<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:22.11-22.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:22.11-22.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="22" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in caelo esse non posse. </title></ab><p rend="script">Contra quod magnum Dei donum ratiocinatores isti, quorum <lb n="10"/>
            cogitationes nouit Dominus quoniam uanae <lb/>
            sunt, de ponderibus elementorum argumentantur; quoniam <lb/>
            scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima <lb/>
            adque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua, <lb/>
            esse copulata adque coniuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam <lb n="15"/>
            terra abhinc sursum uersus est prima, secunda aqua super <lb/>
            terram, tertius aer super aquam, quartum super aera caelum, <lb/>
            non potest esse terrenum corpus in caelo; momentis enim <lb/>
            propriis, ut ordinem suum teneant, singula elementa librantur. <lb/>
            Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit <lb n="20"/>
            infirmitas, quam possidet uanitas. Quid ergo faciunt in <lb/>
            aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius? Nisi <lb/>
            forte, qui per plumarum et pennarum leuitatem donauit auium <lb/>
            terrenis corporibus, ut portentur in aere, inmortalibus factis <lb/>
            corporibus hominum non poterit donare uirtutem, qua etiam <lb n="25"/>
            in summo caelo ualeant habitare. Animalia quoque ipsa terrena, <lb/>
            quae uolare non possunt, in quibus et homines sunt,

<note type="footnote"> 10 Ps. .93, 11 13 Plat. Tim. p. 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 possint <hi rend="italic">bg p Domb.;</hi>possent <hi rend="italic">aepv</hi> 10 donum <hi rend="italic">sup. lin. g</hi> <lb/>
            14 aeri <hi rend="italic">g</hi> aque <hi rend="italic">g</hi> 16 uerSUB <hi rend="italic">om. p</hi> 17 tercius aqaer, <hi rend="italic">m. 2 male <lb/>
            correctum, cum m. 1</hi> aq <hi rend="italic">lineola deletum esset. p</hi> aerem b2 e I IX 19 lia <lb/>
            <lb/>
            barantur e 20 contradicet gl 22 terrenp <hi rend="italic">g</hi> 25 que <hi rend="italic">g</hi> 26 ualeant <lb/>
            habitare <hi rend="italic">a beg P Vi</hi> habit. ual. <hi rend="italic">Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="616"/>
            sicut sub aqua pisces, quae sunt aquarum animalia, ita sub <lb/>
            terra uiuere debuerunt. Quur ergo non saltem de secundo. <lb/>
            id est de aquis, sed de elemento tertio terrenum animal <lb/>
            carpit hanc uitam? Quare, cum pertineat ad terram, in secundo, <lb/>
            quod super terram est, elemento uiuere si cogatur,<lb n="5"/>
            continuo suffocatur et ut uiuat uiuit in tertio? An errat hic <lb/>
            ordo elementorum, uel potius non in natura rerum, sed in <lb/>
            istorum argumentationibus deficit? Omitto dicere, quod iam <lb/>
            in tertio decimo libro dixi, quam multa grauia terrena sint <lb/>
            corpora, sicut plumbum, et formam tamen ab artifice accipiant. <lb n="10"/>
            qua natare ualeant super aquam; et ut accipiat qualitatem <lb/>
            corpus humanum, qua ferri in caelum et esse possit in caelo. <lb/>
            omnipotenti artifici contradicitur?. 
</p><p>Iam uero contra illud, quod dixi superius, etiam istum <lb/>
            considerantes adque tractantes elementorum ordinem, quo<lb n="15"/>
            confidunt, non inueniunt omnino quod dicant. Sic est enim <lb/>
            hinc sursum uersus terra prima, aqua secunda, tertius aer, <lb/>
            quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et <lb/>
            Aristoteles quintum corpus eam dixit esse et Plato nullum. 
</p><p>Si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum uero<lb n="20"/>
            nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid <lb/>
            facit corpore? In hac mole quid agit subtilior omnibus? In <lb/>
            hoc pondere quid agit leuior omnibus? In hac tarditate quid <lb/>
            agit celerior omnibus? Itane per huius tam excellentis naturae <lb/>
            meritum non poterit effici, ut corpus eius leuetur in caelum, <lb n="25"/>
            et cum ualeat nunc natura corporum terrenorum deprimere <lb/>
            animas deorsum, aliquando et animae leuare sursum <lb/>
            • terrena corpora non ualebunt? 
</p><p>Iam si ad eorum miracula ueniamus, quae facta a dis suis

<note type="footnote"> 9 c. 18 I p. 639, 12 </note>

<note type="footnote"> 8 deficet <hi rend="italic">g;</hi> defecit b p1 iam dixi <hi rend="italic">a</hi> 14 quod dixi <hi rend="italic">bgv;</hi> quod <lb/>
            1 <lb/>
            iam dixi <hi rend="italic">a ep</hi> p a <hi rend="italic">Domb</hi>. in istud conaidentes <hi rend="italic">b</hi> 16 confygdunt e <lb/>
            21 et multo <hi rend="italic">g</hi> 22 In hoc <hi rend="italic">usque ad</hi> celerior omnibus <hi rend="italic">l. 24 om. 9</hi> <lb/>
            23 In hac tard. quid ag. celer. omnibus m. 2 in <hi rend="italic">marg. e</hi> 25 eius <hi rend="italic">om.g</hi> <lb/>
            29 si <hi rend="italic">om. b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="617"/>
            obponunt martyribus nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere <lb/>
            et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna <lb/>
            miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod <lb/>
            Varro commemorat, Vestalem uirginem, cum periclitaretur <lb/>
            falsa suspicione de stupro, cribrum inplesse aqua de Tiberi <lb n="5"/>
            et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse. Quis <lb/>
            aquae pondus supra cribrum tenuit? Quis tot cauernis patentibus <lb/>
            nihil inde in terram cadere permisit? <sic>Responsuri</sic> sunt: <lb/>
            \'Aliquis deus aut aliquis daemon.\' Si deus, numquid maior <lb/>
            est Deo, qui fecit hunc mundum? Si daemon, numquid potentior <lb n="10"/>
            est angelo, qui Deo seruit, a quo factus est mundus? <lb/>
            Si ergo deus minor uel angelus uel daemon potuit pondus <lb/>
            umidi elementi sic suspendere, ut aquarum uideatur mutata <lb/>
            fuisse natura: itane Deus omnipotens, qui omnia ipsa creauit <lb/>
            elementa, terreno corpori graue pondus auferre non poterit, <lb n="15"/>
            ut in eodem elemento habitet uiuificatum corpus, in quo <lb/>
            uoluerit uiuificans spiritus? 
</p><p>Deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et <lb/>
            aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et <lb/>
            inter aquam et terram saepe inuenimus? Quid enim uolunt <lb n="20"/>
            esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur? <lb/>
            Quonam, quaeso, elementorum pondere adque ordine efficitur, <lb/>
            ut torrentes uiolentissimi adque undosissimi, antequam sub <lb/>
            aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant? Quur <lb/>
            denique aer est medius inter summa caeli et nuda terrarum, <lb n="25"/>
            quaqua uersum orbis extenditur, si locus eius inter caelum <lb/>
            et aquas, sicut aquarum inter ipsum et terras est constitutus? <lb/>
            Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum <lb/>
            Platonem duobus mediis, id est aere et aqua, duo extrema, <lb/>
            id est ignis et terra, iungantur caelique obtineat ille

<note type="footnote"> 5 de stupro falsa suspicione <hi rend="italic">Domb</hi>. 6 parte stillante <hi rend="italic">abegpav; <lb/>
            perstillante parte p Domb. 10 hanc erasum g 14 ipsa aegpp <lb/>
            Domb.;</hi> ipse <hi rend="italic">bav</hi> 15 graui g potest <hi rend="italic">ex</hi> poterit <hi rend="italic">corr. b;</hi> potuit <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            16 ut <hi rend="italic">om. g</hi> 22 qffi (= quoniam) g atque.... uiolentissiini <hi rend="italic">m. 2 <lb/>
            in murg. e 26 quaque p</hi> 30 obtineant g </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="618"/>
            summi locum, haec autem imi uelut fundaminis mundi. et <lb/>
            ideo in caelo esse non potest terra: quur est ipse ignis in <lb/>
            terra? Secundum hanc quippe rationem ita ista duo elementa <lb/>
            in locis propriis, imo ac summo, terra et ignis esse debuerunt, <lb/>
            ut, quem ad modum nolunt in summo esse posse quod<lb n="5"/>
            imi est, ita nec in imo posset esse quod summi est. Sicut <lb/>
            ergo nullam putant uel esse uel futuram esse terrae particulam <lb/>
            in caelo, ita nullam particulam uidere debuimus ignis <lb/>
            in terra. Nunc uero non solum in terris, uerum etiam sub <lb/>
            terris ita est, ut eum eructent uertices montium, praeter quod <lb n="10"/>
            in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci <lb/>
            uidemus ex terra; quando quidem et de lignis et de lapidibus <lb/>
            nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. Sed <lb/>
            ille, inquiunt, ignis est tranquillus, purus, innoxius, sempiternus; <lb/>
            iste autem turbidus, fumeus, corruptibilis adque corruptor.<lb n="15"/>
            Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat. <lb/>
            cauernasque terrarum. Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut <lb/>
            terrenis habitationibus congruat: quur ergo nolunt, ut credamus <lb/>
            naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem <lb/>
            factam caelo conuenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis <lb n="20"/>
            his conuenit terris? Nihil igitur adferunt ex ponderibus <lb/>
            adque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus <lb/>
            faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint <lb/>
            habitare, praescribant. 
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><ab><title type="sub">Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione inrident. </title></ab><p>Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam <lb/>
            carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum <lb/>
            fetus abortiui resurgant; et quoniam Dominus ait: Arnen,

<note type="footnote"> 30 Lc. 21, 18 </note>

<note type="footnote"> 3 hanc <hi rend="italic">om</hi>. e 5 posse <hi rend="italic">otn</hi>. p posse ..... in imo om. <hi rend="italic">b</hi> 6 possit <lb/>
            quod <hi rend="italic">omisso</hi> esse <hi rend="italic">b</hi> 8 ita ut <hi rend="italic">g</hi> 16 t\'xtuat e 28 querere/, t <hi rend="italic">mil.. 9</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="619"/>
            dico uobis, capillus capitis uestri non peribit, <lb/>
            utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diuersae <lb/>
            corporum quantitates. Si enim aequalitas erit corporum, <lb/>
            unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi <lb/>
            abortiui, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia <lb n="5"/>
            nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de paruulis <lb/>
            uersant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse <lb/>
            uidemus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. Neque enim <lb/>
            dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, <lb/>
            uerum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant, <lb n="10"/>
            quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim <lb/>
            tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque <lb/>
            hic fuerunt maximi adque longissimi, non solum de paruulis, <lb/>
            sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, <lb/>
            quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; <lb n="15"/>
            si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes in mensuram <lb/>
            aetatis plenitudinis Christi, et illud alterum: <lb/>
            Quos praedestinauit conformes imaginis filii sui, <lb/>
            sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi <lb/>
            omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit <lb n="20"/>
            futurus: \'Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine <lb/>
            corporis detrahendum; et ubi iam erit: capillus capitis <lb/>
            uestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam <lb/>
            multum peribit?\' Quamuis et de ipsis capillis possit inquiri, <lb/>
            utrum redeat quidquid tondentibus decidit. Quod si rediturum <lb n="25"/>
            est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de <lb/>
            unguibus uidetur necessario secuturum, ut redeat tam multum <lb/>
            quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod

<note type="footnote"> 16 Eph. 4, 13 18 Rom. 8, 29 </note>

<note type="footnote"> 2 robor <hi rend="italic">g*</hi> 3 corporum erit v 6 <hi rend="italic">et</hi> 13 paruolis <hi rend="italic">01</hi> 8 accidat <hi rend="italic">p <lb/>
            12 et iam g quicumque hic fueruut om. e 14 illi b 15 si superscripto<lb/>
             m</hi>. 2 ibi. <hi rend="italic">e</hi> recipiat <hi rend="italic">b g p1 Domb.;</hi> rccipiet <hi rend="italic">aepp2av</hi> 18 conformes <lb/>
            <hi rend="italic">abegp av;</hi> conformes fieri p <hi rend="italic">Domb</hi>. 19 Christi corporis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            22 detrahendum corporis <hi rend="italic">Domb</hi>. capillps <hi rend="italic">g</hi> 26 fţ\'liçitIJ.ţęt]), <hi rend="italic">in marg</hi>. <lb/>
            deformitatem, <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="620"/>
            certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa <lb/>
            iam inmortalitate esse debebit? Si autem non redibit, ergo <lb/>
            peribit Quo modo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? <lb/>
            De macie quoque uel pinguedine similiter disputant. <lb/>
            Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii<lb n="5"/>
            pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac <lb/>
            per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum <lb/>
            est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit. 
</p><p rend="script">De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum <lb/>
            mortuorum, cum aliud uertatur in puluerem, in auras aliud<lb n="10"/>
            exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, <sic>naufra</sic>. <lb/>
            <sic>gio</sic> uel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum <lb/>
            carnes in umorem putredo dissoluat, non mediocriter permouentur <lb/>
            adque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari <lb/>
            posse non credunt. Consectantur etiam quasque foeditates et <lb n="15"/>
            uitia, siue accidant siue nascantur, ubi et monstrosos partus <lb/>
            cum horrore adque inrisione commemorant, et requirunt, quaenam <lb/>
            cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim <lb/>
            nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem <lb/>
            nostram de locis uulnerum, cum quibus Dominum Christum <lb n="20"/>
            resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt. <lb/>
            Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in <lb/>
            cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius uescentis <lb/>
            humana uiscera fame conpellente nutritur. In carnem quippe <lb/>
            conuersa est eius, qui talibus uixit alimentis, et ea, quae <lb n="25"/>
            macies ostenderat, detrimenta subpleuit. Utrum ergo illi <lb/>
            redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius <lb/>
            postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis

<note rend="script" type="footnote"> 1 magis <hi rend="italic">p</hi> in illa iam inmortalitate <hi rend="italic">egv;</hi> in illa id 6 inmort. <hi rend="italic">b:</hi> <lb/>
            in illa inmortalitate <hi rend="italic">a p fA Domb.;</hi> in illft mort. p 3 Quomodo..... <lb/>
            i nn <lb/>
            peribit <hi rend="italic">om. b</hi> igitur <hi rend="italic">mss.;</hi> ergo <hi rend="italic">v</hi> capillu?—peribit <hi rend="italic">e</hi> 8 et alicubi.. <lb/>
            fuit <hi rend="italic">om. bl g</hi> 9 <hi rend="italic">autem a 11</hi> exaletur <hi rend="italic">eg</hi> sint-aint <hi rend="italic">inras. e</hi> <lb/>
            absumit <hi rend="italic">epoa. Domb.;</hi> absumpsit <hi rend="italic">abg;</hi> absumat v cum naufragio « <lb/>
            naufr. <hi rend="italic">usque ad</hi> pereant <hi rend="italic">om</hi>. e1 16 accidant <hi rend="italic">abexglpa;</hi> accedant <lb/>
            <hi rend="italic">e1 g1 o v</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="621"/>
            inludant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, <lb/>
            ueras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post <lb/>
            multas itidem per diuersa corpora reuolutiones aliquando <lb/>
            tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam <lb/>
            redire fateantur; non tamen corpus habendo inmortale, <lb n="5"/>
            sed corpus omne fugiendo. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII</title></ab><ab><title type="sub">An abortiui non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum. </title></ab><p rend="script">Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria me digerente <lb n="10"/>
            mihi uidentur obposita, misericordia Dei meis nisibus opem <lb/>
            ferente respondeam. Abortiuos fetus, qui, cum iam uixissent <lb/>
            in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut adfirmare, ita <lb/>
            negare non audeo; quamuis non uideam quo modo ad eos <lb/>
            non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de <lb n="15"/>
            numero mortuorum. Aut enim non omnes mortui resurgent <lb/>
            et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in aeternum, <lb/>
            quae corpora humana, quamuis intra uiscera materna, gestarunt; <lb/>
            aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua <lb/>
            corpora, quae habuerunt, ubicumque uiuentia et morientia <lb n="20"/>
            reliquerunt, non inuenio quem ad modum dicam ad resurrectionem <lb/>
            non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam <lb/>
            in uteris matrum. Sed utrumlibet de his quisque sentiat., <lb/>
            quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis <lb/>
            intellegendum est, si resurgent.

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 aut lineola deletum e 3 multa fit idem g</hi> 13 ibi] <hi rend="italic">ipsi, in marg. <lb/>
            ubi ibi e 18 corporea g 19 recipiant e</hi> 23 <hi rend="italic">/uteris, h eras., g</hi> <lb/>
            utrumlibet, h <hi rend="italic">eras., 9</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="622"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><ab><title type="sub">An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu. </title></ab><p>Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in <lb/>
            ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod <lb n="5"/>
            eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illo Dei opere <lb/>
            miro adque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, <lb/>
            ubi ait: Capillus capitis uestri non peribit, dictum <lb/>
            est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est <lb/>
            adfuturum esse quod defuit. Defuit autem infanti mortuo <lb n="10"/>
            perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest <lb/>
            utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, <lb/>
            iam statura longior esse non possit. Hunc perfectionis modum <lb/>
            sic habent omnes, ut cum illo concipiantur adque nascantur; <lb/>
            sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia<lb n="15"/>
            iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc <lb/>
            desint, sicut dentes ac si quid eius modi. In qua ratione <lb/>
            uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodam modo, <lb/>
            ut ita dicam, liciatum uidetur esse, quod nondum est, immo <lb/>
            quod latet, sed accessu temporis erit uel potius apparebit. <lb n="20"/>
            In hac ergo infans iam breuis aut longus est, qui breuis <lb/>
            longusue futurus est. Secundum hanc rationem profecto in <lb/>
            resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia. <lb/>
            etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad <lb/>
            giganteas magnitudines peruenirent. ne illi, qui maximi

<note type="footnote"> 8 Lc. 21, 18 </note>

<note type="footnote"> 4 quid uero <hi rend="italic">b</hi> 5 resurrectione transeunt corporis, trans. corp. tn <lb/>
            ras., <hi rend="italic">b</hi> 6 illo <hi rend="italic">codd. praeter</hi> p, <hi rend="italic">v;</hi> illi p <hi rend="italic">Domb</hi>. 7 mori <hi rend="italic">g</hi> 8 ubi <lb/>
            <hi rend="italic">codd. praeter</hi> p, <hi rend="italic">v;</hi> in qua p <hi rend="italic">Donab</hi>. 13 statura iam <hi rend="italic">Domb</hi>. 15 habenda <lb/>
            ratione <hi rend="italic">b</hi> mole <hi rend="italic">mss.;</hi> in mole <hi rend="italic">v</hi> ipsa iam membra r <lb/>
            17 dentes. <hi rend="italic">sequentia usque ad l. 19 in b sic scripta sunt:</hi> hoc si quidem <lb/>
            modo in quarta ratione unius cuiusq; materie indita corpora liniamenta <lb/>
            quodam modo ut ita dicam liniatum uidetur esse 17 huiusmodi <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            19 liciatum, m. <hi rend="italic">rec</hi>. in limitatum <hi rend="italic">corr., p;</hi> liniatum <hi rend="italic">a b</hi> esse uidetur r <lb/>
            24 omnium <hi rend="italic">om</hi>. p </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="623"/>
            fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam <lb/>
            Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse <lb/>
            periturum, Creatori utique, qui creauit cuncta de nihilo, quo <lb/>
            modo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus <lb/>
            artifex nosset? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><ab><title type="sub">An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora. </title></ab><p>Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus <lb/>
            est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium <lb n="10"/>
            tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, <lb/>
            quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat <lb/>
            notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem <lb/>
            dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque <lb/>
            maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus <lb n="15"/>
            plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. <lb/>
            Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel <lb/>
            habuit in iuuentute, etiamsi senex est mortuus, uel fuerat <lb/>
            habiturus, si est ante defunctus, adque illud, quod commemorauit <lb/>
            apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, <lb n="20"/>
            aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est. ut illi <lb/>
            capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione <lb/>
            membrorum aetatis eius mensura conpleatur, aut, si hoc de <lb/>
            resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut <lb/>
            nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, <lb n="25"/>
            sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum <lb/>
            hic peruenisse cognouimus (circa triginta quippe annos <lb/>
            definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem; <lb/>
            quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam

<note type="footnote"> 20 Eph. 4, 13 </note>

<note type="footnote"> 9 /utique, h <hi rend="italic">eras., g</hi> est mortuus <hi rend="italic">v</hi> 18 sit mortuus <hi rend="italic">p</hi> 19 etiam <lb/>
            ei <hi rend="italic">cst p</hi> 25 nec ultra nec infra <hi rend="italic">v</hi> iuuenalem <hi rend="italic">b ex g Domb.;</hi> iuuenilem <lb/>
            <hi rend="italic">a e2 p v</hi> mort. corp. <hi rend="italic">p</hi> 26 <hi rend="italic">\'malim</hi> aetatis robore\' <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            28 hominis e-</note> <lb/>
             
<pb n="624"/>
            hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis); <lb/>
            et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram <lb/>
            staturae. sed in mensuram aetatis plenitudinis <lb/>
            Christi. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><ab><title type="sub">Qualis intellegenda sit sanctorum conformatio ad imaginem filii Dei. </title></ab><p>Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes imaginis <lb/>
            filii Dei. potest et secundum interiorem hominem intellegi <lb/>
            (unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic <lb n="10"/>
            saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; <lb/>
            ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, <lb/>
            ibi conformamur Dei filio); potest et sic accipi, ut, quem <lb/>
            ad modum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur inmortalitate <lb/>
            conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem<lb n="15"/>
            corporum pertinet. Si autem etiam in his uerbis, qua forma <lb/>
            resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura,_ <lb/>
            ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed <lb/>
            aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam <lb/>
            uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis <sic>nihiloberit</sic>, <lb n="20"/>
            etiamsi erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi <lb/>
            nec mentis, nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. <lb/>
            Unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus <lb/>
            est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo <lb/>
            laboriosa contradictione pugnandum.

<note type="footnote"> 8 Rom. 8. 29 10 ib. 12, 2 </note>

<note type="footnote"> 6 conform. sanctorum <hi rend="italic">p</hi> 8 conformes <hi rend="italic">codd. praeter o, v;</hi> conformes <lb/>
            fieri p <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 mentis nostre <hi rend="italic">p;</hi> sensus nostii <hi rend="italic">b a</hi> 14 ille nobis r <lb/>
            <hi rend="italic">17 ammoniti g 20 in iuuenili aetate v iuuenali bexg; iouenili <lb/>
            n e\' p v nihiloperit g</hi> </note> <lb n="25"/>
            
<pb n="625"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><ab><title type="sub">An in suo sexu resuscitanda adque mansura sint corpora feminarum. </title></ab><p rend="script">Nonnulli propter hoc, quod dictum est: Donec occurramus <lb/>
            omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis <lb n="5"/>
            plenitudinis Christi, et: Conformes imaginis <lb/>
            filii Dei, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, <lb/>
            sed in uirili omnes aiunt, quoniam Deus solum uirum fecit <lb/>
            ex limo, feminam ex uiro. Sed mihi melius sapere uidentur, <lb/>
            qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non <lb n="10"/>
            enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam <lb/>
            peccassent, nudi erant, et non confundebantur uir et <lb/>
            femina. Corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. <lb/>
            Non est autem uitium sexus femineus, sed natura, <lb/>
            quae tunc quidem et a concubitu et a partu inmunis erit; <lb n="15"/>
            erunt tamen membra feminea non adcommodata usui ueteri, <lb/>
            sed decori nouo, quo non adliciatur adspicientis concupiscentia, <lb/>
            quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia adque clementia, <lb/>
            qui et quod non erat fecit et liberauit a corruptione quod <lb/>
            fecit. Ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis <lb n="20"/>
            costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam <lb/>
            tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille <lb/>
            uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis <lb/>
            latus lancea perforatum est adque inde sanguis et aqua profluxit; <lb/>
            quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur <lb n="25"/>
            ecclesia. Nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non <lb/>
            legitur <sic>cformauit</sic>) aut \'<sic>finxitf</sic>, sed: Aedificauit eam in

<note type="footnote"> 4 Eph. 4, 13 6 Rom. 8, 29 20 Gen. 2, 21 24 Io. 19, 34 <lb/>
            27 Gen. 2, 22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 <hi rend="italic">ut editur ab egp av;</hi> in unitatem fidei in uirum perf. p <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            7 femine <hi rend="italic">g</hi> 10 /utrumq;, h <hi rend="italic">eras., g</hi> 12 nudi <hi rend="italic">om. et</hi> 13 ergo] <hi rend="italic">autem g</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">prius</hi> et <hi rend="italic">om. a</hi> 16 tamen <hi rend="italic">mss. v;</hi> enim <hi rend="italic">Domb</hi>. 19 liberabit <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            22 facto, <hi rend="italic">in marg</hi>. pacto, <hi rend="italic">e</hi> 24 lancea latus <hi rend="italic">b</hi> profluxit <hi rend="italic">abegpv;</hi> <lb/>
            duxit a; defluxit p <hi rend="italic">Domb</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera sectio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 40 </note> <lb/>
             
<pb n="626"/>
            mulierem; unde et apostolus aedificationem dicit corporis <lb/>
            Christi, quod est ecclesia. Creatura est ergo Dei femina sicut <lb/>
            uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; ut autem illo <lb/>
            modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. <lb/>
            Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique <lb n="5"/>
            ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, <lb/>
            cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli <lb/>
            habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut <lb/>
            lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit, nescientes scripturas, <lb/>
            neque uirtutem Dei; et cum locus esset, ut <lb n="10"/>
            diceret: \'De qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, <lb/>
            non mulier\', non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione <lb/>
            enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt <lb/>
            sicut angeli Dei in caelo; aequales utique angelis <lb/>
            inmortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione. <lb n="15"/>
            qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt <lb/>
            Nuptias ergo Dominus futuras negauit esse in resurrectione, <lb/>
            non feminas, et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut <lb/>
            eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si <lb/>
            eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse <lb n="20"/>
            firmauit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet <lb/>
            nec uxores ducent, quod ad uiros. Erunt ergo, quae uel <lb/>
            nubere hic solent, uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient. 
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII. </title></ab><ab><title type="sub">De uiro perfecto, id est Christo, et corpore eius. id est ecclesia, quae est ipsius plenitudo. </title></ab><p>Proinde quod ait apostolus, occursuros nos omnes in uirum <lb/>
            perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare <lb/>
            debemus, quae ita se habet: Qui descendit, inquit, ipse

<note type="footnote"> 1 Eph. 4, 12 9 Mt. 22, 29 12 Mt. 22, 30 29 Eph. 4, 10 sqq. </note>

<note type="footnote"> 4 et <hi rend="italic">om. g</hi> 6 et ipse v 13 neque nubent <hi rend="italic">om. el</hi> sunt <hi rend="italic">codd. <lb/>
            praeter</hi> p; erunt p <hi rend="italic">Domb</hi>. 17 esse negauit <hi rend="italic">Domb</hi>. 22 neque r <lb/>
            28 uel qui ducere e hoc <hi rend="italic">om</hi>. p <hi rend="italic">Domb</hi>. faciunt <hi rend="italic">elg</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="627"/>
            est et qui adscendit super omnes caelos, ut adinpleret <lb/>
            omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, <lb/>
            quosdam autem prophetas, quosdam uero <lb/>
            euangelistas, quosdam autem pastores et doctores <lb/>
            ad consummationem sanctorum in opus ministerii, <lb n="5"/>
            in aedificationem corporis Christi, donec occurramus <lb/>
            omnes in unitatem fidei et agnitionem filii <lb/>
            Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis <lb/>
            Christi; ut ultra non simus paruuli <lb/>
            iactati et circumlati omni uento doctrinae, in inlusione <lb n="10"/>
            hominum, in astutia ad machinationem erroris, <lb/>
            ueritatem autem facientes in caritate augeamur <lb/>
            in illo per omnia, qui est caput Christus; ex <lb/>
            quo totum corpus conexum et conpactum per <lb/>
            omnem tactum subministrationis secundum operationem <lb n="15"/>
            in mensuram uniuscuiusque partis incrementum <lb/>
            corporis facit in aedificationem sui in <lb/>
            caritate. Ecce qui est uir perfectus, caput et corpus, quod <lb/>
            constat omnibus membris, quae suo tempore conplebuntur, <lb/>
            cottidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur ecclesia, <lb n="20"/>
            cui dicitur: Vos autem estis corpus Christi et <lb/>
            membra, et alibi: Pro corpore, inquit, eius quod est <lb/>
            ecclesia, itemque alibi: Unus panis, unum corpus <lb/>
            multi sumus. De cuius corporis aedificatione et hic dictum <lb/>
            est: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, <lb n="25"/>
            in aedificationem corporis Christi ac deinde <lb/>
            subiectum unde nunc agimus: Donec occurramus omnes <lb/>
            in unitatem fidei et agnitionem filii Dei, in uirum <lb/>
            perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, <lb/>
            et cetera; donec eadem mensura in quo corpore

<note type="footnote"> 21 1. Cor. 12, 27 22 Col. 1, 24 23 1. Cor. 10, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om</hi>. a; qui et p 2 quidem <hi rend="italic">om. g</hi> 9 ut] et <hi rend="italic">p</hi> 10 circumlati <lb/>
            <hi rend="italic">aegpav; circumdati</hi> b; circumferamur p <hi rend="italic">Domb</hi>. 11 austutift <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            14 conplectum <hi rend="italic">b;</hi> conpunctum p 15 tactum] ętatem <hi rend="italic">b</hi> 16 partis] <lb/>
            etatis <hi rend="italic">b</hi> 27 subiectum est <hi rend="italic">p</hi> 30 ad eandem mensuram in qua <hi rend="italic">b</hi> </note>

<note type="footnote"> 40* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="628"/>
            intellegenda esset, ostenderet dicens: Augeamur in illo per <lb/>
            omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus <lb/>
            conexum et conpactum per omnem tactum <lb/>
            subministrationis secundum operationem in mensuram <lb/>
            uniuscuiusque partis. Sicut ergo est mensura<lb n="5"/>
            uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis <lb/>
            partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua <lb/>
            dictum est: In mensuram aetatis plenitudinis Christi. <lb/>
            Quam plenitudinem etiam illo commemorauit loco, ubi <lb/>
            ait de Christo: Et ipsum dedit caput super omnia<lb n="10"/>
            ecclesiae, quae est corpus eius, plenitudo eius, <lb/>
            qui omnia in omnibus inpletur. Verum si hoc ad <lb/>
            resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum <lb/>
            esset, quid nos inpediret nominato uiro intellegere et feminam, <lb/>
            ut uirum pro homine positum acciperemus? sicut in<lb n="15"/>
            eo quod dictum est: Beatus uir qui timet Dominum, <lb/>
            utique ibi sunt et feminae, quae timent Dominum. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod omnia corporis uitia, quae in hac uita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas. </title></ab><p rend="script">Quid iam respondeam de capillis adque unguibus? Semel <lb/>
            quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore. ut <lb n="25"/>
            deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem <lb/>
            factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse,

<note type="footnote"> 10 Eph. 1, 22 sq. 16 Ps. 111, 1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 conpunctam p1 tactum] gtatem <hi rend="italic">b</hi> 5 unius quae <hi rend="italic">g</hi> est ergo r <lb/>
            6 uniuscuiusque <hi rend="italic">usque ad</hi> mensara <hi rend="italic">l. 7 om. b</hi> 8 Christi om. <hi rend="italic">b</hi> 10 omnia <lb/>
            ecclesiae <hi rend="italic">egpv;</hi> omni ecclesia a; omnem ecclesiam <hi rend="italic">abp fragm. Frising-<lb/>
             Domb</hi>. 11 qua.ee. <hi rend="italic">b</hi> 15 in <hi rend="italic">hoc p</hi> 19 Quod] <hi rend="italic">An p</hi> corporis <lb/>
            ft <lb/>
            membra uitiaque <hi rend="italic">p</hi> 24 et <hi rend="italic">p</hi> 26 intellegentur <hi rend="italic">p</hi> 27 ipei <hi rend="italic">g;</hi> ibi... <lb/>
            <hi rend="italic">marg</hi>. t ipsi, <hi rend="italic">p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="629"/>
            non locis in quibus membrorum forma turpetur. Velut si de <lb/>
            limo uas fieret, quod rursus in eundem limum redactum <lb/>
            totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars <lb/>
            limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum <lb/>
            fecerat, ipsa rursus faceret fundum, dum tamen totum reuerteretur <lb n="5"/>
            in totum, id est, totus ille limus in totum uas nulla <lb/>
            sui perdita parte remearet. Quapropter si capilli totiens tonsi <lb/>
            unguesue desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; <lb/>
            nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eandem carnem, <lb/>
            ut quemcumque ibi locum corporis teneant, seruata <lb n="10"/>
            partium congruentia materiae mutabilitate uertentur. Quamuis <lb/>
            quod ait Dominus: Capillus capitis uestri non peribit, <lb/>
            non de longitudine, sed de numero capillorum dictum <lb/>
            multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: Capilli <lb/>
            capitis uestri numerati sunt. Neque hoc ideo dixerim, <lb n="15"/>
            quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter <lb/>
            inerat; sed quod deforme natum fuerat (non utique <lb/>
            ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis <lb/>
            condicio ista mortalium), sic esse rediturum, ut seruata integritate <lb/>
            substantiae deformitas pereat. Si enim statuam potest <lb n="20"/>
            artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, <lb/>
            conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, <lb/>
            sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore <lb/>
            indecenter exstabat nec parilitate partium congruebat, non de <lb/>
            toto, unde fecerat, amputare adque separare, sed ita conspergere <lb n="25"/>
            uniuerso adque miscere, ut nec foeditatem faciat nec <lb/>
            minuat quantitatem: quid de omnipotenti artifice sentiendum <lb/>
            est? Ergone non poterit quasque deformitates humanorum

<note type="footnote"> 12 Lc. 21, 18 14 Lc. 12, 7 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 rursum g in eodem limo p 5 fixerat p rursum p 7 tunsi a</hi><lb/>
            8 ungues/ue, q <hi rend="italic">eras., e</hi> loca sua v 9 ne e quique <hi rend="italic">g</hi> quoniam <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            T <lb/>
            11 congruentiae <hi rend="italic">e</hi> 12 <hi rend="italic">capillos g</hi> 15 num. sunt <hi rend="italic">abegpa;</hi> num. sunt <lb/>
            omnes pv <hi rend="italic">Domb</hi>. 16 cuique <hi rend="italic">codd. praeter b;</hi> cuiusque <hi rend="italic">b;</hi> cuiquam v <lb/>
            17 inerit <hi rend="italic">g</hi> 21 homo artifex <hi rend="italic">p</hi> 24 parilitati <hi rend="italic">ep</hi> 26 uniuersa <hi rend="italic">p</hi> <lb/>
            27 omnipotente g v </note> <lb/>
             
<pb n="630"/>
            corporum, non modo usitatas, uerum etiam raras adque monstrosas, <lb/>
            quae huic miserae uitae congruunt, abhorrent autem <lb/>
            ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, <lb/>
            ut, quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora <lb/>
            excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione <lb n="5"/>
            tollantur? 
</p><p rend="script">Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne <lb/>
            ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse uoluissent. <lb/>
            Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum <lb/>
            quadam coloris suauitate. Ubi autem non est partium congruentia,<lb n="10"/>
            aut ideo quid offendit quia prauum est, aut ideo <lb/>
            quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, <lb/>
            quam facit incongruentia partium, ubi et quae praua <lb/>
            sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator <lb/>
            nouit, inde subplebitur, et quod plus est quam decet, materiae <lb n="15"/>
            seruata integritate detrahetur. Coloris porro suauitas <lb/>
            quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris <lb/>
            sui! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis <lb/>
            discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda <lb/>
            est. Non enim eam ferret humanus adque infirmus <lb n="20"/>
            adspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset <lb/>
            agnosci. Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet <lb/>
            suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, <lb/>
            non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat <lb/>
            potestate. Cum autem aliquid non uidetur, quamuis adsit, a<lb n="25"/>
            quibus alia, quae pariter adsunt, uidentur, sicut illam claritatem <lb/>
            dicimus adfuisse non uisam, a quibus alia uidebantur:

<note type="footnote"> 17 Mt. 13, 43 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 monstruosas <hi rend="italic">a b e2 p</hi> 2 huius p miseręrę <hi rend="italic">e</hi> uite <hi rend="italic">m. 1 in <lb/>
            marg. p</hi> aborrent <hi rend="italic">g</hi> 4 <hi rend="italic">ete 9</hi> 5 diminutione <hi rend="italic">abpv</hi> 6 tollantnr <lb/>
            <hi rend="italic">abegpv;</hi> tolluntur pa <hi rend="italic">Domb</hi>. 7 pinguibusue <hi rend="italic">v</hi> 8 ne hic <hi rend="italic">p</hi> 9 congruentia <lb/>
            aut ideo qum quadam <hi rend="italic">g</hi> cum <hi rend="italic">usque ad</hi> congruentia m. 2 <lb/>
            <hi rend="italic">in marg., e</hi> 11 prauum] parum <hi rend="italic">g;</hi> paruum e aut ideo quia paruuro <lb/>
            est <hi rend="italic">m. 2 in ras. e; om. g</hi> 13 fecit <hi rend="italic">e2 9</hi> 16 detraetur <hi rend="italic">gl</hi> 22 contractant. <lb/>
            <hi rend="italic">g</hi> 23 putumque <hi rend="italic">9</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="631"/>
            <sic>aopaata</sic> Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere <lb/>
            non ualentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt. <lb/>
            Hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium <lb/>
            iusti uiri nec poterant inuenire. Quae si caecitas fuisset, qua <lb/>
            fit ut nihil possit uideri, non ostium qua ingrederentur, sed <lb n="5"/>
            duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent. 
</p><p>Nescio quo autem modo sic adficimur amore martyrum <lb/>
            beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus <lb/>
            uidere uulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; <lb/>
            et fortasse uidebimus. Non enim deformitas in eis, sed <lb n="10"/>
            dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis, <lb/>
            sed uirtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua <lb/>
            martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris <lb/>
            erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: <lb/>
            Capillus capitis uestri non peribit Sed si hoc decebit <lb n="15"/>
            in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in <lb/>
            illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, <lb/>
            percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem <lb/>
            membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamuis itaque <lb/>
            omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt <lb n="20"/>
            tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia. 
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><ab><title type="sub">Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque reuocanda sit. </title></ab><p>Absit autem, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda <lb/>
            non possit omnipotentia Creatoris omnia reuocare, quae uel

<note type="footnote"> 3 Gen. 19, 11 15 Lc. 21, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 anrasia, in <hi rend="italic">marg</hi>. uf orasia, <hi rend="italic">p</hi> 3 passi sunt <hi rend="italic">bv</hi> hostium <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            4 quia si <hi rend="italic">b</hi> fuisset caecitas <hi rend="italic">Domb</hi>. qua si ut nichil <hi rend="italic">b</hi> 5 posset <hi rend="italic">9</hi> <lb/>
            qua <hi rend="italic">aleg Domb.;</hi> quo <hi rend="italic">a2bpv</hi> 6 <hi rend="italic">post</hi> inquirerent <hi rend="italic">in e exstant uerba <lb/>
            m. 2 lineola deleta</hi> huc usq; p ueterg enl 7 nescio quod quo autem <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            nescio autem quonam p 9 quae <hi rend="italic">e1</hi> 15 uestri <hi rend="italic">om. p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="632"/>
            bestiae uel ignis absumsit, uel in puluerem cineremue conlapsum <lb/>
            uel in umorem solutum uel in auras est exhalatum. <lb/>
            Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid <lb/>
            subtractum sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut <sic>cogni</sic>* <lb/>
            tionem lateat aut effugiat potestatem. Deum certe uolens,<lb n="5"/>
            sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: &lt;Mens <lb/>
            quaedam est, inquit, soluta et libera, secreta ab omni concretione <lb/>
            mortali, omnia sentiens et mouens ipsaque praedita <lb/>
            motu sempiterno.\' Hoc autem repperit in doctrinis magnorum <lb/>
            philosophorum. Ut igitur secundum ipsos loquar, quo modo<lb n="10"/>
            aliquid uel latet omnia sentientem uel inreuocabiliter fugit <lb/>
            omnia mouentem? 
</p><p rend="script">Unde iam etiam quaestio illa soluenda est, quae difficilior <lb/>
            uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam <lb/>
            alterius fit uiuentis caro, cui potius eorum in resurrectione <lb n="15"/>
            reddatur. Si enim quispiam confectus fame adque conpulsus <lb/>
            uescatur cadaueribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse <lb/>
            et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia <lb/>
            experimenta docuerunt: num quisquam ueridica ratione <lb/>
            contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde <lb n="20"/>
            in eius carnem mutatum adque conuersum, cum ipsa macies, <lb/>
            quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta <lb/>
            subpleta sint? Iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae <lb/>
            ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. Quidquid <lb/>
            enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, <lb n="25"/>
            unde diximus omnipotentem Deum posse reuocare. <lb/>
            quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro

<note type="footnote"> 6 Tusc. 1, 27 </note>

<note rend="script" type="footnote"> ft <lb/>
            <hi rend="italic">1 bestial, e eras., e adBumpsit b 2 exalatum egp</hi> 4 aut,gnitionem <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> lateat cognit. v 6 mensquę est b 7 inquit est r <lb/>
            si creata ab omni congregatione <hi rend="italic">b</hi> 13 <hi rend="italic">in marg. g:</hi> quid sentiat de <lb/>
            corporibus humanis que ab ominibus p fame consumata sunt, qualiter <lb/>
            resurgant 18 istoria <hi rend="italic">g</hi> 19 ueredica e 20 degestum <hi rend="italic">g</hi> meat (= <lb/>
            s <lb/>
            meatur) ex 23 sunt <hi rend="italic">g</hi> 24 <hi rend="italic">sq</hi>. quid enim carn,um <hi rend="italic">b</hi> 25 famis g <lb/>
            pxalatum <hi rend="italic">egp;</hi> exaltatum <hi rend="italic">b</hi> 27 quod fuit <hi rend="italic">bg</hi> redditnr <hi rend="italic">b p</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="633"/>
            humana primitus coepit. Ab illo quippe altero tamquam mutuo <lb/>
            sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda <lb/>
            est, unde sumta est. Sua uero illi, quem fames <sic>eIinanierat</sic>, <lb/>
            ab eo. qui potest etiam exhalata reuocare, reddetur. Quamuis <lb/>
            etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis <lb n="5"/>
            naturae latebris remansisset, unde uellet, eam repararet Omnipotens. <lb/>
            Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est: <lb/>
            Capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut <lb/>
            putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carie <lb/>
            fame depastas adque consumtas perire potuisse. <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis adque tractatis <lb/>
            haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in <lb/>
            aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas <lb/>
            habebat pei-ficiendae siue perfectae cuiusque indita corpori <lb/>
            ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo <lb n="15"/>
            decore seruato. Quod decus ut seruetur, si aliquid <lb/>
            demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua <lb/>
            constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et <lb/>
            congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut <lb/>
            aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, <lb n="20"/>
            cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, <lb/>
            quod si enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si <lb/>
            contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum <lb/>
            esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; <lb/>
            tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas <lb n="25"/>
            omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet <lb/>
            regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt <lb/>
            angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.

<note rend="script" type="footnote"> 1 illa 2 redibenda <hi rend="italic">eglp</hi> 4 qui potens etiam exaltare nocare <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            exalata <hi rend="italic">t g</hi> redditur p 5 ei <hi rend="italic">b</hi> natariae ainullis <hi rend="italic">g</hi> in illis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            6 inde, <hi rend="italic">in marg. unde, e</hi> 12 ut <hi rend="italic">om. g</hi> 14 profieiende <hi rend="italic">g</hi> 18 quod <lb/>
            ee re <lb/>
            deptotum <hi rend="italic">g</hi> 21 id <hi rend="italic">om. g</hi> 22 deceret. Aut] decerta ut <hi rend="italic">g</hi> 23 con.deptur <lb/>
            <hi rend="italic">m. 2 corr. b</hi> 25 omnis deformitas <hi rend="italic">om. b</hi> -27 filiae quales <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="634"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>