatur:</hi> alius liber et qugcflque <lb/>
            tetigerit qui <hi rend="italic">(aliquot uocnb. praesecta sunt)</hi> quod est ei pelliceo (iceo <lb/>
            <hi rend="italic">e.rp. et</hi> e <hi rend="italic">s. I.)</hi> factQ 4 pellicio <hi rend="italic">CSN</hi> pellitio <hi rend="italic">P</hi> 5 sceuos <hi rend="italic">CPSNT</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">(et</hi> 8) angion <hi rend="italic">CPSNT</hi> 8 dicitur <hi rend="italic">Szbd</hi> itur sed angion <hi rend="italic">add. m. 2 S</hi> <lb/>
            angion <hi rend="italic">om. T</hi> licorem <hi rend="italic">P</hi> 10 quocumque <hi rend="italic">N</hi> 12 lauit) lauauit n <lb/>
            lauabit <hi rend="italic">T</hi> labit P 13 uespera <hi rend="italic">S</hi> 15 lauabit <hi rend="italic">CSPNVT sed cf. uers. 12</hi> <lb/>
            16 quem J cum <hi rend="italic">PST</hi> 19 belum <hi rend="italic">N</hi> 20 ait] ut N exorauit <hi rend="italic">PST</hi> <lb/>
            21 iniustiis <hi rend="italic">C</hi> et, <hi rend="italic">quod CPSVTbdpraebent, inclusi</hi> 26 exorauit <hi rend="italic">P\'S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="283"/>
            Israhel?" id est pro eis qui sancti sunt ab inmunditiis <lb/>
            filiorum Israhel non consentientes inmunditiis eorum: non <lb/>
            quia pro ipsis tantum exorandum erat, sed quia etiam pro <lb/>
            ipsis, ne quisquam putaret ita fuisse sanctos, ut nihil esset <lb/>
            unde pro eis exoraretur, quamuis essent ab inmunditiis filiorum <lb n="5"/>
            Israhel et ab iniustitiis eorum alieni. de omnibus peccatis <lb/>
            eorum, id est: quae iniustitiae ueniebant de omnibus <lb/>
            peccatis eorum. 
</p><p>Potest et iste esse sensus " exorabit pro sanctis ab <lb/>
            inmunditiis filiorum Israhel", id est, ut hoc pro illis <lb n="10"/>
            exorari intellegatur, ut ab inmunditiis filiorum Israhel tuti <lb/>
            essent. sed exorabit non potest accipi nisi quod alio uerbo <lb/>
            dicitur "propitiabit". unde et propitiatorium uocatur, quod alii <lb/>
            exoratorium interpretati sunt; graece autem dicitur <foreign xml:lang="grc">ἱλαστήριον</foreign>. <lb/>
            et quod hoc loco latinus ait: exorabit pro sanctis, <lb n="15"/>
            graecus habet <foreign xml:lang="grc">ἐξιλάσεται</foreign>, quod non intellegitur nisi pro peccatis. <lb/>
            unde scriptum est in psalmo: qui propitius fit <lb/>
            omnibus iniquitatibus tuis. hic ergo aptior sensus est. <lb/>
            ut intellegatur sacerdos etiam pro his propitiare deum, qui <lb/>
            sancti sunt ab inmunditiis filiorum Israhel, et quia, licet ita <lb n="20"/>
            sancti sint, ut inmunditiis filiorum Israhel et iniustitiis non <lb/>
            consentiant, habent tamen aliquid propter quod eis necessaria <lb/>
            sit propitiatio dei. 
</p><p rend="script">Sane in quodam graeco inuenimus: et exorabit sanctum. <lb/>
            non pro sanctis, et illud quidem sanctum genere neutro, <lb n="25"/>
            id est <foreign xml:lang="grc">τὸ ἅγιον</foreign>. nam posset intellegi "exorabit sanctum deum", <lb/>
            et nulla esset quaestio; quomodo autem possit intellegi: <lb/>
            exorabit hoc sanctum, difficile est dicere, nisi forte illud

<note type="footnote"> 17 Ps. 102, 3 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 noc <hi rend="italic">CPSVIT</hi> nihil (hil <hi rend="italic">add. m 2, P</hi> 9 <hi rend="italic">(et</hi> 12. 15) exorauit <lb/>
            <hi rend="italic">PlSN</hi> 11 intellegat S 13 propitiaait <hi rend="italic">PSX</hi> 14 ilasterion <hi rend="italic">CPXVT<lb/>
             eras. S</hi> 16 exilas <hi rend="italic">C</hi> exilasete <hi rend="italic">PVT</hi> exilaseto <hi rend="italic">N eras. S</hi> 17 fuit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            sit <hi rend="italic">V</hi> 18 in omnibus <hi rend="italic">V</hi> hiel siue <hi rend="italic">CNV</hi> sic <hi rend="italic">T</hi> 21 sunt <hi rend="italic">PN</hi> <lb/>
            iniustiis <hi rend="italic">C</hi> iustitiis <hi rend="italic">SP1</hi> 22 tamen <hi rend="italic">om. V</hi> 24 exorauit <hi rend="italic">PXS to <lb/>
            ay.ov cod. Graeci 26 TOATIOX C to agion PSNVT</hi> exorauit P.iiST1 <lb/>
            27 posset <hi rend="italic">SN</hi> 28 exorauit <hi rend="italic">PSNVI</hi> </note><lb/>
             
<pb n="284"/>
            sanctum quidquid est quod deus est, quia et spiritus sanctus, <lb/>
            qui utique deus est. neutro genere graece dicitur <foreign xml:lang="grc">τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον</foreign>. <lb/>
            et forte hoc est — si tamen ille codex uerior <lb/>
            est, qui emendatior uidebatur — <foreign xml:lang="grc">ἐξιλάσεται τὸ ἅγιον</foreign>, hoc est <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον</foreign>, quod latine genere neutro dici non potest. <lb n="5"/>
            quamuis et in tribus aliis codicibus, uno graeco et duobus <lb/>
            latinis, non inuenerimus nisi quod supra diximus: exorabit <lb/>
            pro sanctis. quod potest et sic accipi, ut non pro sanctis <lb/>
            hominibus, sed pro his quae sancta sunt intellegatur. id est <lb/>
            tabernaculo ipso et quaecumque in eis essent sanctificata<lb n="10"/>
            domino: ut hoc sit exorabit pro sanctis ab inmunditiis <lb/>
            filiorum Israhel: propitiabit deum pro his quae <lb/>
            sanctificata sunt domino ab inmunditiis filiorum Israhel, quia <lb/>
            in medio eorum erat tabernaculum. sic enim sequitur. nam <lb/>
            cum dixisset: exorabit pro sanctis ab inmunditiis<lb n="15"/>
            filiorum Israhel et ab iniustitiis eorum de omnibus <lb/>
            peccatis eorum, continuo subiecit: et ita faciet <lb/>
            tabernaculo testimonii quod creatum est in eis <lb/>
            in medio inmunditiae eorum, ut ad hoc necessaria <lb/>
            uideatur illa propitiatio pro sanctis, id est pro tabernaculo<lb n="20"/>
            et omnibus quae in eo sancta dicuntur. nam et paulo post <lb/>
            hoc dicit de altari. quod aspersione sanguinis mundaret illud <lb/>
            sacerdos et sanctificaret ab inmunditiis filiorum Israhel. 
</p></div><div n="54" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et perficiet exorans sanctum. utrum perficiet <lb/>
            sanctum? an exorans sanctum secundum id quod supra diximus? <lb n="25"/>
            nam et hic neutro genere graece dictum est <foreign xml:lang="grc">τὸ ἅγιον</foreign>. <lb/>
            utrum ergo exorans dominum perficiet sanctum, id est

<note type="footnote">15 Leu. 16. 16 24 Leu. 16, 20 </note>

<note type="footnote"><hi rend="underline">2 qui <hi rend="italic">om</hi>. S</hi> tojmeu <hi rend="underline">lmitoapion <hi rend="italic">CPSNVT</hi></hi> 4 quia <hi rend="italic">CPN</hi> exilasete <lb/>
            to agion <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 5 topneu niatoagion <hi rend="italic">CPSNVT</hi> 7 inuenimus <hi rend="italic">PNV</hi> <lb/>
            exorauit <hi rend="italic">PSvł.N</hi> 8 ut <hi rend="italic">om. PSN</hi> non <hi rend="italic">om. N</hi> 9 et <hi rend="italic">pro S</hi> is V1 iis <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            10 taberna <hi rend="italic">S</hi> ipse <hi rend="italic">S</hi> 11 ut] et S t&gt;Iorauit <hi rend="italic">PiN</hi> 12 dominus <lb/>
            <hi rend="italic">PSTi</hi> dominum <hi rend="italic">VT2</hi> iis <hi rend="italic">Tbd</hi> 15 exorauit <hi rend="italic">NP1</hi> ab iumunditiis <lb/>
            <hi rend="italic">om. PXSV</hi> 16 ab <hi rend="italic">om. T</hi> 19 hue <hi rend="italic">PSVT</hi> 20 propitio C 25 ansanetuin <lb/>
            <hi rend="italic">om. SV</hi> 26 generi <hi rend="italic">N</hi> to <hi rend="italic">apion CPSVT</hi> 0 agion <hi rend="italic">N</hi> <lb/>
            7 «leuin N perfecte] perficiet <hi rend="italic">N</hi> </note><lb/>
             
<pb n="285"/>
            perfecte sanctificat quod sanctificat? an perficiet. quod ait. <lb/>
            exorans sanctum, id est illud sanctum quod est  <lb/>
            <foreign xml:lang="grc">τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον</foreign>? 
</p></div><div n="55" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">De duobus hircis. uno immolando et alio in desertum <lb/>
            dimittendo, quem <foreign xml:lang="grc">ἀποπομπαῖον</foreign> uocant, solet esse disceptatio, <lb n="5"/>
            et a quibusdam ille immolandus in bono accipitur, ille autem <lb/>
            dimittendus in malo. non tamen iste sensus ideo confirmandus <lb/>
            est, quia homo, in cuius manu in heremum hircus dimittitur, <lb/>
            cum redierit, lauare iussus est uestimenta sua et corpus <lb/>
            suum aqua et sic ingredi in castra — tamquam et hoc sit <lb n="10"/>
            indicium cur in malo sit ille hircus accipiendus, a cuius contagione <lb/>
            homo abluendus est; sic enim dicit abluendum et <lb/>
            qui alterius hirci &lt;uitulique&gt; acceperit carnes &lt;et&gt; extra <lb/>
            castra combusserit — quia ita de illo et de uitulo fieri iubet, <lb/>
            de quorum immolatorum sanguine fit aspersio, et sunt pro <lb n="15"/>
            peccatis. ac per hoc non neglegenter istorum duorum hircorum <lb/>
            distinctio in allegorica significatione tractanda est. item cum <lb/>
            constituisset diem decimum septimi mensis sabbato sabbatorum, <lb/>
            quo fieret supra dicta purgatio a sacerdote illo uno <lb/>
            qui patri succedit, loquens de eodem sacerdote ait: exorabit <lb n="20"/>
            sanctum sancti. quod iam nescio utrum aliter accipiendum <lb/>
            sit quam" exorabit in sancto sancti" quodam genere locutionis; <lb/>
            in illo scilicet sancto, quo solus ipse summus sacerdos intrabat. <lb/>
            quod est intra uelum, ubi arca erat testimonii et <lb/>
            altare incensi. non enim eundem locum tamquam deum exorabit, <lb n="25"/>
            sed quia ibi exorabit deum, ita positum est: exorabit <lb/>
            sanctum sancti. nam et hoc genere neutro in graeco

<note type="footnote"> 5 cf. Leu. 16, 8. 10. 19—22 8 cf. Leu. 1(5, 26 12 cf. Leu. 10 <lb/>
            27. 28 15 cf. Leu. 9, 8—12 17 cf. Leu. 16. 29-32 20 Leu. 16. 33 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 to]\'ueumatoagion <hi rend="italic">CFNVT</hi> to pneu ato asrion 8 4 alium <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            deserto <hi rend="italic">PVT</hi> 5 apoponpeuui <hi rend="italic">C apopoinpeum PSNVT</hi> 10 aqua <hi rend="italic">om. N</hi> <lb/>
            13 uitulique <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> qui in luco <hi rend="italic">CPSNV1 T</hi> quo in loco 1\'2 <lb/>
            et <hi rend="italic">addidi cum bd: om. codd</hi>. 14 quia ita] qui ait <hi rend="italic">S</hi> qui aut <hi rend="italic">VT</hi> <lb/>
            quod ita <hi rend="italic">N et]</hi> ut <hi rend="italic">N</hi> 17 distinatio <hi rend="italic">S</hi> 18 septimo <hi rend="italic">PlSNV</hi> 19 quod <lb/>
            BPi P 22 in scm <hi rend="italic">CPSVI T H\'in N</hi> 26 ita] ibi <hi rend="italic">T</hi> 27 ex genere <hi rend="italic">S</hi> </note><lb/>
             
<pb n="286"/>
            positum est: <foreign xml:lang="grc">τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον</foreign>. an forte spiritum sanctum <lb/>
            sancti dei hoc est <foreign xml:lang="grc">τὸ ἅγιον πνεῦμα τοῦ ἁγίου θεοῦ</foreign>? an potius <lb/>
            "exorabit" dictum est "exorando purgabit" ? nam sic uerba <lb/>
            contexit: et exorabit sanctum sancti et tabernaculum <lb/>
            testimonii et altare exorabit et pro sacerdotibus<lb n="5"/>
            et pro omni synagoga exorabit. quomodo ergo exorabit <lb/>
            tabernaculum et altare nisi, ut dictum est, intellegamus "exorando <lb/>
            purgabit" ? 
</p></div><div n="56" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Illud quod dicit: quicumque occiderit uitulum <lb/>
            aut ouem aut capram in castris et quicumque<lb n="10"/>
            occiderit extra castra et ad ostium tabernaculi <lb/>
            testimonii non adtulerit. et in hoc constituit peccatum <lb/>
            et comminatur facienti, non de his dicit quae occiduntur ad <lb/>
            usum uescendi uel si quid aliud. sed de sacrificiis. prohibuit <lb/>
            enim priuata sacrificia, ne sibi quisque quodam modo sacerdos<lb n="15"/>
            esse audeat, sed illuc adferat, ubi per sacerdotem offerantur <lb/>
            deo. ita enim nec uanis sacrificabunt; nam et hoc in ea consuetudine <lb/>
            cauendum praemonuit. cum ergo non liceret offerri <lb/>
            sacrificia nisi in tabernaculo, cui templum postea successit <lb/>
            — unde et rex Israhel Hieroboam uaccas facere ausus est, <lb n="20"/>
            quibus populus sacrificaret, ne huius legis necessitate seducerentur <lb/>
            ab eo qui sub regno eius erant, dum pergunt Hierusalem, <lb/>
            ut in templo dei offerrent sacrificia sua, in quo facto <lb/>
            a domino condemnatus est — merito quaeritur quomodo <lb/>
            licite sacrificauerit Helias extra templum dei, quando et ignem<lb n="25"/>
            de caelo impetrauit et prophetas daemoniorum conuicit. quod <lb/>
            mihi non uidetur alia ratione defendi quam illa, qua defenditur <lb/>
            et Abrahae factum, quod filium deo iussus uoluit

<note type="footnote">9 Leu. 17, 3. 4 20 cf. III Reg\'. 12, 28-30 25 cf. III Reg. 18, <lb/>
            36-39 28 cf. Gen. 22, 3-10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 est <hi rend="italic">om. N</hi> to agiun tu agiu <hi rend="italic">CPTV</hi> to agiun to agiu <hi rend="italic">N</hi> to agion <lb/>
            tu agion S scm Bpm <hi rend="italic">NT</hi> 2 sancti] scm <hi rend="italic">N</hi> to agion pneumatuagiu <lb/>
            theu <hi rend="italic">CSNV</hi> to agion pneumatiu tu agin <hi rend="italic">P</hi> to agion pneumatiji tu agiu <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            3 exorauit <hi rend="italic">NPl</hi> purgauit <hi rend="italic">PlSN</hi> 6 ergo <hi rend="italic">om. P</hi> 12 hoe <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            13 cominatur <hi rend="italic">ex</hi> comitantur <hi rend="italic">P</hi> 15 quisque <hi rend="italic">om. N</hi> 20 ieroboam <lb/>
            <hi rend="italic">PVTNbd</hi> 22 pergerent <hi rend="italic">PSV-bd</hi> iemsalem <hi rend="italic">NTbd</hi> </note><lb/>
             
<pb n="287"/>
            immolare. cum enim iubet ille qui legem constituit aliquid fieri <lb/>
            quod in lege prohibuit, iussio ipsa pro lege habetur, quoniam <lb/>
            auctoris est legis. non enim deesse possent miracula alia <lb/>
            praeter sacrificium, quibus superarentur et conuincerentur prophetae <lb/>
            lucorum; sed spiritus dei, qui fuerat in Helia quidquid <lb n="5"/>
            in hac re fecit, contra legem esse non potest, quia dator <lb/>
            est legis. 
</p></div><div n="57" subtype="chapter" type="textpart"><p>Quid est quod prohibens edendum sanguinem dicit: <lb/>
            anima omnis carnis sanguis eius est? quem totum <lb/>
            locum sic explicat: et homo homo filiorum Israhel aut <lb n="10"/>
            de proselytis qui adpositi sunt in uobis quicumque <lb/>
            ederit omnem sanguinem, et statuam faciem meam <lb/>
            super animam quae manducat sanguinem et perdam <lb/>
            illam de populo suo. anima enim omnis carnis sanguis <lb/>
            eius est. et ego dedi illum uobis exorare pro <lb n="15"/>
            animabus uestris: sanguis enim eius pro anima exorabit. <lb/>
            propterea dixi filiis Israhel: omnis anima ex <lb/>
            uobis non edet sanguinem, et proselytus qui adpositus <lb/>
            est in uobis non edet sanguinem. numquidnam si <lb/>
            animam pecoris sanguinem dicimus. etiam anima hominis <lb n="20"/>
            sanguis putanda est? absit. quomodo ergo non ait: anima <lb/>
            omnis carnis pecoris sanguis eius est, sed: anima, inquit, <lb/>
            omnis carnis sanguis eius est? in omni utique carne <lb/>
            etiam hominis caro deputatur. an quia uitale aliquid est in <lb/>
            sanguine, quia per ipsum maxime in hac carne uiuitur, qui <lb n="25"/>
            in omnibus uenis per corporis cuncta diffunditur, ipsam uitam <lb/>
            corporis uocauit animam, non uitam quae migrat ex corpore, <lb/>
            sed quae morte finitur? qua locutione dicimus istam uitam <lb/>
            temporalem esse, non aeternam, mortalem, non inmortalem,

<note type="footnote">9 Leu. 17. 10-12 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">3 auctores P1 auctorem S auetor VTbd est om. S 4 sepnrareiitur V</hi><lb/>
            9 est eius <hi rend="italic">N</hi> 10 et <hi rend="italic">om. PXSNV</hi> et <hi rend="italic">T</hi> hoiuo <hi rend="italic">alterum om. PSV<lb/>
             t-jep. T</hi> 11 quia T 15 IIIo£}. <hi rend="italic">T</hi> illud <hi rend="italic">CPSNVbd post</hi> uubis <hi rend="italic">haud<lb/>
             dubie addendum:</hi> ad altare; <hi rend="italic">cf. p. 288. 12</hi> exorari <hi rend="italic">PSVNT</hi> 17 dixit piS <lb/>
            19 edit <hi rend="italic">C</hi> 21 sanguinis <hi rend="italic">T</hi> nun om. <hi rend="italic">S</hi> na Pa 090 anima <hi rend="italic">PV</hi> <lb/>
            26 omnis <hi rend="italic">p.SI</hi> omnes <hi rend="italic">V</hi> uenas <hi rend="italic">V</hi> cunctas <hi rend="italic">V</hi> ipsam uitam <hi rend="italic">om. N</hi> </note><lb/>
             
<pb n="288"/>
            cum sit inmortalis animae natura, quae ablata est ab angelis <lb/>
            in sinu Abrahae, et cui dicitur: hodie mecum eris in paradiso, <lb/>
            et quae in tormentis ardebat inferni. secundum istam <lb/>
            ergo significationem, qua perhibetur anima etiam haec temporalis <lb/>
            uita, dixit apostolus Paulus: non enim facio animam<lb n="5"/>
            meam pretiosam mihi. ubi se ostendere uoluit et mori <lb/>
            paratum pro euangelio. nam secundum significationem, qua <lb/>
            anima dicitur illa quae migrat ex corpore, magis eam pretiosam <lb/>
            faciebat, cui tantum meritum conquirebat. sunt et <lb/>
            aliae huius modi locutiones. uita itaque ista temporalis maxime<lb n="10"/>
            sanguine continetur in corpore. sed quid est quod ait: dedi <lb/>
            uobis eum ad altare dei, exoret pro anima uestra? <lb/>
            tamquam anima pro anima exoret. numquid sanguis pro <lb/>
            sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti simus, cum pro <lb/>
            anima nostra uolumus exorari? absurdum est hoc. <lb n="15"/>
            
</p><p>Sed multo est absurdius, ut sanguis pecoris exoret pro <lb/>
            anima hominis; quae mori non potest, cum manifeste scriptura <lb/>
            testetur in epistula ad Hebraeos illum sanguinem uictimarum <lb/>
            nihil profuisse ad exorandum deum pro peccatis <lb/>
            hominum, sed significasse aliquid quod prodesset. inpossibile<lb n="20"/>
            est enim. inquit. sanguinem hircorum et taurorum <lb/>
            auferre peccata. restat itaque, ut, quoniam pro anima <lb/>
            nostra exorat mediator ille. qui omnibus illis sacrificiis quae <lb/>
            pro peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur <lb/>
            anima quod significat animam. <lb n="25"/>
            
</p><p>Solet autem res quae significat eius rei nomine quam significat <lb/>
            nuncupari; sicut scriptum est: septem spicae septem <lb/>
            anni sunt; non enim dixit: septem annos significant, et:

<note type="footnote"> 1 cf. Luc. 16. 22 2 Luc. 23, 43 3 cf. Luc. 16. 23 o Act. <lb/>
            20, 24 11 Ltui. 17. 11 20 Hebr. 10, 4 27 Gen. 41. 26 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 sinfl T 3 infcniis PSV ergo istain T 5 Paulus ow. N</hi><lb/>
            6 pretiosiorem quani me <hi rend="italic">bd</hi> et mori] emori K 10 temporales <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            12 exoretj <hi rend="italic">ut exoret (ut tn ras.) T, V2 exorare d 13 exoraret T</hi> <lb/>
            14 sumus <hi rend="italic">PSV</hi> 15 morare <hi rend="italic">S</hi> 16 pecorisj corporis <hi rend="italic">T</hi> 17 manifesta <lb/>
            <hi rend="italic">CPSNV</hi> 18 tcstatur <hi rend="italic">S</hi> 22 ut <hi rend="italic">om. N</hi> 23 quaej qui <hi rend="italic">CPSVT</hi> <lb/>
            25 animam-sigaificat <hi rend="italic">in ing. m. 2 appos. P</hi> 28 significat <hi rend="italic">PlS</hi> </note><lb/>
             
<pb n="289"/>
            septem boues septem anni sunt et multa huius modi. <lb/>
            hinc est quod dictum est: petra erat Christus; non enim <lb/>
            dixit: petra significabat Christum, sed tamquam hoc esset, <lb/>
            quod utique per substantiam non hoc erat, sed per significationem. <lb/>
            sic et sanguis, quoniam propter uitalem quandam <lb n="5"/>
            corpulentiam animam significat, in sacramentis anima dictus <lb/>
            est. uerum si quisquam putat animam pecoris esse sanguinem, <lb/>
            non est in ista quaestione laborandum: tantum ne anima <lb/>
            hominis, quae carnem humanam uiuificat et est rationalis, <lb/>
            sanguis putetur ualde cauendum est et hic error modis <lb n="10"/>
            omnibus refutandus. quaerendae etiam locutiones, quibus per <lb/>
            id quod continet significetur id quod continetur, ut, quoniam <lb/>
            anima sanguine tenetur in corpore — nam si fuerit effusus <lb/>
            abscedit — per ipsum aptius significata sit anima et eius <lb/>
            nomen sanguis acceperit. sicut ecclesia dicitur locus, quo <lb n="15"/>
            ecclesia congregatur; nam ecclesia homines sunt, de quibus <lb/>
            dicitur: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam. hoc <lb/>
            tamen uocari etiam ipsam domum orationum idem apostolus <lb/>
            testis est, ubi ait: numquid domus non habetis ad manducandum <lb/>
            et bibendum? an ecclesiam dei contemnitis? <lb n="20"/>
            et hoc cotidianus loquendi usus obtinuit, ut in ecclesiam prodire <lb/>
            aut ad ecclesiam confugere non dicatur, nisi qui ad <lb/>
            locum ipsum parietesque prodierit uel confugerit, quibus <lb/>
            ecclesiae congregatio continetur. scriptum est etiam: et effundens <lb/>
            sanguinem qui fraudat mercedem mercenarii. <lb n="25"/>
            mercedem sanguinem dixit, quoniam ea sustentatur uita, quae <lb/>
            nomine sanguinis appellatur. 
</p><p>Sed cum dominus dicat: nisi manducaueritis carnem <lb/>
            meam et biberitis meum sanguinem, non habebitis in

<note type="footnote"> 2 I Cor. 10, 4 17 Ephes. 5, 27 19 I Cur. 11, 22 24 Eccli. <lb/>
            31 (34), 27 28 Ioh. 6, 53 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">alt</hi>. est <hi rend="italic">eras. S</hi> 3 significat <hi rend="italic">PlSVbd</hi> 4 bQç <hi rend="italic">V</hi> 5 quamdam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            11 quibus <hi rend="italic">om. CPNVT</hi> per id] pro eo <hi rend="italic">T</hi> 12 continetur <hi rend="italic">C</hi> significetur-ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> significetur <hi rend="italic">bd: om. codd</hi>. 19 doinos <hi rend="italic">NVbd</hi> 21 inj <lb/>
            ad <hi rend="italic">(s. I. m. 2) V ab T</hi> ecclesia <hi rend="italic">T</hi> 22 quid <hi rend="italic">plSI</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> 26 eaj mea 81 <lb/>
            in ea <hi rend="italic">VT</hi> 29 sanguinem meum <hi rend="italic">NV</hi> habetis <hi rend="italic">ST</hi> uitam in uobis <hi rend="italic">T</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII Aug. sect. III pars S </note>

<note type="footnote"> 19 </note><lb/>
             
<pb n="290"/>
            uobis uitam, quid sibi uult quod a sanguine sacrificiorum, <lb/>
            quae pro peccatis offerebantur, tanto opere populus prohibetur, <lb/>
            si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo <lb/>
            uera fit remissio peccatorum? a cuius tamen sacrificii sanguine <lb/>
            in alimentum sumendo non solum nemo prohibetur, sed ad<lb n="5"/>
            bibendum potius omnes exhortantur, qui uolunt habere uitam. <lb/>
            quaerendum igitur quid significet, quod homo prohibetur in <lb/>
            lege sanguinem manducare eumque deo fundere iubetur. nam <lb/>
            de animae natura, cur per sanguinem significata sit, quantum <lb/>
            in praesentia satis uisum est, diximus. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="58" subtype="chapter" type="textpart"><p>Turpitudinem patris tui et turpitudinem <lb/>
            matris tuae non reuelabis; turpitudo enim eorum. <lb/>
            prohibet cum matre concumbere; ibi est enim turpitudo patris <lb/>
            et matris. nam postea prohibet et nouercae, ubi dicit: turpitudinem <lb/>
            uxoris patris tui non reuelabis; turpitudo <lb n="15"/>
            enim patris tui est. ubi exposuit quomodo in matre utriusque <lb/>
            sit turpitudo, id est patris et matris; in nouerca enim <lb/>
            tantum patris. 
</p></div><div n="59" subtype="chapter" type="textpart"><p>Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo <lb/>
            aut ex matre tua quae domi est nata uel quae <lb n="20"/>
            foris nata est non reuelabis turpitudinem earum. <lb/>
            "quae domi nata est", intellegitur ex patre; "quae foris <lb/>
            nata est", intellegitur ex matre. si forte de priore uiro <lb/>
            eam mater susceperat et cum illa in domum uenerat, quando <lb/>
            patri eius nupsit, quem monet scriptura ne reuelet turpitudinem <lb n="25"/>
            sororis suae. hic uidetur non prohibuisse et quasi <lb/>
            praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente <lb/>
            nata; non enim dicit: turpitudinem non reuelabis sororis tuae <lb/>
            ex patre et ex matre, sed: ex patre aut ex matre. uerum

<note type="footnote">11 Leu. 18, 7. 8 19 Leu. 18, 9 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 a (s. I. m. 1) PS. (s. I. m. 2) V 2 tantopere PSNVTbd</hi> 3 sacri- <lb/>
            <hi rend="italic">ficium om. T</hi> 4 sanguinS C <hi rend="italic">5 adJ ut G</hi> 8 iuhctur) <hi rend="italic">uidetur S</hi> <lb/>
            9 sanguine <hi rend="italic">C</hi> 12 reuelauis <hi rend="italic">C</hi> turpitudo enimI turpitudinem <hi rend="italic">PSNVXT</hi> <lb/>
            eorum est <hi rend="italic">J\'2b(l</hi> 17 sit <hi rend="italic">om. PSVT post</hi> turpitudo s. <hi rend="italic">I. m. 2 £ V</hi> <lb/>
            22 patre-ex <hi rend="italic">om. S</hi> 24 illS <hi rend="italic">C</hi> 28 reuelabit <hi rend="italic">pIS</hi> suae <hi rend="italic">S</hi> 29 et <lb/>
            <hi rend="italic">om. N ex prim. om. bd</hi>_ </note><lb/>
             
<pb n="291"/>
            quis non uideat etiam illud esse prohibitum multo maxime? <lb/>
            si enim non licet sororis turpitudinem reuelare ex quolibet <lb/>
            parente natae, quanto magis ex utroque! quid est autem quod <lb/>
            interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus <lb/>
            siue de filio siue de filia sequitur et dicit: turpitudinem <lb n="5"/>
            filiae uxoris patris tui non reuelabis? si enim huc <lb/>
            usque dixisset, intellegeremus etiam cum filia nouercae prohibitum <lb/>
            fuisse concubitum, quam ex priore uiro nouerca <lb/>
            peperisset nec huius qui prohibetur soror esset uel ex patre <lb/>
            uel ex matre; cum uero addidit: ex eodem patre soror <lb n="10"/>
            tua est, non reuelabis turpitudinem eius, manifestat <lb/>
            de sorore factam esse istam prohibitionem, cum fuerit ex <lb/>
            patre et ex nouerca, de qua iam superius dixerat. an ideo <lb/>
            iterum hoc apertius uoluit prohibere, quia superius subobscurum <lb/>
            fuit? saepe enim hoc facit scriptura. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="60" subtype="chapter" type="textpart"><p>Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis <lb/>
            et ad uxorem eius non introibis. exposuit quid <lb/>
            dixerit "turpitudinem fratris patris tui", id est patrui <lb/>
            tui, "non reuelabis"; hoc est enim "ad uxorem eius <lb/>
            non introibis". in uxore quippe patrui uoluit intellegi <lb n="20"/>
            turpitudinem patrui, sicut in uxore patris turpitudinem patris. 
</p></div><div n="61" subtype="chapter" type="textpart"><p>Turpitudinem uxoris fratris tui non reuelabis; <lb/>
            turpitudo fratris tui est. quaeritur. utrum hoc <lb/>
            uiuo fratre an mortuo sit prohibitum, et non parua quaestio <lb/>
            est. si enim dixerimus de uiui fatris uxore locutam scripturam <lb n="25"/>
            uno generali praecepto, quo prohibetur homo ad uxorem <lb/>
            accedere alienam, etiam hoc utique continetur. quid est ergo <lb/>
            quod tam diligenter has personas, quas appellat domesticas, <lb/>
            propriis prohibitionibus distinguit a ceteris? non enim et

<note type="footnote">5 Leu. 18. 11 10 Lcu. 18, 11 16 Leu. 18, 14 22 Leu. 18, 16 <lb/>
            25 cf. Ex. 20. 17 </note>

<note type="footnote"> 1 prihibitum <hi rend="italic">S</hi> 6 hoc <hi rend="italic">CPSN</hi> 7 filiam <hi rend="italic">PS</hi> 9 huius ) iiijiflS <hi rend="italic">(s. I. <lb/>
            m. 2 illius) V 10 uel ex om. V matrc om. V uoro S</hi> <lb/>
            patre <hi rend="italic">om. S</hi> 16 tui patris <hi rend="italic">T</hi> 19 eius <hi rend="italic">om. T</hi> 20 pntrui tui <hi rend="italic">SpIVI</hi> <lb/>
            25 diximus <hi rend="italic">S</hi> uxorS <hi rend="italic">CPIS</hi> 27 est <hi rend="italic">om. S orgo S</hi> </note>

<note type="footnote">19* </note><lb/>
             
<pb n="292"/>
            quod prohibet de uxore patris, hoc est de nouerca, uiuo patre <lb/>
            accipiendum est et non potius mortuo. nam uiuo patre quis <lb/>
            non uideat multo maxime prohibitum, si cuiuslibet hominis <lb/>
            uxor aliena prohibita est maculari adulterio? de his ergo <lb/>
            personis uidetur loqui, quae possent non habentes uiros in<lb n="5"/>
            matrimonium conuenire, nisi lege prohiberentur, sicut fertur <lb/>
            esse consuetudo Persarum. sed rursus, si fratre mortuo intellexerimus <lb/>
            prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit <lb/>
            illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus <lb/>
            esset, iubet scriptura esse faciendum. ac per hoc conlata<lb n="10"/>
            ista prohibitione cum illa iussione, ne inuicem aduersentur, <lb/>
            intellegenda est exceptio, id est non licere cuiquam defuncti <lb/>
            fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit; aut <lb/>
            etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem <lb/>
            etiam quae a fratre uiuo per repudium recessisset. tunc enim,<lb n="15"/>
            sicut dominus dicit, ad duritiam Iudaeorum Moyses permiserat <lb/>
            dare libellum repudii et per hanc dimissionem potuit putari <lb/>
            quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris. ubi adulterium <lb/>
            non timeret, quoniam repudio discessisset. 
</p></div><div n="62" subtype="chapter" type="textpart"><p>Turpitudinem mulieris et filiae eius non<lb n="20"/>
            reuelabis: id est, ne putet quisquam licere sibi ducere <lb/>
            filiam uxoris suae. simul enim mulieris et filiae eius non <lb/>
            licet reuelare turpitudinem [eius], id est ambabus misceri et <lb/>
            matri et filiae. 
</p></div><div n="63" subtype="chapter" type="textpart"><p>Filiam filii eius et filiam filiae eius non<lb n="25"/>
            accipies. etiam neptem uxoris de filio uel de filia duci <lb/>
            prohibuit. uxorem super sororem eius non accipies <lb/>
            in zelum. hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis <lb/>
            propter abundantiam propagationis. sed sororem sorori

<note type="footnote"> 9 cf. Dent. 25, 5 16 cf. Matth. 19, 8 20 Leu. 18, 17 25 Leu. <lb/>
            18, 17. 18 </note>

<note type="footnote"> 2 accipiendum esset 5T1 4 alieana 5 <hi rend="italic">personis ergo PVT</hi> <lb/>
            6 conuinere <hi rend="italic">S</hi> 13 defuctus <hi rend="italic">T</hi> 18 uxorem <hi rend="italic">om. N</hi> 22 eius s. <hi rend="italic">I. m. 2 V</hi> <lb/>
            23 rebelare <hi rend="italic">C</hi> eius, <hi rend="italic">quod CPSNVITl praebent, inclusi</hi> 24 matris <hi rend="italic">X</hi> <lb/>
            25 Filiam filif <hi rend="italic">S</hi> 26 neptam <hi rend="italic">SF1</hi> </note><lb/>
             
<pb n="293"/>
            noluit superduci. quod uidetur fecisse Iacob, siue quia nondum <lb/>
            fuerat lege prohibitum siue quia subpositae alterius <lb/>
            fraude deceptus est et illa magis de placito ueniebat quam <lb/>
            posterius accepit; sed iniustum erat priorem dimitti, nc faceret <lb/>
            eam moechari. hoc autem quod ait "in zelum", utrum ideo <lb n="5"/>
            positum est, ne sit zelus inter sorores, qui inter illas quae <lb/>
            sorores non essent contemnendus fuit? an ideo potius, ne <lb/>
            propter hoc fiat, id est, ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis <lb/>
            soror superducatur? 
</p></div><div n="64" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ad mulierem in segregatione inmunditiae <lb n="10"/>
            eius non accedes reuelare turpitudinem <lb/>
            eius: id est ad menstruatam mulierem non accedes: segregabatur <lb/>
            enim secundum legem propter inmunditiam. hoc cum <lb/>
            superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi uult, quod <lb/>
            etiam hic hoc isdem praeceptis uoluit adiungere? an forte in <lb n="15"/>
            superioribus quoniam dictum est, ne figurate accipiendum <lb/>
            putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt, <lb/>
            quae etiam tempore noui testamenti remota umbrarum ueterum <lb/>
            obseruatione sine dubio custodienda sunt? quod uidetur etiam <lb/>
            per prophetam Ezechielem significasse, qui inter illa peccata, <lb n="20"/>
            quae non figuratae sed manifestae iniquitatis sunt, etiam hoc <lb/>
            commemorat, ad mulierem menstruatam si quis accedat, et <lb/>
            inter iustitiae merita, si non accedat. qua in re non natura <lb/>
            damnatur, sed concipiendae proli noxium perhibetur. 
</p></div><div n="65" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et ad uxorem proximi tui non dabis concubitum <lb n="25"/>
            seminis tui inquinari ad eam. ecce ubi <lb/>
            rursus prohibet adulterium, quod cum aliena uxore committitur, <lb/>
            quod etiam in decalogo prohibetur. unde adparet illa

<note type="footnote"> 1 cf. Gen. 30, 22-28 10 Leu. 18, 19 13 cf. Leu. 15, 19-27 <lb/>
            20 cf. Ezech. 18, 6; 22, 10 25 Leu. 18, 20 28 cf. Ex. 20. 17 </note>

<note type="footnote"> 3 etJ at <hi rend="italic">T</hi> 6 zelum <hi rend="italic">CPSVN</hi> que <hi rend="italic">PlSV</hi> quod <hi rend="italic">PąNT</hi> 7 contemnendus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi cum bd:</hi> contemnendum <hi rend="italic">CPNVT</hi> condemnendum S <lb/>
            10 segregationem <hi rend="italic">CN</hi> 15 eisdem <hi rend="italic">YiTbd</hi> forte ne <hi rend="italic">PSNV</hi> 16 quoniam] <lb/>
            quando <hi rend="italic">T</hi> quod <hi rend="italic">V2</hi> quod iam <hi rend="italic">bd</hi> ne <hi rend="italic">om. T exp. V</hi> 21 figurate <lb/>
            <hi rend="italic">PSV</hi> manifeste <hi rend="italic">PSV</hi> 24 prohibetur N 25 tui] tibi <hi rend="italic">CT</hi> </note><lb/>
             
<pb n="294"/>
            ita prohibita, ut etiam mortuis uiris suis non ducantur uxores, <lb/>
            quarum prohibet turpitudinem reuelari. 
</p></div><div n="66" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et a semine tuo non dabis seruire principi. <lb/>
            hic non uideo quid intellegatur nisi principi qui pro deo <lb/>
            colitur. non enim ait <sic>SooXsostv</sic>, sed <sic>Xatpeikiv</sic> in graeco, quod<lb n="5"/>
            latinus non solet interpretari, nisi ut dicat seruire; plurimum <lb/>
            autem distat. nam seruire hominibus sicut serui seruiunt, <lb/>
            quod non est Xaxp=\'kiv sed <sic>SooXeustv</sic>, scriptura non prohibet; <lb/>
            seruire autem secundum id quod est <sic>Xatpisusiv</sic> non iubetur <lb/>
            hominibus nisi uni uero deo, sicut scriptum est: dominum<lb n="10"/>
            deum tuum adorabis et illi soli seruies. non solum <lb/>
            autem hoc uerbo, quod ait <sic>Xatpeueiv</sic>, satis significat quem <lb/>
            principem dicat, id est cui cultus tamquam deo exhibetur, <lb/>
            uerum etiam eo quod adiungit: et non profanabis nomen <lb/>
            sanctum, siue dei, de cuius populo datur illo modo seruire<lb n="15"/>
            principi, siue nomen sanctum ipsius populi Israhel. propter <lb/>
            quod dicitur: sancti estis, quoniam et ego sanctus <lb/>
            sum. oportunissime etiam hic adiungit: ego dominus, hoc <lb/>
            utique admonens, quia illi soli debetur <sic>Xatpsia</sic>, id est ea seruitus, <lb/>
            qua seruitur deo. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>