<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:2.161-2.180</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1:2.161-2.180</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa027.opp-lat1"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="161" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="72" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Cum ergo falsando mandata <lb/>
            beati non sitis, uos diuinis sententiis Christus dominus condemnat: <lb/>
            uae autem uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, <lb n="10"/>
            quia eluditis regnum caelorum ante homines; <lb/>
            uos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. <lb/>
            uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quoniam<lb/>
             circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, <lb/>
            et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae <lb n="15"/>
            du plicius quam uos. Úae uobis, scribae et Pharisaei <lb/>
            hypocritae, quia decimatis mentam et anethum<lb/>
             et cyminum, et relinquitis quae grauiora sunt legis,<lb/>
             iudicium et misericordiam et fidem; haec autem oportebat<lb/>
             fieri et illa non omittere, duces caeci, liquantes</hi><hi rend="italic"><lb n="20"/>
             culicem, camelum autem glutientes. uae uobis, scribae<lb/>
             et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis<lb/>
             dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa,<lb/>
             intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni<lb/>
             spurcitia. sic et uos a foris quidem paretis hominibus <lb n="25"/>
            iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate<lb/>
             </hi>. 
</p></div><div n="162" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, <lb/>
            quod in uos uicissim ore maledico et contumelioso similiter

<note type="footnote"> 10 Matth. 23, 13. 15. 23—24. 27-28 </note>

<note type="footnote"> 1 colitis] colimus <hi rend="italic">0</hi> 10 ypocrite (-te) <hi rend="italic">codd., item infra</hi> 11 quia- <lb/>
            13 hypocritae <hi rend="italic">om. PQ</hi> clauditis <hi rend="italic">0m2v</hi> 13 quoniam] quia v 14 proselitum <lb/>
            <hi rend="italic">Q, item p. 103, 6</hi> 17 quia. (btl) <hi rend="italic">scripsi</hi> qui <hi rend="italic">codd. v</hi> mentem <lb/>
            <hi rend="italic">Oml</hi> mentham v anetum <hi rend="italic">PQ</hi> 18 ciminum <hi rend="italic">PQ</hi> 20 obmittere <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            22 ypochrite <hi rend="italic">Q</hi> 26 ypocrisi <hi rend="italic">0</hi> ypochrisi Q-</note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            dici non possit. sed ex superioribus quae a me dicta sunt <lb/>
            inueniet qui uoluerit haec in uos non per uana conuicia, sed <lb/>
            per uera testimonia posse dici. uerumtamen quia ex occasione <lb/>
            praetermittendum non est, certe antiquus populus dei circumcisionem <lb/>
            pro baptismo habebat. quaero ergo, si quem fecissent <lb n="5"/>
            isti in quos tanta dicuntur Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, <lb/>
            Sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi, <lb/>
            utrum, si corrigeretur et uellet imitari Simeonem Zachariam <lb/>
            Nathanahelem, iterum ab eis circumcidendus iudicaretur. quod <lb/>
            si ridiculum est dicere, quamuis more atque ore uaniloquo <lb n="10"/>
            talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? quodsi uos <lb/>
            tales estis, quanto nos uerius et melius post uos non baptizamus, <lb/>
            sicut nec illi quos nominaui post pessimos Pharisaeos <lb/>
            circumcidi debebant! deinde cum tales sederint cathedram <lb/>
            Moysi cui dominus honorem seruauit, quare uos propter eos, <lb n="15"/>
            quos istis siue iuste siue iniuste comparatis, cathedram apostolicam <lb/>
            blasphematis? 
</p></div><div n="163" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="73" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Sed nos christianos ista non <lb/>
            terrent. quod enim estis male facturi, a domino Christo habemus <lb/>
             ante mandatum. mitto, inquit, uos sicut oues in <lb n="20"/>
            medio luporum. lupinam rabiem uos implestis, qui non <lb/>
            aliter ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ouilibus<lb/>
             inhiantes pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine<lb/>
             faucibus, iram anhelantem respirant</hi>.-
</p></div><div n="164" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Uellem in uos dicere istam sen* <lb n="25"/>
            tentiam, sed nollem istis uerbis; nimis inepta uel potius insana <lb/>
            sunt. illud autem opus erat, ut certis aliquibus documentis, <lb/>
            non uanissimis maledictis nos lupos esse ostenderetis?, <lb/>
            nos autem oues. nam cum et ego dixero: (nos sumus oues, uos <lb/>
             autem lupi, ideone putas interesse aliquid, quia tu illa uerbis

<note type="footnote"> 14 cf. Matth. 23, 2—3 20 Matth. 10, 16 </note>

<note type="footnote"> 4 est non <hi rend="italic">Pntl</hi> 7 filios <hi rend="italic">0</hi> faisse <hi rend="italic">0</hi> 11 nos post <hi rend="italic">Pm1</hi> 18 quos <lb/>
            <hi rend="italic">bis Pml</hi> 14 cathedia <hi rend="italic">codd</hi>. 19 Christo domino v 21 impletis <hi rend="italic">PQv</hi> <lb/>
            22 oniliua <hi rend="italic">Om1</hi> ouibus <hi rend="italic">Q</hi> 23 perniciem <hi rend="italic">0</hi> 24 suspirant <hi rend="italic">Pml</hi> <lb/>
            30 inpi autem <hi rend="italic">Pml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="104"/>
            turgidis dicis? sed attende, ut ego probem quod dico. nempe <lb/>
            dominus, quod uelis nolis nosti, ait in euangelio: quae sunt <lb/>
            oues meae uocem meam audiunt, et sequuntur me. <lb/>
            multae sunt de diuersis rebus uoces domini. uerum exempli <lb/>
            gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem dominus<lb n="5"/>
            resurrexerit, et recitarentur eius uerba dicentis: palpate et <lb/>
            uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet <lb/>
            sicut me uidetis habere, si et his auditis ad credendum <lb/>
            resuscitatum corpus eius nollet adquiescere, non utique inter <lb/>
            oues domini deputaretur, quia uoce eius audita non sequebatur.<lb n="10"/>
            sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos ubi sit <lb/>
            ecclesia, cum ex ipso euangelii loco, ubi post resurrectionem <lb/>
            suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia <lb/>
            uerba recitamus, ubi futuram ecclesiae latitudinem <lb/>
            demonstrauit dicens: quoniam sic scriptum est et sic <lb n="15"/>
            oportebat Christum pati et resurgere tertia die, <lb/>
            et praedicari in nomine eius paenitentiam et re <lb/>
            missionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus <lb/>
            ab Hierusalem, et uos omnibus gentibus ubi <lb/>
            haec completa sunt communicare non uultis, quomodo estis<lb n="20"/>
            oues huius pastoris, cuius auditis uocibus non solum non <lb/>
            sequimini, uerum etiam repugnatis? et oues quidem uos non <lb/>
            esse hinc docemus, esse autem lupos audite unde doceamus. <lb/>
            iam enim quia ubi sit ecclesia uerbis ipsius apparet, manifestum <lb/>
            est ubi sit ouile Christi. ab hoc igitur ouili certissimis <lb n="25"/>
            uerbis domini demonstrato et expresso quicumque non dico <lb/>
            per falsa, sed quod manifestum est per incerta hominum crimina <lb/>
            oues segregant et ab unitatis atque caritatis uita ereptas <lb/>
            et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces ?  at enim et <lb/>
            ipsi dominum Christum laudant et praedicant. hi sunt ergo de

<note type="footnote"> 2 Ioh. 10, 27 6 Luc. 24, 39 15 Luc. 24, 46-47 </note>

<note type="footnote"> 2 nostis <hi rend="italic">0</hi> 8 bebere <hi rend="italic">Q</hi> 9 recitatum <hi rend="italic">Oml</hi> 10 uocem eius auditam <lb/>
            <hi rend="italic">Om2PQv, ef. lin</hi>. 21 13 etialn] et <hi rend="italic">P</hi> disputantibus Q dubitantibus <lb/>
            prebuit. disputantibus <hi rend="italic">P</hi> 17 predicare P 22 obsequimini v <lb/>
            25 ergo <hi rend="italic">PQ</hi> 29 negant 0 </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="105"/>
            quibus ipse ait: induti pellibus ouium, intus autem <lb/>
            sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis <lb/>
            eos. ouina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in <lb/>
            maledicis dentibus. 
</p></div><div n="165" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="74" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">0 miseri traditores! impleri<lb n="5"/>
             quidem scripturam sic decuit, sed in uobis hoc doleo, quod<lb/>
             partes malitiae uos implere meruistis,</hi> 
</p></div><div n="166" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Possem ego magis dicere: (0 <lb/>
            miseri traditores\', si mihi placeret, immo si iustitia suaderet <lb/>
            omnibus uobis obicere quorundam facta uestrorum. quod ergo <lb n="10"/>
            ad omnes uos pertinet \'o miseri haeretici\', cetera iam uerba <lb/>
            tua ego dixerim. scriptum est enim: oportet et haereses <lb/>
            esse, ut probati manifesti fiant inter uos. impleri <lb/>
            ergo scripturam sic oportuit, sed in uobis hoc doleo, quod <lb/>
            partes malitiae uos implere meruistis. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="167" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="75" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Nobis autem dominus Christus <lb/>
            contra ue-slra feralia patientiam simplicem innocentiamque <lb/>
            mandauit, quid enim dicit? mandatum nouum do uobis, <lb/>
            ut diligatis inuicem, quomodo dilexi uos, et: in hoc <lb/>
            scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem<lb n="20"/>
             habueritis in inuicem</hi>. 
</p></div><div n="168" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Nisi haec uerba longe a uestris <lb/>
            moribus aliena in sermonis uestri superficiem transferretis, <lb/>
            quomodo uos ouina pelle tegeretis? 
</p></div><div n="169" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="76" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Paulus quoque apostolus cum <lb n="25"/>
            persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis<lb/>
             fratribus pertulit grauiores, sicut (de) se ipse testatur,<lb/>
             frequenter afflictus periculis ex gentibus, periculis ex genere, <lb/>
            periculis a falsis fratribus, quique iterum dicit: imitatores</hi>

<note type="footnote"> 1 Matth. 7, 15-16 12 I Cor. 11, 19 18 lob. 13, 31-35 <lb/>
            27 cf. II Cor. 11, 26 29 I Cor. 4, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 ait ipse <hi rend="italic">Qrnl</hi> 10 quorumdam <hi rend="italic">Qv</hi> 13 <hi rend="italic">probatij add</hi>. et <hi rend="italic">PQ</hi> <lb/>
            15 implere uos v 19 inuicem. in hoc enim scient omnes quomodo dilexi <lb/>
            uos ut diligatis inuicem et in hoc scient omnes quia <hi rend="italic">sqq. 0</hi> 27 de <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> de se <hi rend="italic">om. VQ</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="106"/>
            <hi rend="italic">mei estote, sicut et ego Christi. cum igitur nos falsi <lb/>
            fratres appetitis, Pauli magistri patientiam sub uestris periculis <lb/>
            imitamur</hi>. 
</p></div><div n="170" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de <lb/>
            quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei<lb n="5"/>
            praedicans germanam sinceritatem: neminem, inquit, habeo <lb/>
            unanimem, qui germane de uobis sollicitus sit; <lb/>
            omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. <lb/>
            utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat <lb/>
            epistulam cum illo erant; non enim omnes qui erant ubicumque<lb n="10"/>
            christiani sua quaerebant, non quae Iesu Christi. de his <lb/>
            ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet <lb/>
            secum habebat. quos enim alios tangit, cum alibi dicit: <lb/>
            foris pugnae, intus timores, nisi eos quos tanto uehementius <lb/>
            quanto interius metuebat? si ergo uelles imitari Paulum, <lb n="15"/>
            intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium <lb/>
            calumniator. 
</p></div><div n="171" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="77" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Nam qualis fides in uobis <lb/>
            est quae non habet caritatem, Paulo ipso dicente: si linguis<lb/>
             hominum loquar et angelorum scientiam habeam, <lb n="20"/>
             caritatem autem non habeam, ita sunt tamquam aeramentum<lb/>
             tinniens aut cymbalum concrepans. aut si <lb/>
            habuero prophetiam et nouerim omnia sacramenta et<lb/>
             omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut <lb/>
            . montes transferam, caritatem autem non habeam,<lb n="25"/>
             nihil s-um. et si distribuero omnem substantiam meam<lb/>
             pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, cari. <lb/>
             tatem autem non habeam, nihil mihi prodest</hi>? 
</p></div><div n="172" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi <lb/>
            pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis <lb n="30"/>
            mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista

<note type="footnote">6 Phil. 2, 20-21 14 II Cor. 7, 5 19 I Cor. 13, 1—3 29 cap. <lb/>
            73, 164 extr. </note>

<note type="footnote"> 2 nostris <hi rend="italic">PQv</hi> 21 autem <hi rend="italic">om. Q</hi> 24 <hi rend="italic">pr</hi>. omen <hi rend="italic">Q</hi> 30 te <hi rend="italic">om. 0</hi> <lb/>
            31 uenienientem <hi rend="italic">Qml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            est caritatis laus quae uestram calumniam solet lucidissima <lb/>
            ueritate conuincere? an ideo arma ista nostra non erunt, quia <lb/>
            uos ea praeoccupare conamini? prorsus haec iacula uiua sunt: <lb/>
            undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. si a nobis <lb/>
            missa fuerint, in uobis haerebunt, si a uobis mittuntur, in uos <lb n="5"/>
            retorquentur. his enim nos apostolicis uerbis commendantibus <lb/>
            eminentiam caritatis uobis solemus ostendere, quomodo non <lb/>
            prosit hominibus, quamuis in eis sint uel sacramenta uel fides, <lb/>
            ubi caritas non est, ut, cum ad unitatem catholicam uenitis, <lb/>
            intellegatis quid uobis conferatur et quantum sit quod minus <lb n="10"/>
            habebatis — caritas enim christiana nisi in unitate ecclesiae <lb/>
            non potest custodiri — atque ita uideatis sine illa nihil uos <lb/>
            esse, etsi baptismum et fidem teneatis et per illam etiam <lb/>
            montes transferre possitis. quodsi haec et uestra sententia est, <lb/>
            non in nobis detestemur et exsufflemus uel dei sacramenta <lb n="15"/>
            quae nouimus uel ipsam fidem, sed teneamus caritatem, sine <lb/>
            qua et cum sacramentis et cum fide nihil sumus. tenemus <lb/>
            autem caritatem, si amplectimur unitatem, amplectimur autem <lb/>
            unitatem, si eam non per uerba nostra in parte confingimus, <lb/>
            sed per uerba Christi in unitate cognoscimus. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="173" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="78" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Et iterum: caritas magnanima <lb/>
            est et benigna, caritas non aemulatur, non agit<lb/>
             perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit<lb/>
             quae sua sunt</hi> — <hi rend="italic">uos autem quaeritis aliena</hi> —, <hi rend="italic">non<lb/>
             irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, <lb n="25"/>
            congaudet autem ueritati; omnia tolerat,<lb/>
             omnia sustinet. caritas numquam excidet. hoc est breuiter<lb/>
             dicere: non persequitur caritas, non aduersum ceteras <lb/>
            animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam <lb/>
             homines quos spoliarit occidit</hi>.

<note type="footnote"> 21 I Cor. 13, 4—3 </note>

<note type="footnote"> 3 niua (8. <hi rend="italic">scr</hi>. nostra) <hi rend="italic">PQ</hi> 4 iactantur <hi rend="italic">Oml</hi> agnoscuntur <hi rend="italic">v</hi> 6 apostolicis <lb/>
            nos <hi rend="italic">Pml</hi> 13 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">om. 0</hi> 15 uobis <hi rend="italic">Ov</hi> 20 per <hi rend="italic">om. Q</hi> <lb/>
            21 caritu enim <hi rend="italic">Om2PQv</hi> 25 iniquitatem <hi rend="italic">0</hi> 26 cumgandet <hi rend="italic">Oml</hi> <lb/>
            27 bereuiter <hi rend="italic">0</hi> 28 caeteros animos imperatoris <hi rend="italic">PQ</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="108"/>
            
</p></div><div n="174" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Quotiens tibi dicturus sum: <lb/>
            haec si non probatis ad neminem pertinent, si autem probatis <lb/>
            ad nos non pertinent, sicut nec ad uos quae uestri cotidie <lb/>
            committunt per scelera furiosorum, per luxurias uinolentorum, <lb/>
            per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum? quis<lb n="5"/>
            non uideat uerum esse quod clamo? sed nunc si esset in te <lb/>
            caritas, congauderet ueritati. quam enim eleganter sub pelle <lb/>
            ouina dicitur: caritas omnia tolerat, omnia sustinet! <lb/>
            ubi autem uentum fuerit ad examen, lupini dentes operiri <lb/>
            non possunt. cum enim caritas te propter id quod dictum est: <lb n="10"/>
            sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare <lb/>
            unitatem spiritus in uinculo pacis, etiamsi qua <lb/>
            mala intus nosses, cogeret non eis quidem consentire, sed <lb/>
            tamen ea si prohibere non poteras sustinere, ne propter malos <lb/>
            uentilabro ultimo separandos nunc a bonorum societate pacis<lb n="15"/>
            uinculum abrumperes, foras uento leuitatis excussus paleae <lb/>
            crimen obicis tritico et, quae fingis de malis, per contagionem <lb/>
            ualere et in bonis affirmas et, cum dominus dixerit: ager <lb/>
            est hic mundus, messis autem est finis saeculi, <lb/>
            cum de frumentis et zizaniis dixisset: sinite utraque crescere<lb n="20"/>
            usque ad messem, tu laboras uerbis tuis, ut frumenta <lb/>
            iam per totum agrum defecisse et ad exiguam particulam <lb/>
            uestram remansisse credantur, dum uis ut habeatur <lb/>
            Christus mendax, tu autem uerax. et loqueris quidem contra <lb/>
            conscientiam tuam. neque enim uere quisquam quoquo modo <lb n="25"/>
            intuens euangelium audet in animo suo dicere per tot[as] gentes, <lb/>
            in quibus paene una uoce respondetur (amen) et cantatur <lb/>
            alleluia, non esse christianos. et tamen ne pars Donati, quae <lb/>
            orbi terrarum non communicat, errare uideatur, si quae tibi <lb/>
            angelus de caelo, qui posset intueri uniuersum orbem, diceret <lb n="30"/>
            extra communionem uestram nusquam esse innocentes et bonos,

<note type="footnote"> 8 I Cor. 18, 7 11 Eph. 4, 2-3 18 Mutth, 13, 38-39 20 Mattli. <lb/>
            13, 30 27 cf. Tob. 13, 22. </note>

<note type="footnote"> 1 dicturuB sum tibi <hi rend="italic">P</hi> 7 cumgauderet <hi rend="italic">Oml</hi> 10 te <hi rend="italic">8. 1, 0</hi> 13 conseutirea <lb/>
            <hi rend="italic">Om1</hi> 26 iu anin o suo audet <hi rend="italic">PQ</hi> tot <hi rend="italic">scripsi</hi> totas <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            HO orbem terrarum <hi rend="italic">P</hi> dicere <hi rend="italic">Oml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            procul dubio gauderes super iniquitate generis humani et uera <lb/>
            te dixisse antequam cognosceres gloriareris. quomodo est ergo <lb/>
            in te caritas quae non gaudet super iniquitate? sed noli falli: <lb/>
            sunt per agrum, id est per mundum, usque ad finem saeculi <lb/>
            crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit, Christus est <lb n="5"/>
            ueritas. sit in te caritas et congaudeat ueritati. contra euangelium <lb/>
            etsi angelus de caelo euangelizauerit, anathema sit. 
</p></div><div n="175" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="79" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Postremo quae est ratio <lb/>
            persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos <lb/>
            aliqua legis auctoritate peccare,</hi> <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="176" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis <lb/>
            auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas, <lb/>
            quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit <lb/>
            uox in psalmo dicentis: detrahentem [secreto] proximo <lb/>
            suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis <lb n="15"/>
            uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter <lb/>
            malorum persecutores reprehendere. 
</p></div><div n="177" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="80" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">Ego uero e contra respondco <lb/>
            Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae<lb/>
             apostolis eidem suggerentibus displicerent</hi> — <hi rend="italic">ita enim fidem<lb n="20"/>
             uenerat facere, ut non cogeret homines, sed potius inuitaret</hi> —, <lb/>
            <hi rend="italic">dicunt illi apostoli: multi in nomine tuo manus imponunt <lb/>
            et nobiscum non sunt. dixit Iesus: dimittite illos; si contra<lb/>
             uos non sunt, pro uobis sunt</hi>. 
</p></div><div n="178" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum <lb n="25"/>
            de tuo, quae in scripturis non inueniuntur? si enim <lb/>
            de scripturis sanctis uelis testimonia proferre, numquid ea quae <lb/>
            non inueneris proferes? uestra autem mendacia quam multa sint <lb/>
            in uestra potestate est. ubi enim scriptum est quod posuisti <lb/>
             uel quando aut domino illud suggestum est aut a domino illud <lb n="30"/>
            responsum est? <hi rend="italic">multi in nomine tuo manus imponunt et nobis-</hi>

<note type="footnote"> 5 cf. Ioh. 14, 6 7 cf. Gal. 1,8 14 Ps. 100. 5 22 cf. Luc. 9,49-50 </note>

<note type="footnote"> 4 saeculi <hi rend="italic">om. PQ</hi> 6 cumgaudeat <hi rend="italic">Oml</hi> 13 te <hi rend="italic">s. I. 0</hi> 14 secreto <hi rend="italic">deleui</hi> <lb/>
            15 occulte <hi rend="italic">del. 0m2, om. PQv</hi> 18 ego] ecce <hi rend="italic">PQ</hi> 19 ihesura <hi rend="italic">Q</hi> 23 dimitt.. <lb/>
            <hi rend="italic">(ras. 2—3 litt.) 0</hi> 25 uerum dicis multo uberius <hi rend="italic">codd. v, emendnui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="110"/>
            <hi rend="italic">cum non sunt</hi> numquam filio dei quisquam discipulorum <lb/>
            dixit. unde nec illud ab eo responderi potuit: <hi rend="italic">dimittite illos; <lb/>
            si contra uos non sunt, pro uobis sunt</hi>. sed est quiddam simile <lb/>
            quod re uera in euangelio legimus de quodam suggestum <lb/>
            esse domino, qui daemonia in eius nomine eiciebat et cum<lb n="5"/>
            discipulis eum non sequebatur, ubi dominus ait: nolite prohibere; <lb/>
            qui contra uos non est, pro uobis est. hoc <lb/>
            autem ad sectas demonstrandas quibus pepercisse dominus <lb/>
            uideatur omnino non pertinet. sed si te nonnulla fefellit similitudo <lb/>
            sententiae, non est mendacium, error humanus est; si<lb n="10"/>
            autem imperitis sanctarum scripturarum nebulas falsitatis <lb/>
            inicere uoluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. est <lb/>
            tamen quod de hoc ipso, de quo domino suggestum est, nos <lb/>
            agamus. quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum <lb/>
            ualebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi, sic<lb n="15"/>
            praeter ecclesiae communionem ualet sanctitas sacramenti; <lb/>
            neque enim baptismus consecratur nisi in nomine patris et <lb/>
            filii et spiritus sancti. quis autem insanissimus dixerit etiam <lb/>
            praeter ecclesiae communionem nomen filii ualere, patris autem <lb/>
            et sancti spiritus non ualere, aut ualere quidem in homine<lb n="20"/>
            sanando, non autem ualere in baptismo consecrando? sed plane <lb/>
            praeter ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum uinculum <lb/>
            et caritatis supereminentissimum donum nec ille a quo <lb/>
            daemonium eicitur nec ille qui baptizatur aeternam uitam <lb/>
            consequitur, sicut nec illi qui per communionem sacramentorum<lb n="25"/>
            intus uidentur et per iniquitatem morum foris intelleguntur. <lb/>
            quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus <lb/>
            eos quos de templo expulit flagellando, iam supra diximus. 
</p></div><div n="179" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="81" unit="altchapter"/> Petilianus dixit: <hi rend="italic">sanctus uero apostolus paulus<lb/>
             haec dicit: quoquo modo, inquit, Christus annuntietur <lb n="30"/>
            </hi>.

<note type="footnote"> 6 Luc. 9, 50 28 cap. 10, 24 30 Phil. 1, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 illud <hi rend="italic">om. P</hi> eo] illo <hi rend="italic">P</hi> 20 spiritaa sancti <hi rend="italic">PQo</hi> quidem in v <lb/>
            quid enim <hi rend="italic">Oml</hi> quid enim potest (prodest <hi rend="italic">PQ)</hi> ualere in <hi rend="italic">OmSPQ</hi> 24 consequitur <lb/>
            uitam <hi rend="italic">Pml</hi> 30 inquit <hi rend="italic">mg. 0</hi> </note> 
<pb n="111"/>
            
</p></div><div n="180" subtype="section" type="textpart"><p>Augustinus respondit: Contra te loqueris, sed tamen, <lb/>
            quia pro ueritate loqueris, si eam dilexeris, pro te fit quod <lb/>
            loqueris. quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus <lb/>
            Paulus. recolamus hoc paululum, si placet. quidam, inquit, <lb/>
             per inuidiam et contentionem, quidam uero per <lb n="5"/>
            bonam uoluntatem Christum annuntiant; quidam <lb/>
            ex caritate, scientes quia in defensionem euangelii <lb/>
            positus sum, quidam uero et per contumaciam <lb/>
            Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem <lb/>
            suscitari uinculis meis. quid enim, <lb n="10"/>
            dumomnimodo, siue occasione siue ueritate, Christua annuntietur? et <lb/>
            in hoc gaudeo; sed et gaudebo. <lb/>
            uidemus istos rem quidem sanctam et castam et ueram non <lb/>
            tamen caste annuntiasse, sed per inuidiam et contentionem, <lb/>
            sine caritate, sine castitate. certe paulo ante laudes caritatis <lb n="15"/>
            aduersus nos dicere uidebaris ex apostoli testimonio, quia, ubi <lb/>
            caritas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis <lb/>
            caritas non est et tamen erat Christi praedicatio, de qua se <lb/>
            gaudere dicit apostolus; neque enim malo illorum gaudet, sed <lb/>
            bono nominis Christi. in ipso quippe caritas erat quae non <lb n="20"/>
            gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati. inuidia <lb/>
            porro quae in illis erat diabolicum malum est; hac enim et <lb/>
            cecidit et deiecit. hi ergo tam mali, quos sic arguit apostolus, <lb/>
            in quibus erat tantum bonum de quo gaudet apostolus, ubi <lb/>
             erant, intus an foris? elige quod uolueris. si intus, ecce nouerat <lb n="25"/>
            eos Paulus et eum tamen non polluebant. sic uos non <lb/>
            polluerent in unitate orbis terrarum de quibus nescio qua <lb/>
            seu uera dicitis seu falsa confingitis. quare ergo uos separastis, <lb/>
            quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? si autem <lb/>
             foris erant, ecce et in eis qui foris sunt et utique ad uitam <lb n="30"/>
            aeternam, quia caritatem non habent et unitatem non tenent,

<note type="footnote"> 4 Phil. 1, 15-18 15 cap. 77, 171. 78, 173 20 cf. I Cor. 13, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 dilexeri*] dixeris <hi rend="italic">PQ</hi> fit] ait <hi rend="italic">Ov</hi> 19 sic dicit <hi rend="italic">Pv</hi> 20 charitas <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 21 gaudet <hi rend="italic">om. 0</hi> cumgandet <hi rend="italic">Oml</hi> 22 hac] haec <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            27 qua <hi rend="italic">Oml</hi> quae <hi rend="italic">cet. v</hi> 30 <hi rend="italic">jrr</hi>. et <hi rend="italic">8. l. 0</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="112"/>
            pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, <lb/>
            quorum praedicationem apostolus propter ipsam nominis sanctitatem, <lb/>
            quamuis illos detestetur, gaudendo confirmat. recte <lb/>
            ergo ipsi nomini non facimus iniuriam, cum ad nos ueniunt <lb/>
            qui foris erant, sed ipsos corrigimus, illud honoramus. uos<lb n="5"/>
            itaque uidete quam nefarie in eis, quorum facta sicut uidetur <lb/>
            arguitis, etiam sacramentum nominis Christi quod in eis sanctum <lb/>
            est exsufflatis. et tu quidem istos quos commemorauit <lb/>
            apostolus, sicut uerba tua indicant, foris ab ecclesia fuisse <lb/>
            arbitraris. ita cum times a catholicis pati persecutionem, de<lb n="10"/>
            qua nobis loquendo facis inuidiam, confirmasti in haereticis <lb/>
            Christi nomen. cui rebaptizando facis iniuriam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>