<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:2.3-2.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:2.3-2.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  III. </title></ab><ab><title type="sub">De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio Christiana obcresceret. </title></ab><p rend="script">Memento autem me ista commemorantem adhuc contra <lb/>
            inperitos agere, ex quorum inperitia illud quoque ortum est<lb n="10"/>
            uulgare prouerbium: Pluuia defit, causa Christiani sunt. Nam <lb/>
            qui eorum studiis liberalibus instituti amant historiam, facillime <lb/>
            ista nouerunt; sed ut nobis ineruditorum turbas infestissimas <lb/>
            reddant, se nosse dissimulant adque hoc aput uulgus confirmare <lb/>
            nituntur, clades, quibus per certa interualla locorum <lb n="15"/>
            et temporum genus humanum oportet adfligi, causa accidere <lb/>
            nominis Christiani, quod contra deos suos ingenti fama et <lb/>
            praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur. Recolant ergo <lb/>
            nobiscum, antequam Christus uenisset in carne, antequam <lb/>
            eius nomen ea, cui frustra inuident, gloria populis innotesceret,<lb n="20"/>
            quibus calamitatibus res Romanae multipliciter uarieque contritae <lb/>
            sint, et in his defendant, si possunt, deos suos, si <lb/>
            propterea coluntur, ne ista mala patiantur cultores eorum; <lb/>
            quorum si quid nunc passi fuerint, nobis inputanda esse

<note rend="script" type="footnote"> 3 aduersos Cl 4 deos eorum <hi rend="italic">L</hi> A 6 ostenditur <hi rend="italic">p q1</hi> 7 acciderunt <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 11 def//it, ic <hi rend="italic">eras.. L</hi> christianitatis e sunt <hi rend="italic">om. a</hi> <lb/>
            nam qui <hi rend="italic">LAC</hi>ab1<hi rend="italic">d</hi><hi rend="italic">e1</hi><hi rend="italic">p</hi><hi rend="italic">f;</hi> iam qui a; <hi rend="italic">(interpunctione mutata:</hi> causa <lb/>
            christiani. Sunt) namque qui <hi rend="italic">b2e2qkv</hi> 12 facillime <hi rend="italic">L LACab1dp<foreign xml:lang="grc">α</foreign>k1:</hi> <lb/>
            qui facill. <hi rend="italic">b2eqk2ƒ;</hi> qua facill. <hi rend="italic">v</hi> 13 nouerint A I 14 reddunt C\' <lb/>
            uulgus <hi rend="italic">LAbepq:</hi> uulgum <hi rend="italic">Cdf;</hi> uulgum, <hi rend="italic">in marg</hi>. uulgus, <hi rend="italic">a</hi> affirmare <lb/>
            <hi rend="italic">q</hi> 15 interballa <hi rend="italic">L;</hi> inter bella A 16 oporte/t, a <hi rend="italic">eras, L</hi> acq: <lb/>
            <lb/>
            c\'\'dere Cl <hi rend="italic">a</hi> 20 ea cui <hi rend="italic">e</hi> innotisceret <hi rend="italic">C</hi> 21 uari/eque, a <hi rend="italic">eras., L</hi> <lb/>
            22 sunt <hi rend="italic">b</hi> 24 nuncj nec <hi rend="italic">bl</hi> imputanda LAabdepqakf; inputandum <lb/>
            <hi rend="italic">Cv Domb</hi>. contend///, <hi rend="italic">margine mutilato, L;</hi> contendunt <hi rend="italic">A a<lb/>
             b dep q (J. k V;</hi> contendant <hi rend="italic">C f Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="63"/>
            contendunt. Quur enim ea, quae dicturus sum, permiserunt accidere <lb/>
            cultoribus suis, antequam eos declaratum Christi nomen <lb/>
            offenderet eorumque sacrificia prohiberet? 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  IIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebrauerint. </title></ab><p rend="script">Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum <lb/>
            curare noluerunt? Deus enim uerus eos, a quibus non colebatur, <lb/>
            merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se <lb n="10"/>
            prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad <lb/>
            bene uiuendum quare nullis legibus adiuuerunt? Utique dignum <lb/>
            erat, ut, quo modo isti illorum sacra, ita illi istorum facta curarent. <lb/>
            Sed respondetur, quod uoluntate propria quisque malus est. <lb/>
            Quis hoc negauerit? Verum tamen pertinebat ad consultores <lb n="15"/>
            deos uitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis, <lb/>
            sed clara praedicatione praebere, per uates etiam conuenire <lb/>
            adque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus. <lb/>
            praemia recte uiuentibus polliceri. Quid umquam tale in <lb/>
            deorum illorum templis prompta et eminenti uoce concrepuit? <lb n="20"/>
            Veniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula <lb/>
            ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus <lb/>
            synphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibebantur, <lb/>
            oblectabamur, Caelesti uirgini et Berecynthiae matri omnium, <lb/>
            ante cuius lecticam die sollemni lauationis eius talia <lb n="25"/>
            per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia,

<note rend="script" type="footnote"> 5 deorum <hi rend="italic">Cpqv; om. Domb</hi>. 9 enim <hi rend="italic">om</hi>. Cl 12 uibendum <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            i <lb/>
            adiuberunt <hi rend="italic">L</hi> 13 sacrata <hi rend="italic">L</hi> 14 maluses/t. e <hi rend="italic">eraso, L</hi> 15 consul/tores, <lb/>
            i <hi rend="italic">eraso, C</hi> 17 sed] cig, superscripto <hi rend="italic">m. J</hi> sed, <hi rend="italic">e</hi> praeclara <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            praeuere <hi rend="italic">L</hi> A 18 urguere <hi rend="italic">Cl</hi> 19 praemia <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> uibentibus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            20 illorum <hi rend="italic">om. Cl</hi> eminenta <hi rend="italic">e1</hi> 22 et spectabamus A; aspecta- <lb/>
            &lt;]* <lb/>
            bamus <hi rend="italic">a</hi> 23 diis abusq; <hi rend="italic">e</hi> 25 labationis <hi rend="italic">L</hi> A </note> <lb/>
             
<pb n="64"/>
            non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque senatorum <lb/>
            uel quorumlibet honestorum uirorum, immo uero qualia <lb/>
            nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. Habet <lb/>
            enim quiddam erga parentes humana uerecundia, quod nec <lb/>
            ipsa nequitia possit auferre. Illam proinde turpitudinem obscenorum<lb n="5"/>
            dictorum adque factorum scaenicos ipsos domi suae <lb/>
            proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam <lb/>
            per publicum agebant coram deum matre spectante adque <lb/>
            audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. Quae si <lb/>
            inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa<lb n="10"/>
            castitate debuit abire confusa. Quae sunt sacrilegia, si illa <lb/>
            sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lauatio? Et haec <lb/>
            fercula appellabantur, quasi celebraretur conuiuium, quo uelut <lb/>
            suis epulis inmunda daemonia pascerentur. Quis enim non <lb/>
            sentiat cuius modi spiritus talibus obscenitatibus delectentur,<lb n="15"/>
            nisi uel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus <lb/>
            deorum nomine decipientes, uel talem agens uitam, in qua <lb/>
            istos potius quam Deum uerum et optet propitios et formidet <lb/>
            iratos? 
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  V. </title></ab><ab><title type="sub">De obscenitatibus, quibus mater deum a cultoribus suis honorabatur. </title></ab><p rend="script">Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis uitiis <lb/>
            oblectari magis quam obluctari student, sed illum ipsum <lb/>
            Nasicam Scipionem, qui uir optimus a senatu electus est, <lb n="25"/>
            cuius manibus eiusdem daemonis simulacrum susceptum est <lb/>
            in Urbemque peruectum, habere de hac re iudicem uellem. <lb/>
            Diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de re publica <lb/>
            uellet mereri, ut ei diuini honores decernerentur; sicut et <lb/>
            Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam

<note type="footnote"> 3 diceret audere 01 8 deum <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">02 e p v;</hi> dum <hi rend="italic">C1;</hi> deorum <hi rend="italic">a b q <lb/>
            Domb</hi>. adque <hi rend="italic">LAp;</hi> et <hi rend="italic">C</hi> reM. <hi rend="italic">v</hi> 10 saltim A2 <hi rend="italic">C</hi> 11 sunt] <lb/>
            erant <hi rend="italic">bl q k fj</hi> erunt 6* 13 conbibium <hi rend="italic">L;</hi> conuici <hi rend="italic">Cl</hi> 18 propitius <lb/>
            C1 27 orbemque <hi rend="italic">C</hi> 29 et <hi rend="italic">om. C</hi> 30 quibusdam <hi rend="italic">om</hi>. al <lb/>
            decrebisse <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="65"/>
            decreuisse mortalibus, quorum erga se beneficia magnipenderant, <lb/>
            eosque inmortales factos adque in deorum numerum receptos <lb/>
            esse crediderant. Profecto ille tantam felicitatem suae matri. <lb/>
            si fieri posset, optaret. Porro si ab illo deinde quaereremus. <lb/>
            utrum inter eius diuinos honores uellet illa turpia celebrari: <lb n="5"/>
            nonne se malle clamaret, ut sua mater sine ullo sensu mortua <lb/>
            iaceret, quam ad hoc dea uiueret, ut illa libenter audiret? <lb/>
            Absit, ut senator populi Romani ea mente praeditus, qua <lb/>
            theatrum aedificari in urbe fortium uirorum prohibuit, sic <lb/>
            uellet coli matrem suam, ut talibus dea sacris propitiaretur, <lb n="10"/>
            qualibus matrona uerbis offenderetur. Nec ullo modo crederet <lb/>
            uerecundiam laudabilis feminae ita in contrarium diuinitate <lb/>
            mutari, ut honoribus eam talibus aduocarent cultores sui, <lb/>
            qualibus conuiciis in quempiam iaculatis, cum inter homines <lb/>
            uiueret, nisi aures clauderet seseque subtraheret, erubescerent <lb n="15"/>
            pro illa et propinqui et maritus et liberi. Proinde talis mater <lb/>
            deum, qualem habere matrem puderet quemlibet etiam pessimum <lb/>
            uirum, Romanas occupatura mentes quaesiuit optimum <lb/>
            uirum, non quem monendo et adiuuando faceret, sed quem <lb/>
            fallendo deciperet, ei similis de qua scriptum est: Mulier <lb n="20"/>
            autem uirorum pretiosas animas captat, ut ille <lb/>
            magnae indolis animus hoc uelut diuino testimonio sublimatus <lb/>
            et uere se optimum existimans ueram pietatem religionemque <lb/>
            non quaereret, sine qua omne quamuis laudabile ingenium <lb/>
            superbia uanescit et decidit. Quo modo igitur nisi <lb n="25"/>
            insidiose quaereret dea illa optimum uirum, cum talia quaerat

<note type="footnote"> 20 Pron. 6, 26 </note>

<note rend="script" type="footnote"> im t <lb/>
            2 mortales <hi rend="italic">C</hi> numero <hi rend="italic">a</hi> 3 credederant (J1 matris <hi rend="italic">C</hi> 4 posse <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            Lade t I <lb/>
            de <hi rend="italic">C</hi> 5 aelle <hi rend="italic">C</hi> 6 male <hi rend="italic">C</hi> 7 <hi rend="italic">et</hi> 15 uiberet <hi rend="italic">L</hi> 11 qualis At <lb/>
            15 eruuesc, <hi rend="italic">L;</hi> erubisc. <hi rend="italic">C</hi> 16 liueri <hi rend="italic">L</hi> 17 deum <hi rend="italic">LACpqv;</hi> deorum <lb/>
            <hi rend="italic">abtatkf</hi> 18 occupatura <hi rend="italic">m, 2 corr. ex</hi> occupatorum <hi rend="italic">C</hi> 20 qua <lb/>
            da: <lb/>
            <hi rend="italic">sup. tin. C</hi> 21 autem, daz m. <hi rend="italic">rec. superscr.,</hi> A 22 sublimatus <hi rend="italic">L</hi> A <lb/>
            <hi rend="italic">ab dep q<foreign xml:lang="grc">α</foreign>kƒv;</hi> subleuatus <hi rend="italic">C Domb</hi>. 24 laudauile <hi rend="italic">L</hi> 25 superuia <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            enan., <hi rend="italic">e m. 2 in rag., C</hi> decidit, <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> dedecit (?) <hi rend="italic">corr., C</hi> 26 cum <lb/>
            talia quaereret <hi rend="italic">q</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Ang. opera Secto V para I. </note>

<note type="footnote"> 5 </note> <lb/>
             
<pb n="66"/>
            in suis sacris, qualia uiri optimi abhorrent suis adhibere <lb/>
            conuiuiis? 
</p></div><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VI. </title></ab><ab><title type="sub">Deos paganorum numquam bene uiuendi sanxisse doctrinam. </title></ab><p rend="script">Hinc est quod de uita et moribus ciuitatum adque populorum <lb/>
            a quibus colebantur illa numina non curarunt, ut tam <lb/>
            horrendis eos et detestabilibus malis non in agro et uitibus, <lb/>
            non in domo adque pecunia, non denique in ipso corpore, <lb/>
            quod menti subditur, sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis<lb n="10"/>
            animo, eos inpleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili <lb/>
            prohibitione permitterent. Aut si prohibebant, hoc ostendatur <lb/>
            potius, hoc probetur. Nec nobis nescio quos susurros paucissimorum <lb/>
            auribus anhelatos et arcana uelut religione traditos <lb/>
            iactent, quibus uitae probitas castitasque discatur; sed demonstrentur<lb n="15"/>
            uel commemorentur loca talibus aliquando conuenticulis <lb/>
            consecrata, non ubi ludi agerentur obscenis uocibus et <lb/>
            motibus histrionum, nec ubi Fugalia celebrantur effusa omni <lb/>
            licentia turpitudinum (et uere Fugalia, sed pudoris et honestatis); <lb/>
            sed ubi populi audirent quid di praeciperent de cohibenda <lb n="20"/>
            auaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda, ubi <lb/>
            discerent miseri, quod discendum Persius increpat dicens: <lb/>

<quote><l>Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum,  </l><lb/><l>Quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo </l><lb/><l>Quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, </l><lb/><note type="footnote"> 23 Sat. 3, 66 sqq. </note><note rend="script" type="footnote"> 1 adhibere <hi rend="italic">codd. excepto I;</hi> adhiberi <hi rend="italic">fv</hi> 2 conuibiis <hi rend="italic">L;</hi> cum uiuiis <lb/>
            C1; conuiis AI 7 nomina Ct 8 eos <hi rend="italic">mss.; om, v</hi> in <hi rend="italic">om</hi>. (J1 <lb/>
            t <lb/>
            13 sururroa C1 14 hanelatos <hi rend="italic">LA</hi> 15 iacent <hi rend="italic">C</hi> 17 ager. ludi <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            age//rentur, re <hi rend="italic">eras. C</hi> 18 <hi rend="italic">et</hi> 19 frigialia, <hi rend="italic">superscr</hi>. i fugalia, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            frigalia <hi rend="italic">b</hi> 20 praeciperent <hi rend="italic">L A depak f fJ;</hi> praeceperint <hi rend="italic">Cab q k Domb</hi>. <lb/>
            22 increpat <hi rend="italic">L</hi> A <hi rend="italic">ab d e p g;</hi> increpauit <hi rend="italic">C v</hi> 23 cognoscite <hi rend="italic">LAabdep<lb/>
            qak</hi><hi rend="italic">f;</hi> agnoscite <hi rend="italic">Cv Domb</hi>. 24 et <hi rend="italic">mss.;</hi> aut v uicturi <hi rend="italic">CPaqav;</hi> <lb/>
            uenturi <hi rend="italic">LAeldepkf</hi> 25 qua mollis <hi rend="italic">LACdv;</hi> qua ollis <hi rend="italic">et f</hi>. <lb/>
            quam mollis <hi rend="italic">a e2 p q a</hi> </note><lb n="25"/><pb n="67"/><l>Quis modus argenti, quid fas optare, quid asper </l><lb/><l>Utile nummus habet, patriae carisque propinquis </l><lb/><l>Quantum largiri deceat, quem te Deus esse </l><lb/><l>Iussit et humana qua parte locatus es in re. </l><lb/></quote>

            Dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant praecepta <lb n="5"/>
            recitari et a cultoribus eorum populis frequenter audiri, <lb/>
            sicut nos ostendimus ad hoc ecclesias institutas, quaqua uersum <lb/>
            religio Christiana diffunditur. 
</p></div><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><ab><title type="sub">Inutilia esse inuenta philosophica sine auctoritate diuina, ubi quemque ad uitia pronum magis mouet quid di fecerint, quam quid homines disputarint. </title></ab><p rend="script">An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? <lb/>
            Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si <lb n="15"/>
            propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana <lb/>
            prouincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inuenta, <lb/>
            qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando <lb/>
            uestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in <lb/>
            moribus adpetendum esset adque fugiendum, quid in ipsis <lb n="20"/>
            ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non <lb/>
            esset consequens uel etiam repugnaret. Et quidam eorum <lb/>
            quaedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt;

<note rend="script" type="footnote"> o a<lb/>
             1 argenti, o <hi rend="italic">m. 2, a;</hi> argento, o <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">corr., a</hi> 2 habet, a m. <hi rend="italic">2, a</hi> <lb/>
            3 largiri <hi rend="italic">LACa1b</hi><hi rend="italic">depq<foreign xml:lang="grc">α</foreign>k;</hi> largire f; elargiri <hi rend="italic">a2x</hi> 4 locatus in re <lb/>
            de <lb/>
            es <hi rend="italic">d</hi> in fe , de <hi rend="italic">m. 2, a;</hi> in re, <hi rend="italic">eraso superscripto</hi> de, (J3 5 praeda <lb/>
            <lb/>
            cepta recitari] preceptari, da <hi rend="italic">m. 2, e</hi> 6 coltoribus <hi rend="italic">a1</hi> 11 quemque <hi rend="italic">Cpq,<lb/>
             ex coniect. Domb.;</hi> quemquam <hi rend="italic">v</hi> 12 quid <hi rend="italic">C;</hi> quod <hi rend="italic">pqv</hi> dii fecerint <lb/>
            <hi rend="italic">q;</hi> deficerint <hi rend="italic">a;</hi> dii fecerunt p quid <hi rend="italic">C;</hi> quod <hi rend="italic">pqv</hi> 13 disputauerint <lb/>
            <hi rend="italic">p</hi> 14 scola/s, s <hi rend="italic">m. 1 erasa littera</hi> m, <hi rend="italic">L;</hi> scolas A 15 ac <lb/>
            O <lb/>
            si <hi rend="italic">e</hi> 16 quia .... romana <hi rend="italic">in marg. e</hi> 18 ration an do et 21 conexine <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> 5* </note> <lb/>
             
<pb n="68"/>
            quantum autem humanitus inpediti sunt, errauerunt, maxime <lb/>
            cum eorum superbiae iuste prouidentia diuina resisteret, ut <lb/>
            uiam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam <lb/>
            istorum conparatione monstraret; unde postea nobis erit in <lb/>
            Dei ueri Domini uoluntate disquirendi ac disserendi locus. <lb n="5"/>
            Verum tamen si philosophi aliquid inuenerunt, quod agendae <lb/>
            bonae uitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto <lb/>
            iustius talibus diuini honores decernerentur! Quanto melius <lb/>
            et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam <lb/>
            in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecrarentur,<lb n="10"/>
            insani secarentur, et quidquid aliud uel crudele uel turpe, <lb/>
            uel turpiter crudele uel crudeliter turpe in sacris talium <lb/>
            deorum celebrari solet! Quanto satius erat ad erudiendam <lb/>
            iustitia iuuentutem publice recitari leges deorum quam laudari <lb/>
            inaniter leges adque instituta maiorum! Omnes enim cultores<lb n="15"/>
            talium deorum, mox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait <lb/>
            Persius, tincta ueneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, <lb/>
            quam quid docuerit Plato uel censuerit Cato. Hinc aput <lb/>
            Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam <lb/>
            pictam in pariete,<lb n="20"/>

<quote><l>ubi inerat pictura haec, Iouem </l><lb/><l>Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium </l><lb/><l>imbrem aureum, </l><lb/></quote>



<note type="footnote"> 17 Sat. 3, 37 21 Eun. III, 5, 36 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> ri <lb/>
            1 Bunterue//runt, ra <hi rend="italic">correctoris manu superscriptum erasis post</hi> ue <lb/>
            <hi rend="italic">litteris</hi> ne, <hi rend="italic">L</hi> 2 superuiae <hi rend="italic">L</hi> iust/e, a <hi rend="italic">eraso, L</hi> 5 ac <hi rend="italic">corroso<lb/>
             margine excidit, L</hi> 7 beatae <hi rend="italic">m. 2 in</hi> marg. <hi rend="italic">C</hi> 10 absciderentur <lb/>
            <hi rend="italic">mss. v;</hi> abscinderentur <hi rend="italic">Domb</hi>. molles, les <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> 11 vel <lb/>
            turpe <hi rend="italic">om</hi>. 01 13 ad <hi rend="italic">m. 2 in marg. C</hi> erudiendam <hi rend="italic">LAabdepq</hi>. <lb/>
            erudiendum <hi rend="italic">C v Domb</hi>. 14 iustitia <hi rend="italic">L1Aepkt;</hi> iustitiam <hi rend="italic">L2Ca1bdv <lb/>
            Domb.;</hi> iustitie <hi rend="italic">k2;</hi> ad iustitiam <hi rend="italic">a2;</hi> in iustitia <hi rend="italic">q</hi> 15 malorum A 16 lii <lb/>
            <lb/>
            uido <hi rend="italic">L</hi> A pertulerit Cl 17 fecerint et 19 expectabat <hi rend="italic">d</hi> 22 danae, <lb/>
            i <hi rend="italic">corr. m., L;</hi> dianae A dana I en emisisse <hi rend="italic">b</hi> rnissisBe A quondam <lb/>
            in gremium <hi rend="italic">LA bp a;</hi> in gremium quondam (cremium <hi rend="italic">el;</hi> quodam C\'; <lb/>
            quendam <hi rend="italic">q) Ca2dekfv;</hi> quondam <hi rend="italic">om</hi>. at 23 hymbre<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> <hi rend="italic">a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="69"/>
            adque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini <lb/>
            suae, cum in ea se iactat imitari deum. 
</p><p><quote><l>At quem deum! </l><lb/></quote>

            inquit; <lb/>

<quote><l>qui templa caeli summo sonitu concutit. </l><lb n="5"/><l>Ego homuncio id non facerem? Ego uero illud feci ac libens. </l><lb/></quote>

</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><ab><title type="sub">De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur. </title></ab><p rend="script">At enim non traduntur ista sacris deorum, sed fabulis <lb n="10"/>
            poetarum. Nolo dicere illa mystica quam ista theatrica esse <lb/>
            turpiora; hoc dico, quod negantes conuincit historia, eosdem <lb/>
            illos ludos, in quibus regnant figmenta poetarum, non per <lb/>
            inperitum obsequium sacris deorum suorum intulisse Romanos, <lb/>
            sed ipsos deos, ut sibi sollemniter ederentur et honori suo <lb n="15"/>
            consecrarentur, acerbe imperando et quodam modo extorquendo <lb/>
            fecisse; quod in primo libro breui commemoratione perstrinxi. <lb/>
            Nam ingrauescente pestilentia ludi scaenici auctoritate pontificum <lb/>
            Romae primitus instituti sunt. Quis igitur in agenda <lb/>
            uita non ea sibi potius sectanda arbitretur, quae actitantur <lb n="20"/>
            ludis auctoritate diuina institutis, quam ea, quae scriptitantur <lb/>
            legibus humano consilio promulgatis? Adulterum Iouem si <lb/>
            poetae fallaciter prodiderunt, di utique casti, quia tantum

<note type="footnote"> 3 ib. 42 sq. 17 c. 32 </note>

<note rend="script" type="footnote"> h <lb/>
            1 abac A athibet <hi rend="italic">L</hi> patronicium <hi rend="italic">C</hi> turpitudini <hi rend="italic">L2 C;</hi> turpitndinis <lb/>
            £\' <hi rend="italic">C2</hi> 3 ad quem AJ <hi rend="italic">C</hi> 5 qui <hi rend="italic">usque ad</hi> facerem <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            6 homuntio <hi rend="italic">ad</hi> id <hi rend="italic">L</hi>A<hi rend="italic">ap</hi><hi rend="italic">qak</hi><hi rend="italic">f;</hi> hoc <hi rend="italic">Cdv</hi> ac] iam <hi rend="italic">I;</hi> ac <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto</hi> iam <hi rend="italic">Ck</hi> 8 di <hi rend="italic">C</hi> 9 turpitudinem <hi rend="italic">C</hi> 10 At enim <lb/>
            un bu <lb/>
            <hi rend="italic">L.A b epq;</hi> ad enI <hi rend="italic">d;</hi> Ait enim <hi rend="italic">C m. 2 corr.;</hi> Et enim a fatis <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            •t <lb/>
            12 turpiora <hi rend="italic">C</hi> conuinc/it, it <hi rend="italic">ex</hi> unt <hi rend="italic">corr., L;</hi> conuicit C\' 17 brebi <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            perstinxi 01 20 ui/ta, ui <hi rend="italic">in ras., ut uidetur ex</hi> aucta <hi rend="italic">corr., C</hi> sectanda] <lb/>
            secunda <hi rend="italic">C</hi> 22 promulg., pr <hi rend="italic">m. 2 in ras., a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            nefas per humanos ludos confictum est, non quia neglectum, <lb/>
            irasci ac uindicare debuerunt. Et haec sunt scaenicorum tolerabiliora <lb/>
            ludorum, comoediae scilicet et tragoediae, hoc est <lb/>
            fabulae poetarum agendae in spectaculis multa rerum turpitudine, <lb/>
            sed nulla saltem, sicut alia multa, uerborum obscenitate<lb n="5"/>
            conpositae; quas etiam inter studia, quae honesta ac liberalia <lb/>
            uocantur, pueri legere et discere coguntur a senibus. 
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><ab><title type="sub">Quid Romani ueteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium liberam esse uoluerunt. </title></ab><p rend="script">Quid hinc autem senserint Romani ueteres, Cicero testatur <lb/>
            in libris, quos de re publica scripsit, ubi Scipio disputans <lb/>
            ait: \'Numquam comoediae, nisi consuetudo uitae pateretur, <lb/>
            probare sua theatris flagitia potuissent\'. Et Graeci quidem<lb n="15"/>
            antiquiores uitiosae suae opinionis quandam conuenientiam <lb/>
            seruarunt, aput quos fuit etiam lege concessum, ut quod <lb/>
            uellet comoedia, de quo uellet, nominatim diceret. Itaque, <lb/>
            sicut in eisdem libris loquitur Africanus, quem illa non <lb/>
            adtigit, uel potius quem non uexauit? cui pepercit? Esto, <lb n="20"/>
            populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, <lb/>
            Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, inquit, etsi eius <lb/>
            modi ciues a censore melius est quam a poeta notari. Sed <lb/>
            Periclen, cum iam suae ciuitati maxima auctoritate plurimos <lb/>
            annos domi et belli praefuisset, uiolari uersibus et eos agi <lb n="25"/>
            in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster

<note type="footnote"> 14 IIII, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 tolerabilia <hi rend="italic">C</hi> at <hi rend="italic">d</hi> 3 tragoaediae <hi rend="italic">C</hi> 6 hosta C1 10 iudicium <lb/>
            secuti <hi rend="italic">p</hi> 12 hinc autem <hi rend="italic">L</hi> A; autem hinc <hi rend="italic">C rell. v</hi> 17 seruaberunt <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            18 nom. de quo uellet <hi rend="italic">b be q k f</hi> 20 quem non] quem <hi rend="italic">om. p a</hi> 22 hyperuolum <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> A patiar at eius] huius <hi rend="italic">b2 q</hi> 23 modi <hi rend="italic">om. qL</hi> 24 peri- <lb/>
            N <lb/>
            clen <hi rend="italic">LAepqa</hi><hi rend="italic">kl;</hi> ple ri cle, ri <hi rend="italic">extra uersum corr. m., C;</hi> Periclem c <lb/>
            hi <lb/>
            25 bellis <hi rend="italic">e</hi> 26 docuit, oc <hi rend="italic">m. 2 rescript., in marg</hi>. decuit <hi rend="italic">e</hi> si <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            uoluisset aut Naeuius Publio et Gn. Scipioni aut Caecilius <lb/>
            Marco Catoni maledicere.\' Dein paulo post: \'Nostrae, inquit, <lb/>
            contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, <lb/>
            in his hanc quoque sanciendam putauerunt, si quis occentauisset <lb/>
            siue carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue <lb n="5"/>
            alteri. Praeclare. Iudiciis enim magistratuum, disceptationibus <lb/>
            legitimis propositam uitam, non poetarum ingeniis <lb/>
            habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere <lb/>
            liceat et iudicio defendere.\' Haec ex Ciceronis quarto de re <lb/>
            publica libro ad uerbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis <lb n="10"/>
            propter faciliorem intellectum uel praetermissis uel paululum <lb/>
            commutatis. Multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare, <lb/>
            si potero. Dicit deinde alia et sic concludit hunc <lb/>
            locum, ut ostendat ueteribus displicuisse Romanis uel laudari <lb/>
            quemquam in scaena uiuum hominem uel uituperari. Sed, ut <lb n="15"/>
            dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen conuenientius <lb/>
            licere uoluerunt, cum uiderent dis suis accepta et grata <lb/>
            esse obprobria non tantum hominum, uerum et ipsorum deorum <lb/>
            in scaenicis fabulis, siue a poetis essent illa conficta, <lb/>
            siue flagitia eorum uera commemorarentur et agerentur in <lb n="20"/>
            theatris adque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non <lb/>
            etiam imitatione digna uiderentur. Nimis enim superbum fuit <lb/>
            famae parcere principum ciuitatis et ciuium, ubi suae famae <lb/>
            parci numina noluerunt.

<note rend="script" type="footnote"> 1 noniQB <hi rend="italic">q</hi> GN. <hi rend="italic">L KCp;</hi> gneo <hi rend="italic">ab de q;</hi> Cneo <hi rend="italic">v</hi> Marco] hI. <hi rend="italic">m. 2 sup. <lb/>
            lin. C</hi> 2 dein <hi rend="italic">L A a;</hi> deni (sic) <hi rend="italic">q</hi> deinde <hi rend="italic">rell. v</hi> 3 saxissent <hi rend="italic">01</hi> 4 sanh <lb/>
            a <lb/>
            ciendQ e occent., o <hi rend="italic">m. 2 in</hi> a <hi rend="italic">mutat., C</hi> occe<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>ntauisset, <hi rend="italic">m. 2 corr., A;</hi> <lb/>
            obcent. d; cantauisset i1 6 praeclare <hi rend="italic">om. 01</hi> magistratu A 8 ne Lt <lb/>
            ▼ <lb/>
            prob/um, r <hi rend="italic">eraso,</hi> A 10 libro quarto de rep. <hi rend="italic">a</hi> 12 <hi rend="italic">mult; 0</hi> ad <lb/>
            C <lb/>
            rem] ad se <hi rend="italic">01</hi> pertinet <hi rend="italic">mlS,;</hi> pertinent <hi rend="italic">v</hi> 13 et <hi rend="italic">sup. lin</hi>. A ei <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            o a v <lb/>
            14 displicuifferm<foreign xml:lang="grc">ο̣</foreign>nis A 15 uibum <hi rend="italic">L;</hi> nium <hi rend="italic">C</hi> 18 uerum etiam <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            19 confecta, e <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> i <hi rend="italic">corr., C</hi> 20 commemorentur <hi rend="italic">C</hi> in <hi rend="italic">m. corr. <lb/>
             sup. tin. L</hi> 23 principu<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u/, m <hi rend="italic">corroso marg, excidit, L;</hi> princip/um, i <lb/>
            <hi rend="italic">eras., C</hi> 24 nomina A1 <hi rend="italic">01</hi> </note> 
<pb n="72"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><ab><title type="sub">Qua nocendi arte daemones uelint uel falsa de se crimina uel uera narrari. </title></ab><p rend="script">Nam quod adfertur pro defensione, non illa uera in deos <lb/>
            dici, sed falsa adque conficta, id ipsum est scelestius, si <lb n="5"/>
            pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum <lb/>
            cogites, quid astutius ad decipiendum adque callidius? Cum <lb/>
            enim probrum iacitur in principem patriae bonum adque utilem, <lb/>
            nonne tanto est indignius, quanto a ueritate remotius et a <lb/>
            uita illius alienius? Quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo<lb n="10"/>
            fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? Sed maligni spiritus, <lb/>
            quos isti deos putant, etiam flagitia, quae non admiserunt, <lb/>
            de se dici uolunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus <lb/>
            uelut retibus induant et ad praedestinatum supplicium secum <lb/>
            trahant, siue homines ista commiserint, quos deos haberi<lb n="15"/>
            gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam <lb/>
            colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; siue <lb/>
            etiam non ullorum hominum illa crimina uera sint, quae <lb/>
            tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus, <lb/>
            ut ad scelesta ac turpia perpetranda uelut ab ipso caelo<lb n="20"/>
            traduci in terras satis idonea uideatur auctoritas. Cum igitur <lb/>
            Graeci talium numinum seruos se esse sentirent, inter tot et <lb/>
            tanta eorum theatrica obprobria parcendum sibi a poetis <lb/>
            nullo modo putauerunt, uel dis suis etiam sic consimilari <lb/>
            adpetentes, uel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requirendo <lb n="25"/>
            et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam <lb/>
            prouocarent.

<note rend="script" type="footnote"> * n <lb/>
            4 in <hi rend="italic">m. 2 in ras., C</hi> 5 conficta <hi rend="italic">L;</hi> conflicta A 6 malitia <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            7 astutias C1 <hi rend="italic">9prius</hi> a <hi rend="italic">om. C\'</hi> 10 alienus <hi rend="italic">Lx</hi> 15 habere e 16 ga<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>d<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>, <lb/>
            <hi rend="italic">superscripto m. rec</hi>. uolunt, <hi rend="italic">a</hi> etiam se <hi rend="italic">e</hi> 18 non nullorum <hi rend="italic">LA Cpa\';</hi> <lb/>
            nullorum <hi rend="italic">a b d e</hi> a2 <hi rend="italic">k f;</hi> ullorum <hi rend="italic">omisso</hi> non <hi rend="italic">q</hi> 20 ac <hi rend="italic">sup. lin. L</hi> <lb/>
            a <lb/>
            21 uideatur <hi rend="italic">om. Cl</hi> 24 si <hi rend="italic">L</hi> consimulari <hi rend="italic">e</hi> 25 <hi rend="italic">ho|///ne-</hi> <lb/>
            sti///orem <hi rend="italic">L</hi> </note> 
<pb n="73"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><ab><title type="sub">De scaenicis aput Graecos in rei publicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum iniuste ab hominibus spernerentur. </title></ab><p rend="script">Ad hanc conuenientiam pertinet, quod etiam scaenicos <lb n="5"/>
            actores earundem fabularum non paruo ciuitatis honore dignos <lb/>
            existimarunt, si quidem, quod in eo quoque de re publica <lb/>
            libro commemoratur, Aeschines Atheniensis, uir eloquentissimus, <lb/>
            cum adulescens tragoedias actitauisset, rem publicam <lb/>
            capessiuit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis <lb n="10"/>
            de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses <lb/>
            saepe miserunt. Non enim consentaneum putabatur, cum easdem <lb/>
            artes eosdemque scaenicos ludos etiam dis suis acceptos <lb/>
            uiderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero <lb/>
            deputare. Haec Graeci turpiter quidem, sed sane dis suis <lb n="15"/>
            omnino congruenter, qui nec uitam ciuium lacerandam linguis <lb/>
            poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant <lb/>
            deorum uitam eisdem ipsis dis uolentibus et libentibus carpi, <lb/>
            et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae <lb/>
            numinibus quibus subditi erant grata esse cognouerant, non <lb n="20"/>
            solum minime spernendos in ciuitate, uerum etiam maxime <lb/>
            honorandos putarunt. Quid enim causae reperire possent, quur <lb/>
            sacerdotes honorarent, quia per eos uictimas dis acceptabiles <lb/>
            offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam <lb/>
            uoluptatem siue honorem dis exhiberi petentibus et, nisi fieret, <lb n="25"/>
            irascentibus eorum admonitione didicerant? cum praesertim <lb/>
            Labeo, quem huiusce modi rerum peritissimum praedicant, <lb/>
            numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diuersitate

<note type="footnote"> 8 c. 11 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 amministr. C 5 pertinet quod etiam <hi rend="italic">m. rec. in marg. C</hi> 8 aescines <lb/>
            <hi rend="italic">LACe</hi> 9 actitabisaet <hi rend="italic">L</hi> A 10 auctorem A 11 philypp. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            phylipp. A 17 aubtraere <hi rend="italic">C\'</hi> 20 nominibus A1 C1 22 repperire <hi rend="italic">LAe</hi> <lb/>
            r <lb/>
            quur] at a 23 acceptauile9 <hi rend="italic">L</hi> A 24 probroso <hi rend="italic">L</hi> 25 sine honorem <lb/>
            dia <hi rend="italic">L</hi> A C ab <hi rend="italic">dep qk fv;</hi> diis sibi honorem <hi rend="italic">al Domb.;</hi> diis sibi uel <lb/>
            hon. a,2 26 admonitionibus didicet <hi rend="italic">e</hi> 28 a <hi rend="italic">ora. L1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            % <lb/>
            distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus <lb/>
            adserat, bonos autem obsequiis laetis adque <lb/>
            iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi conuiuia lectisternia. <lb/>
            Quod totum quale sit, postea, si Deus iuuerit, diligentius disseremus. <lb/>
            Nunc ad rem praesentem quod adtinet, siue omnibus<lb n="5"/>
            omnia tamquam bonis permixte tribuantur (neque enim esse <lb/>
            decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus, <lb/>
            omnes sint mali), siue certa discretione, sicut Labeoni uisum <lb/>
            est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, conpetentissime <lb/>
            Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos uictimae<lb n="10"/>
            ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne uel <lb/>
            omnibus dis suis, si et ludi omnibus grati sunt, uel, quod <lb/>
            est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis <lb/>
            amantur, facere conuincantur iniuriam. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>