<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:3.5-3.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1:3.5-3.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa024.opp-lat1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Quapropter quoniam id. quod Faustum de generationum <lb/>
            diuersitate permouit, quia in duobus patribus intellegendis<lb n="20"/>
            hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est. <lb/>
            frustra se uoluit ad duos euangelistas conferre et ab aliis <lb/>
            duobus auferre, magis offensurus, ad quos se contulisset, <lb/>
            quam eos, a quibus abstulisset. non enim amant sancti suos <lb/>
            electores, si suorum sociorum eos inuenerint desertores. unitate <lb n="25"/>
            enim gaudent et in Christo unum sunt; et si alius aliud <lb/>
            et alius aliud, aut alius aliter et alius aliter: uera tamen

<note type="footnote">12 Matth. 18, 22 </note>

<note type="footnote" rend="script"> 1 (et 5) quur <hi rend="italic">LC</hi> mattheus <hi rend="italic">L</hi> matheus <hi rend="italic">C</hi> 7 mattheum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            8 terJ inter <hi rend="italic">L</hi> degerantur <hi rend="italic">L</hi> tamquam] tam <hi rend="italic">b</hi> 9 apparet <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">post</hi> lucam <hi rend="italic">add</hi>. generationum <hi rend="italic">Lb</hi> 12 remissionem <hi rend="italic">PMb</hi> <lb/>
            13 etiam] usque <hi rend="italic">Pb</hi> 15 quodam] quod <hi rend="italic">L</hi> quodS (ã 8. <hi rend="italic">I.) G. <lb/>
             om. C</hi> 16 ipsi <hi rend="italic">(corr. ex</hi> ipse) <hi rend="italic">C</hi> 18 intraretis] inueniretis <hi rend="italic">SG</hi> <lb/>
            25 unitate //// autem (enim <hi rend="italic">uid. er.) SG</hi> 26 aliud I aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">LCSGWb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            omnes dicunt nec sibi ullo modo contraria, si pius lector <lb/>
            accedat. si mitis legat, si non haeretico animo, unde rixetur, <lb/>
            sed fideli corde, unde aedificetur, inquirat. iam ergo quoniam <lb/>
            singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos <lb/>
            haberet. non est ab humano genere alienum, singulos euangelistas <lb n="5"/>
            narrandas suscepisse credidimus, non est a ueritate <lb/>
            nostra fides aliena. quocirca inter se iam euangelistis conuenientibus, <lb/>
            sicut Faustus promisit, utcumque succumbite. 
</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>An illud, quod adiunxit, uos mouet adhuc? quamuis <lb/>
            nec sic quidem. inquit. dignum erit et ex utero natum <lb n="10"/>
            credere deum et deum christianorum. quasi nos ipsam <lb/>
            diuinam naturam ex feminae utero extitisse credamus. nonne <lb/>
            modo commemoraui apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: <lb/>
            quorum patres, et ex quibus Christum secundum <lb/>
            carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula? <lb n="15"/>
            Christus ergo dominus et saluator noster filius dei <lb/>
            uerus secundum diuinitatem, et filius hominis uerus secundum <lb/>
            carnem, non ex eo, quod est super omnia deus benedictus in <lb/>
            saecula ex femina natus est, sed ex illa infirmitate, quam <lb/>
             suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis et eam sanaret <lb n="20"/>
            in nobis; non ex forma dei, in qua cum esset, non rapinam <lb/>
            arbitratus est esse aequalis deo, natus ex femina est. <lb/>
            sed ex forma serui, quam accipiendo semet ipsum exinan <lb/>
            uit. neque enim ob aliud exinanisse se dictus est nisi <lb/>
            accipiendo formam serui, non amittendo formam dei. illa enim <lb n="25"/>
            natura, qua in forma dei aequalis est patri, incommutabiliter <lb/>
            permanente suscepit mutabilem nostram, per quam de uirgine <lb/>
            nasceretur. uos autem, cum carnem Christi uirginali utero <lb/>
            committere horretis, ipsam diuinitatem dei non tantum hominum, <lb/>
             sed et canum porcorumque uteris commisistis, semel

<note type="footnote"> 21 Phil. 2, 6 sq. </note>

<note type="footnote"> heretico <hi rend="italic">LC</hi> 8 fautus <hi rend="italic">S</hi> 9 adduc Gl 10 et <hi rend="italic">om. SMG</hi> <lb/>
            natum <hi rend="italic">om. Cb</hi> 11 nos] non <hi rend="italic">Ll</hi> 12 femine <hi rend="italic">L</hi> 13 iudeis <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 ..f\X <hi rend="italic">S</hi> ęţ ex <hi rend="italic">G</hi> 21 dei] nobis <hi rend="italic">b</hi> rapina <hi rend="italic">LS</hi> rapixia <hi rend="italic">M</hi> 23 ipsum <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> 26 est <hi rend="italic">orn. C</hi> 28 cum qui cum <hi rend="italic">SG</hi> 30 et ] etiam <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="268"/>
            conceptam in utero uirginis Christi carnem non uultis credere, <lb/>
            in qua non solum non ligatus, sed nec conmutatus est deus, . <lb/>
            et ipsam dei partem diuinamque naturam in omnium hominum <lb/>
            ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in <lb/>
            omnibus conceptibus per omnes terras et per omnes aquas et<lb n="5"/>
            per omnes auras ligari, obprimi, coinquinari et nec totam <lb/>
            postea liberari posse praedicatis! 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>