<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:16.7-16.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3:16.7-16.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa003.opp-lat3"><div n="16" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VII. </title></ab><p>An omne bestiarum genus etiam remotissimae a <lb/>
            terris insulae ex eo numero acceperint, qui in <lb/>
            arca a diluuii inundatione seruatus est. 
</p><p>Sed quaestio est de omni genere bestiarum, quae sub cura <lb n="5"/>
            hominum non sunt neque sicuti ranae nascuntur ex terra, sed <lb/>
            sola commixtione maris et feminae propagantur, sicut lupi <lb/>
            adque huius modi. cetera, quo modo post diluuium, quo ea, <lb/>
            quae in arca non erant, cuncta deleta sunt, etiam in insulis <lb/>
            esse potuerint, si reparata non sunt nisi ex his, quorum<lb n="10"/>
            genera in utroque sexu arca seruauit. Possunt quidem credi <lb/>
            ad insulas natando transisse, sed proximas. Sunt autem quaedam <lb/>
            tam longe positae a continentibus terris, ut ad eas nulla <lb/>
            uideatur natare potuisse bestiarum. Quod si homines eas <lb/>
            captas secum aduexerunt et eo modo ubi habitabant earum <lb n="15"/>
            genera instituerunt uenandi studio, fieri potuisse incredibile <lb/>
            non est; quamuis iussu Dei siue permissu etiam opere angelorum <lb/>
            negandum non sit potuisse transferri. Si uero terra <lb/>
            exortae sunt secundum originem primam, quando dixit Deus: <lb/>
            Producat terra animam uiuam, multo clarius apparet <lb n="20"/>
            non tam reparandorum animalium causa quam figurandarum <lb/>
            uariarum gentium propter ecclesiae sacramentum in arca fuisse <lb/>
            omnia genera, si in insulis, quo transire non possent, multa <lb/>
            animalia terra produxit. 
</p></div><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIII. </title></ab><p>An ex propagine Adam uel filiorum Noe quaedam <lb/>
            genera hominum monstrosa prodierint. 
</p><p rend="script">Quaeritur etiam, utrum ex filiis Noe uel potius ex illo uno <lb/>
            homine, unde etiam ipsi extiterunt, propagata esse credendum

<note type="footnote"> 20 Gen. 1, 24 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 est <hi rend="italic">post</hi> bestiarum <hi rend="italic">ponit v</hi> 6 nec v 10 si rep. non sunt <hi rend="italic">om</hi>. et <lb/>
            13 apositae <hi rend="italic">V</hi> 15 captas§e secum <hi rend="italic">g</hi> 18 terra <hi rend="italic">Va Domb.;</hi> e terra <lb/>
            t <lb/>
            <hi rend="italic">bgv;</hi> ex terra <hi rend="italic">p;</hi> terrae el; e terra <hi rend="italic">e1</hi> 19 diis <hi rend="italic">g</hi> 26 propagine <hi rend="italic">g q Vi</hi> <lb/>
            propagatione <hi rend="italic">fpf Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            sit quaedam monstrosa hominum genera, quae gentium narrat <lb/>
            historia, sicut perhibentur quidam unum habere oculum in <lb/>
            fronte media, quibusdam plantas uersas esse post crura, <lb/>
            quibusdam utriusque sexus esse naturam et dextram mammam <lb/>
            uii-ilem, sinistram muliebrem, uicibusque inter se coeundo et <lb n="5"/>
            gignere et parere; aliis ora non esse eosque per nares tantummodo <lb/>
            halitu uiuere, alios statura esse cubitales, quos Pygmaeos <lb/>
            a cubito Graeci uocant, alibi quinquennes concipere <lb/>
            feminas et octauum uitae annum non excedere. Item ferunt <lb/>
            esse gentem, ubi singula crura in pedibus habent nec poplitem <lb n="10"/>
            flectunt, et sunt mirabilis celeritatis; quos Sciopodas <lb/>
            uocant, quod per aestum in terra iacentes resupini umbra se <lb/>
            pedum protegant; quosdam sine ceruice oculos habentes in <lb/>
            umeris, et cetera hominum uel quasi hominum genera. quae <lb/>
            in maritima platea Carthaginis musiuo picta sunt, ex libris <lb n="15"/>
            depromta uelut curiosioris historiae. Quid dicam de Cynocephalis, <lb/>
            quorum canina capita adque ipse latratus magis <lb/>
            bestias quam homines confitetur? Sed omnia genera hominum, <lb/>
            quae dicuntur esse, credere non est necesse. Verum quisquis <lb/>
            uspiam nascitur homo, id est animal rationale mortale, quamlibet <lb n="20"/>
            nostris inusitatam sensibus gerat corporis formam seu <lb/>
            colorem siue motum siue sonum sine qualibet ui, qualibet <lb/>
            parte, qualibet qualitate naturam: ex illo uno protoplasto originem <lb/>
            ducere nullus fidelium dubitauerit. Apparet tamen quid <lb/>
             in pluribus natura obtinuerit et quid sit ipsa raritate mirabile. <lb n="25"/>
            
</p><p rend="script">Qualis autem ratio redditur de monstrosis aput nos hominum <lb/>
            partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi <lb/>
            potest. Deus enim creator est omnium, qui ubi et quando

<note rend="script" type="footnote"> 1 monstruosa <hi rend="italic">e</hi> 5 uicibusque inter se <hi rend="italic">mss.;</hi> uicibusque alternis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            7 alitu <hi rend="italic">e</hi> quos <hi rend="italic">otn. V</hi> 8 concumbere <hi rend="italic">V</hi> 9 fel/runt, ce <hi rend="italic">eras., g</hi> <lb/>
            14 humeris v 15 plathea <hi rend="italic">V</hi> 19 dicantur <hi rend="italic">V1</hi> 20 us/piam <hi rend="italic">g</hi> 22 qualibet <lb/>
            ui <hi rend="italic">om. e</hi> 23 naturam <hi rend="italic">V a egprp f Domb.;</hi> natura a; naturae <hi rend="italic">b v</hi> <lb/>
            ex illo in illo protho. <hi rend="italic">p</hi> protoplausto <hi rend="italic">g</hi> 25 plurimis <hi rend="italic">e1</hi> 26 27 monb; <lb/>
            <lb/>
            struosis <hi rend="italic">a b</hi> 26 hominis <hi rend="italic">p</hi> 27 partu <hi rend="italic">.b;</hi> partibus <hi rend="italic">er pa</hi> 28 et <lb/>
            uel e </note> <lb/>
             
<pb n="140"/>
            creari quid oporteat uel oportuerit, ipse nouit, sciens uniuersitatis <lb/>
            pulchritudinem quarum partium uel similitudine uel <lb/>
            diuersitate contexat. Sed qui totum inspicere non potest, tamquam <lb/>
            deformitate partis offenditur, quoniam cui congruat et <lb/>
            quo referatur ignorat. Pluribus quam quinis digitis in manibus<lb n="5"/>
            et pedibus nasci homines nouimus; et haec leuior est quam <lb/>
            ulla distantia; sed tamen absit, ut quis ita desipiat, ut existimet <lb/>
            in numero humanorum digitorum errasse Creatorem, <lb/>
            quamuis nesciens quur hoc fecerit. Ita etsi maior diuersitas <lb/>
            oriatur, scit ille quid egerit, cuius opera iuste nemo reprehendit.<lb n="10"/>
            Aput Hipponem Zaritum est homo quasi lunatas habens <lb/>
            plantas et in eis binos tantummodo digitos, similes et manus. <lb/>
            Si aliqua gens talis esset, illi curiosae adque mirabili adderetur <lb/>
            historiae. Num igitur istum propter hoc negabimus ex <lb/>
            illo uno, qui primus creatus est, esse propagatum? <sic>Androgyni</sic>, <lb n="15"/>
            quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamuis admodum <lb/>
            rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint, in <lb/>
            quibus sic uterque sexus apparet, ut, ex quo potius debeant <lb/>
            accipere nomen, incertum sit; a meliore tamen, hoc est a <lb/>
            masculino, ut appellarentur, loquendi consuetudo praeualuit. <lb n="20"/>
            Nam nemo umquam Androgynaecas aut Hermaphroditas nuncupauit. <lb/>
            Ante annos aliquot, nostra certe memoria, in Oriente <lb/>
            duplex homo natus est superioribus membris, inferioribus <lb/>
            simplex. Nam duo erant capita, duo pectora, quattuor manus, <lb/>
            uenter autem unus, et pedes duo, sicut uni homini; et tam <lb n="25"/>
            diu uixit, ut multos ad eum uidendum fama contraheret. <lb/>
            Quis autem omnes commemorare possit humanos fetus longe

<note rend="script" type="footnote"> 2 vel <hi rend="italic">ante</hi> simil. <hi rend="italic">om. V</hi> uel Pt similitudine uel diuersitatS <hi rend="italic">e</hi> 7 ulla <lb/>
            <hi rend="italic">b egp Domb.;</hi> illa <hi rend="italic">Vav</hi> 9 quasi nesc. <hi rend="italic">p</hi> 10 <hi rend="italic">post</hi> reprehendit <hi rend="italic">p<lb/>
             habet:</hi> Marcus euangelista dixit: domine Iesu Xr&gt;e. ut quid me longe <lb/>
            annotasti Ispectu tuo originem ducere 11 ipponem <hi rend="italic">Vabgp</hi> Zaritum <lb/>
            <hi rend="italic">V bpp;</hi> zarium <hi rend="italic">a;</hi> diaritum <hi rend="italic">ega;</hi> Diarrhytum v 14 propter <lb/>
            istum <hi rend="italic">V</hi> negauimus <hi rend="italic">V</hi> ex uno illo v 15 primo V1 19 a <hi rend="italic">anfe</hi> <lb/>
            masc. <hi rend="italic">om. V</hi> 21 androginicas <hi rend="italic">e g;</hi> androgineas <hi rend="italic">marg. e</hi> 22 aliquos g* <lb/>
            25 tamen diu <hi rend="italic">V</hi> 26 contrahaberet <hi rend="italic">et</hi> 27 omnis e </note> <lb/>
             
<pb n="141"/>
            dissimiles his, ex quibus eos natos esse certissimum est? <lb/>
            Sicut ergo haec ex illo uno negari non possunt originem <lb/>
            ducere, ita quaecumque gentes in diuersitatibus corporum ab <lb/>
            usitato naturae cursu, quem plures et prope omnes tenent, <lb/>
            uelut exorbitasse traduntur, si definitione illa includuntur, ut <lb n="5"/>
            rationalia animalia sint adque mortalia, ab eodem ipso uno <lb/>
            primo patre omnium stirpem trahere confitendum est, si <lb/>
            tamen uera sunt quae de illarum nationum uarietate et tanta <lb/>
            inter se adque nobiscum diuersitate traduntur. Nam et simias <lb/>
            et <sic>cercopithecoB</sic> et sphingas si nesciremus non homines esse, <lb n="10"/>
            sed bestias, possent illi historici de sua curiositate gloriantes <lb/>
            uelut gentes aliquas hominum nobis inpunita uanitate mentiri. <lb/>
            Sed si homines sunt, de quibus illa mira conscripta sunt: <lb/>
            quid, si propterea Deus uoluit etiam nonnullas gentes ita <lb/>
            creare, ne in his monstris, quae aput nos oportet ex hominibus <lb n="15"/>
            nasci, eius sapientiam, qua naturam fingit humanam, <lb/>
            uelut artem cuiuspiam minus perfecti opificis, putaremus <lb/>
            errasse? Non itaque nobis uideri debet absurdum, ut, quem <lb/>
            ad modum in singulis quibusque gentibus quaedam monstra <lb/>
            sunt hominum, ita in uniuerso genere humano quaedam monstra <lb n="20"/>
            sint gentium. Quapropter ut istam quaestionem pedetemtim <lb/>
            cauteque concludam: aut illa, quae talia de quibusdam <lb/>
            gentibus scripta sunt, omnino nulla sunt; aut si sunt, homines <lb/>
            non sunt; aut ex Adam sunt, si homines sunt.

<note type="footnote"> 1 ex <hi rend="italic">om</hi>. p1 natos eos <hi rend="italic">VI 2 \'post</hi> originem <hi rend="italic">in cod. a magna est<lb/>
             lactma, guae pertinet usque ad 160, T Domb</hi>. 5 exhorbit. <hi rend="italic">V</hi> rationabilia <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 7 confidendum <hi rend="italic">V</hi> 9 simios V1 10 circopithecos <hi rend="italic">g;</hi> circopeticoa <lb/>
            <hi rend="italic">V e</hi> 14 <hi rend="italic">sqq. in V uerba</hi> Deus uoluit etiam-ita creare ne <lb/>
            — oportet <hi rend="italic">in maculosa membrana dispici nequeunt; tamen cum l. 15<lb/>
             spatium post</hi> nos <hi rend="italic">septem litteris par sit,</hi> oportet <hi rend="italic">non</hi> patet <hi rend="italic">scriptum<lb/>
             fuisse suspicari licet</hi> oportet <hi rend="italic">abegpr p X Domb.;</hi> patet <hi rend="italic">v;</hi> apparet <lb/>
            <hi rend="italic">scribendum esse suspicatur Domb</hi>. 18 absurdum debet <hi rend="italic">v</hi> 19 monstrata <lb/>
            <hi rend="italic">e1</hi> 21 peditemtim <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="142"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  VIIII. </title></ab><p>An inferiorem partem terrae; quae nostrae habitationi <lb/>
            contraria est, antipodas habere credendum <lb/>
            sit. 
</p><p>Quod uero et antipodas esse fabulantur, id est homines a<lb n="5"/>
            contraria parte terrae, ubi sol oritur, quando occidit nobis, <lb/>
            aduersa pedibus nostris calcare uestigia, nulla ratione credendum <lb/>
            est. Neque hoc ulla historica cognitione didicisse se <lb/>
            adfirmant, sed quasi ratiocinando coniectant, eo quod intra <lb/>
            conuexa caeli terra suspensa sit, eundemque locum mundus<lb n="10"/>
            habeat et infimum et medium; et ex hoc opinantur alteram <lb/>
            terrae partem, quae infra est, habitatione hominum carere <lb/>
            non posse. Nec adtendunt, etiamsi figura conglobata et rutunda <lb/>
            mundus esse credatur siue aliqua ratione monstretur, non <lb/>
            tamen esse consequens, ut etiam ex illa parte ab aquarum<lb n="15"/>
            congerie nuda sit terra; deinde etiamsi nuda sit, neque hoc <lb/>
            statim necesse esse, ut homines habeat. Quoniam nullo modo <lb/>
            scriptura ista mentitur, quae narratis praeteritis facit fidem <lb/>
            eo, quod eius praedicta conplentur, nimisque absurdum est, <lb/>
            ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Oceani<lb n="20"/>
            inmensitate traiecta, nauigare ac peruenire potuisse, ut etiam <lb/>
            illic ex uno illo primo homine genus institueretur humanum. <lb/>
            Quapropter inter illos tunc hominum populos, qui per septuaginta <lb/>
            duas gentes et totidem linguas colliguntur fuisse diuisi, <lb/>
            quaeramus, si possumus inuenire, illam in terris peregrinantem<lb n="25"/>
            ciuitatem Dei, quae usque ad diluuium arcamque perducta <lb/>
            est adque in filiis Noe per eorum benedictiones perseuerasse <lb/>
            monstratur, maxime in maximo, qui est appellatus Sem, <lb/>
            quando quidem Iapheth ita benedictus est, ut in eius, fratris <lb/>
            sui, domibus habitaret.

<note type="footnote"> 4 sit] est <hi rend="italic">fg</hi> 13 rutnnda <hi rend="italic">Vgrp</hi> 18 praeteris V1 24 colligantur <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 26 producta <hi rend="italic">e</hi> 28 monstrafttur <hi rend="italic">V</hi> 29 eius <hi rend="italic">om. b2 p ;</hi> <lb/>
            eiusdem v </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="143"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  X. </title></ab><p>De generatione Sem, in cuius progenie tendens <lb/>
            ad Abraham ciuitatis Dei ordo dirigitur. 
</p><p rend="script">Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut <lb/>
            ipsa ostendat post diluuium ciuitatem Dei. sicut eam series <lb n="5"/>
            generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat <lb/>
            ante diluuium. Propter hoc ergo scriptura diuina cum terrenam <lb/>
            ciuitatem in Babylone, hoc est in confusione, monstrasset, ad <lb/>
            patriarcham Sem recapitulando reuertitur et orditur inde <lb/>
            generationes usque ad Abraham, commemorato etiam numero <lb n="10"/>
            annorum, quanto quisque ad hanc seriem pertinentem filium <lb/>
            genuisset quantoque uixisset. Ubi certe agnoscendum est, <lb/>
            quod ante promiseram, ut appareat quare sit dictum de filiis <lb/>
            Heber: Nomen unius Phalech, quia in diebus eius <lb/>
             diuisa est terra. Quid enim aliud intellegendum est terram <lb n="15"/>
            esse diuisam nisi diuersitate linguarum? Omissis igitur ceteris <lb/>
            filiis Sem ad hanc rem non pertinentibus illi conectuntur in <lb/>
            ordine generationum, per quos possit ad Abraham perueniri; <lb/>
            sicut illi conectebantur ante diluuium, per quos ueniretur ad <lb/>
            Noe generationibus, quae propagatae sunt ex illo Adam filio, <lb n="20"/>
            qui est appellatus Seth. Sic ergo incipit generationum ista <lb/>
            contextio: Et hae generationes Sem. Sem filius centum <lb/>
            annorum, cum genuit Arphaxat, secundo anno <lb/>
            post diluuium. Et uixit Sem, postquam genuit Arphaxat, <lb/>
            quingentos annos et genuit filios et filias <lb n="25"/>
            et mortuus est. Sic exsequitur ceteros dicens, quoto quisque <lb/>
            anno uitae suae filium genuerit ad istum generationum

<note type="footnote"> 14 Gen. 10, 25 22 Gen. 11, 10 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 ostendat <hi rend="italic">e</hi> 8 babylonem-confusionem <hi rend="italic">V</hi> confessione e1 <lb/>
            a <lb/>
            9 patriarcam <hi rend="italic">V</hi> repertitur <hi rend="italic">V</hi> ordinantur p1 11 quanto quiaque <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            14 eber <hi rend="italic">Vleg</hi> phalec <hi rend="italic">V</hi> 16 ad diueraitate cJ 19 <hi rend="italic">conectabantur e</hi> <lb/>
            ueniretur <hi rend="italic">V e;</hi> perueniretur <hi rend="italic">rell. v</hi> 20 generationes <hi rend="italic">g2;</hi> per generationes <lb/>
            e 21 appell. est v 22 contexio <hi rend="italic">e</hi> heg <hi rend="italic">g</hi> Sem filius] erat <lb/>
            sem filins noe <hi rend="italic">e</hi> 23 24 arphaxath V </note> <lb/>
             
<pb n="144"/>
            ordinem pertinentem, qui pertendit ad Abraham, et quot annos <lb/>
            postmodum uixerit, intimans eum filios filiasque genuisse; <lb/>
            ut intellegamus unde potuerint populi adcrescere, ne in paucis <lb/>
            qui commemorantur hominibus occupati pueriliter haesitemus, <lb/>
            unde tanta spatia terrarum adque regnorum repleri potuerint<lb n="5"/>
            de genere Sem, maxime propter Assyriorum regnum; unde <lb/>
            Ninus ille Orientalium domitor usquequaque populorum ingenti <lb/>
            prosperitate regnauit et latissimum ac fundatissimum regnum, <lb/>
            quod diuturno tempore duceretur, suis posteris propagauit. 
</p><p rend="script">Sed nos, ne diutius quam opus est inmoremur, non quot<lb n="10"/>
            annos quisque in ista generationum serie uixerit, sed quoto <lb/>
            anno uitae suae genuerit filium, hoc ordine memorandum <lb/>
            tantummodo ponimus, ut et numerum annorum a transacto <lb/>
            diluuio usque ad Abraham colligamus et propter illa, in <lb/>
            quibus nos cogit necessitas inmorari, breuiter alia cursimque<lb n="15"/>
            &gt;\' <sic>tangamus</sic>. Secundo igitur anno post diluuium Sem genuit <lb/>
            Arphaxat; Arphaxat autem, cum esset centum triginta quinque <lb/>
            &lt;annorum&gt;, genuit Cainan; qui cum esset centum triginta. <lb/>
            genuit Sala; porro etiam ipse Sala totidem annorum erat. <lb/>
            quando genuit Heber; centum uero et triginta et quattuor <lb n="20"/>
            agebat annos Heber, cum genuit Phalech, in cuius diebus <lb/>
            diuisa est terra; ipse autem Phalech uixit centum triginta, <lb/>
            et genuit Ragau; et Ragau centum triginta duo, et genuit <lb/>
            Seruch; et Seruch centum triginta, et genuit Nachor; et <lb/>
            Nachor septuaginta nouem, et genuit Thara; Thara autem <lb n="25"/>
            septuaginta, et genuit Abram; quem postea Deus mutato

<note type="footnote"> 26 Gen. 11, 10 sqq. <lb/>
            1 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">V</hi> 8 §tatissimum <hi rend="italic">V</hi> 10 ne <hi rend="italic">sup. lin. g</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> 11 in] <lb/>
            et <hi rend="italic">e</hi> 14 propter <hi rend="italic">ablegprpXv;</hi> praeter <hi rend="italic">Y bz Domb,</hi> 16 post diluu. <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. a1 Sem genuit <hi rend="italic">V begp? f i</hi> Sem cura esset centum annorum <lb/>
            genuit <hi rend="italic">av</hi> 17 arpbaiath <hi rend="italic">V</hi> cum esset <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 18 annorum <lb/>
            <hi rend="italic">om. Vegrp</hi> annorum <hi rend="italic">cxxiv p</hi> chainan <hi rend="italic">Vgp</hi> cxxi <hi rend="italic">annorum p</hi> <lb/>
            20 21 eber <hi rend="italic">Vg</hi> 23 Ragau....... genuit <hi rend="italic">om. e</hi> centum trig. duo <lb/>
            <hi rend="italic">Vg;</hi> CIXXII <hi rend="italic">a;</hi> cent. trig. duos <hi rend="italic">v;</hi> cent. trig. duo annorum <hi rend="italic">b;</hi> cxxxii <lb/>
            annos <hi rend="italic">p</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> genuit <hi rend="italic">om. b</hi> 24 serug <hi rend="italic">p</hi> et <hi rend="italic">ante</hi> Seruch om. 6l <lb/>
            et nacohor r 25 LXXYIIII anñ. <hi rend="italic">p</hi> 26 Deus <hi rend="italic">om. V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            uocabulo nominauit Abraham. Fiunt itaque anni a diluuio <lb/>
            usque ad Abraham mille septuaginta et duo secundum uulgatam <lb/>
            editionem, hoc est interpretum septuaginta. Iu Hebraeis <lb/>
            autem codicibus longe pauciores annos perhibent inueniri, <lb/>
            de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt. <lb n="5"/>
            
</p><p>Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus <lb/>
            ciuitatem Dei, non possumus adfirmare illo tempore, quo erat <lb/>
            eis labium unum, id est loquella una, tunc iam genus humanum <lb/>
            alienatum fuisse a cultu ueri Dei, ita ut in solis istis <lb/>
            generationibus pietas uera remaneret, quae descendunt de <lb n="10"/>
            semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab <lb/>
            illa superbia aedificandae turris usque in caelum, qua inpia <lb/>
            significatur elatio, apparuit ciuitas, hoc est societas, inpiorum. <lb/>
            Utrum itaque ante non fuerit an latuerit, an potius utraque <lb/>
            permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe, qui benedicti <lb n="15"/>
            sunt, eorumque posteris; inpia uero in eo, qui maledictus <lb/>
            est, adque eius progenie, ubi etiam exortus est gigans uenator <lb/>
            contra Dominum, non est diiudicatio facilis. Fortassis enim, <lb/>
            quod profecto est credibilius, et in filiis duorum illorum <lb/>
             iam tunc, antequam Babylonia coepisset institui, fuerunt contemtores <lb n="20"/>
            Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen <lb/>
            hominum genus terris numquam defuisse credendum est. Si <lb/>
            quidem et quando dictum est: Omnes declinauerunt, <lb/>
            simul inutiles facti sunt; non est <sic>quifaciatbonum</sic>, <lb/>
             non est usque ad unum, in utroque psalmo, ubi haec <lb n="25"/>
            uerba sunt, et hoc legitur: Nonne cognoscent omnes, <lb/>
            qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum <lb/>
            meum in cibo panis? Erat ergo etiam tunc populus Dei. <lb/>
            Unde illud, quod dictum est: Non est qui faciat bonum,

<note type="footnote"> 1 Gen. 17, 5 23 Ps. 13, 3. 4. 2 </note>

<note type="footnote"> 1 Fiunt-Abraham <hi rend="italic">om. p</hi> a <hi rend="italic">om</hi>. e1 2 mi.xxii <hi rend="italic">p</hi> et <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            unlgata meditatione el 6 duobus <hi rend="italic">V;</hi> et duabus <hi rend="italic">g</hi> 7 quod <hi rend="italic">e</hi> 8 eis <lb/>
            <hi rend="italic">om. e; illis v loquella Vbaegar1 p</hi> 15 pia licet et 16 eorum, <lb/>
            <hi rend="italic">omisso</hi> que, <hi rend="italic">g</hi> 20 institutyi <hi rend="italic">V</hi> 23 et <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 28 in cibum <hi rend="italic">b e</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">sup. liti. V</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aag. opera Sectio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            non est usque ad unum, de filiis hominum dictum est, <lb/>
            non de filiis Dei. Nam praemissum est: Deus de caelo <lb/>
            prospexit super filios hominum, ut uideret si est <lb/>
            intellegens aut requirens Deum, ac deinde illa subiuncta, <lb/>
            quae omnes filios hominum, id est, ad ciuitatem <lb n="5"/>
            pertinentes, quae uiuit secundum hominem, non secundum <lb/>
            Deum, reprobos esse demonstrant. 
</p></div><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XI. </title></ab><p>Quod ea primitus lingua in usu hominum fuerit, <lb/>
            quae postea Hebraea ab Heber nomine nuncupata<lb n="10"/>
            est, et in cuius familia remansit, cum diuersitas <lb/>
            esset facta linguarum. 
</p><p rend="script">Quam ob rem sicut lingua una cum esset omnium, non <lb/>
            ideo filii pestilentiae defuerunt (nam et ante diluuium una <lb/>
            erat lingua, et tamen omnes praeter unam Noe iusti domum <lb n="15"/>
            deleri diluuio meruerunt): ita, quando merito elatioris inpietatis <lb/>
            gentes linguarum diuersitate punitae adque diuisae sunt <lb/>
            et ciuitas inpiorum confusionis nomen accepit, hoc est, <lb/>
            appellata est Babylon, non defuit domus Heber, ubi ea quae <lb/>
            antea fuit omnium lingua remaneret. Unde, sicut supra memoraui,<lb n="20"/>
            cum coepissent enumerari filii Sem, qui singuli gentes <lb/>
            singulas procrearunt, primus est commendatus Heber, cum <lb/>
            sit abnepos ipsius, hoc est ab illo quintus inueniatur exortus. <lb/>
            Quia ergo in eius familia remansit haec lingua, diuisis per <lb/>
            alias linguas ceteris gentibus, quae lingua prius humano <lb n="25"/>
            generi non inmerito creditur fuisse communis, ideo deinceps <lb/>
            Hebraea est nuncupata. Tunc enim opus erat eam distingui <lb/>
            ab aliis linguis nomine proprio, sicut aliae quoque uocatae

<note type="footnote"> 2 ib. 52, 8 </note>

<note rend="script" type="footnote"> X <lb/>
            4 aut <hi rend="italic">om. Y</hi> 6 uiyit, x <hi rend="italic">m</hi>. 2, <hi rend="italic">g</hi> 7 demonstrat <hi rend="italic">e</hi> 10 eber <hi rend="italic">gpq</hi> <lb/>
            11 et <hi rend="italic">om. Domb</hi>. 14 dillmiium <hi rend="italic">V</hi> 16 diyllaoio <hi rend="italic">V</hi> 22 commemoratus <lb/>
            <hi rend="italic">ac</hi> 23 abnepus <hi rend="italic">g</hi> 28 propriae P1 </note> <lb/>
             
<pb n="147"/>
            sunt nominibus propriis. Quando autem erat una, nihil aliud <lb/>
            quam humana lingua uel humana locutio uocabatur, qua sola <lb/>
            uniuersum genus humanum loquebatur. 
</p><p rend="script">Dixerit aliquis: Si in diebus Phalech filii Heber diuisa est <lb/>
             terra per linguas, id est homines, qui tunc erant in terra, <lb n="5"/>
            ex eius nomine potius debuit appellari lingua illa, quae fuit <lb/>
            omnibus ante communis. Sed intellegendum est ipsum Heber <lb/>
            propterea tale nomen inposuisse filio suo, ut uocaretur Phalech, <lb/>
            quod interpretatur diuisio, quia tunc ei natus est, quando <lb/>
            per linguas terra diuisa est, id est ipso tempore, ut hoc sit <lb n="10"/>
            quod dictum est: In diebus eius diuisa est terra. Nam <lb/>
            nisi adhuc Heber uiueret quando linguarum facta est multitudo, <lb/>
            non ex eius nomine nomen acciperet lingua, quae aput <lb/>
            illum potuit permanere. Et ideo credenda est ipsa fuisse <lb/>
            prima illa communis, quoniam de poena uenit illa multiplicatio <lb n="15"/>
            mutatioque linguarum et utique praeter hanc poenam <lb/>
            esse debuit populus Dei. Nec frustra lingua haec est, quam <lb/>
            tenuit Abraham, nec in omnes suos filios transmittere potuit, <lb/>
            sed in eos tantum, qui propagati per Tacob et insignius adque <lb/>
             eminentius in Dei populum coalescentes Dei testamenta et <lb n="20"/>
            stirpem Christi habere potuerunt. Nec Heber ipse eandem <lb/>
            linguam in uniuersam progeniem suam refudit, sed in eam <lb/>
            tantum, cuius generationes perducuntur ad Abraham. Quapropter <lb/>
            etiamsi non euidenter expressum est fuisse aliquod <lb/>
             pium genus hominum, quando ab inpiis Babylonia condebatur, <lb n="25"/>
            non ad hoc ualuit haec obscuritas, ut quaerentis fraudaretur, <lb/>
            sed potius ut exerceretur intentio. Cum enim legitur unam <lb/>
            fuisse linguam primitus omnium et ante omnes filios Sem <lb/>
            commendatur Heber, quamuis ex illo quintus oriatur, et Hebraea <lb/>
             uocatur lingua, quam patriarcharum et prophetarum non

<note type="footnote"> 11 Gen. 10, 25 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 sunt <hi rend="italic">e1; sis e1 14 credendyip V eet otn. e 18 fllios suoa v</hi> <lb/>
            uN <lb/>
            20 de test. <hi rend="italic">V</hi> 23 perdnca ] tur, UN <hi rend="italic">m. 1 sed rescript., V;</hi> perdacuntur <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v;</hi> perducantur <hi rend="italic">Domb</hi>. 29 ab illo <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="148"/>
            solum in sermonibus suis, uerum etiam in litteris sacris <lb/>
            custodiuit auctoritas: profecto, cum quaeritur in diuisione <lb/>
            linguarum, ubi lingua illa remanere potuerit, quae fuit ante <lb/>
            communis (quae sine ulla dubitatione ubi remansit, non ibi <lb/>
            fuit illa poena, quae facta est mutatione linguarum), quid<lb n="5"/>
            aliud occurrit, nisi quod in huius gente remanserit, a cuius <lb/>
            nomine nomen accepit, et hoc iustitiae gentis huius non <lb/>
            paruum apparuisse uestigium, quod, cum aliae gentes plecterentur <lb/>
            mutatione linguarum, ad istam non peruenit tale <lb/>
            supplicium ? <lb n="10"/>
            
</p><p rend="script">Sed adhuc illud mouet, quo modo potuerunt singulas gentes <lb/>
            facere Heber et filius eius Phalech, si una lingua permansit <lb/>
            ambobus. Et certe una est Hebraea gens ex Heber propagata <lb/>
            usque ad Abraham et per eum deinceps, donec magnus <lb/>
            fieret populus Israel. Quo modo igitur omnes filii, qui commemorati<lb n="15"/>
            sunt, trium filiorum Noe fecerunt singulas gentes, <lb/>
            si Heber et Phalech singulas non fecerunt? Nimirum illud <lb/>
            est probabilius, quod gigans ille Nebroth fecerit etiam ipse <lb/>
            gentem suam, sed propter excellentiam dominationis et corporis <lb/>
            seorsum eminentius nominatus est, ut maneat numerus<lb n="20"/>
            septuaginta duarum gentium adque linguarum. Phalech autem <lb/>
            propterea commemoratus est, non quod gentem fecerit (nam <lb/>
            eadem ipsa est eius gens Hebraea eademque lingua), sed <lb/>
            propter tempus insigne, quod in diebus eius terra diuisa sit. <lb/>
            Nec mouere nos debet, quo modo potuerit gigans Nebroth <lb n="25"/>
            ad illud aetatis occurrere, quo Babylon condita est et confusio <lb/>
            facta linguarum adque ex hoc diuisio gentium. Non <lb/>
            enim quia Heber sextus est a Noe, ille autem quartus, ideo <lb/>
            non potuerunt ad idem tempus conuenire uiuendo. Hoc enim <lb/>
            contigit, cum plus uiuerent ubi pauciores sunt generationes,

<note rend="script" type="footnote"> 7 nomine <hi rend="italic">om. e</hi> 8 prauum apperaiase e 9 ad ista <hi rend="italic">V</hi> 11 ad <lb/>
            hoc <hi rend="italic">g</hi> mouent <hi rend="italic">V</hi> 14 deinceps <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 15 filium F1 22 <hi rend="italic">quot e</hi> <lb/>
            JtlnA <lb/>
            23 eius prvpt?r hebrea <hi rend="italic">V</hi> 24 sit <hi rend="italic">V abegp p). Dornb.;</hi> estc 26 quo <lb/>
            <hi rend="italic">om. V;</hi> quod p 27 hoc <hi rend="italic">codd.;</hi> hac <hi rend="italic">v</hi> 28 qui sextus <hi rend="italic">e</hi> 29 idem <lb/>
            <hi rend="italic">Y n egp Domb,;</hi> id <hi rend="italic">b p v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="149"/>
            minus ubi plures; aut serius nati essent ubi pauciores, <lb/>
            maturius ubi plures. Sane intellegendum est, quando terra <lb/>
            diuisa est, non solum iam natos ceteros filios filiorum Noe, <lb/>
            qui commemorantur patres gentium. sed etiam eius aetatis <lb/>
            fuisse, ut numerosas familias haberent, quae dignae fuissent <lb n="5"/>
            nominibus gentium. Unde nequaquam putandum, quod eo <lb/>
            fuerint ordine geniti, quo commemorati leguntur. Alioquin <lb/>
            duodecim filii Iectan, qui erat alius filius Heber, frater Phalech, <lb/>
            quo modo potuerunt iam gentes facere, si post Phalech fratrem <lb/>
            suum Iectan natus est, sicut post eum commemoratus <lb n="10"/>
            est; quando quidem tempore, quo natus est Phalech, diuisa <lb/>
            est terra. Proinde intellegendum est priorem quidem nominatum, <lb/>
            sed longe post fratrem suum Iectan fuisse natum, <lb/>
            cuius Iectan duodecim filii tam grandes iam familias haberent, <lb/>
            ut in linguas proprias diuidi possent. Sic enim potuit prior <lb n="15"/>
            commemorari, qui erat aetate posterior, quem ad modum <lb/>
            prius commemorati sunt ex tribus filiis Noe procreati filii <lb/>
            Iapheth, qui erat minimus eorum; deinde filii Cham, qui <lb/>
            erat medius; postremo filii Sem, qui erat primus et maximus. <lb/>
            Illarum autem gentium uocabula partim manserunt, ita ut <lb n="20"/>
            hodieque appareat unde fuerint deriuata, sicut ex Assur Assyrii <lb/>
            et ex Heber Hebraei; partim temporis uetustate mutata sunt. <lb/>
            ita ut uix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, <lb/>
            nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium <lb/>
            potuerint reperire. Nam quod ex filio Cham, qui uocabatur <lb n="25"/>
            Mesraim, Aegyptii perhibentur exorti, nulla hic resonat origo <lb/>
            uocabuli; sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium <lb/>
            Cham pertinere, qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, <lb/>
            plura mutata quam manentia nomina apparent.

<note type="footnote"> 5 nt <hi rend="italic">om. e</hi> 6 quaquam <hi rend="italic">e</hi> 8 filius alius v alias <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            14 quuina <hi rend="italic">Y</hi> 22 et <hi rend="italic">om. V</hi> 26 hoc <hi rend="italic">a</hi> 28 Cham om. <hi rend="italic">g</hi> </note> 
<pb n="150"/>
            
</p></div><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XII. </title></ab><p>De articulo temporis in Abraham, a quo sanctae <lb/>
            successionis nouus ordo contexitur. 
</p><p rend="script">Nunc iam uideamus procursum ciuitatis Dei etiam ab illo <lb/>
            articulo temporis, qui factus est in patre Abraham, unde<lb n="5"/>
            incipit esse notitia eius euidentior, et ubi clariora leguntur <lb/>
            promissa diuina, quae nunc in Christo uidemus inpleri. Sicut <lb/>
            ergo scriptura sancta indicante didicimus, in regione Chaldaeorum <lb/>
            natus est Abraham, quae terra ad regnum Assyrium <lb/>
            pertinebat. Aput Chaldaeos autem iam etiam tunc superstitiones<lb n="10"/>
            inpiae praeualebant, quem ad modum per ceteras <lb/>
            gentes. Una igitur Tharae domus erat, de quo natus est <lb/>
            Abraham, in qua unius ueri Dei cultus et, quantum credibile <lb/>
            est, in qua iam sola etiam Hebraea lingua remanserat (quamuis <lb/>
            et ipse. sicut iam manifestior Dei populus in Aegypto,<lb n="15"/>
            ita in Mesopotamia seruisse dis alienis Iesu Naue narrante <lb/>
            referatur) ceteris ex progenie illius Heber in linguas paulatim <lb/>
            alias et in nationes alias defluentibus. Proinde sicut per <lb/>
            aquarum diluuium una domus Noe remanserat ad reparandum <lb/>
            genus humanum, sic in diluuio multarum superstitionum per <lb n="20"/>
            uniuersum mundum una remanserat domus Tharae, in qua <lb/>
            custodita est plantatio ciuitatis Dei. Denique sicut illic <lb/>
            enumeratis supra generationibus usque ad Noe simul cum <lb/>
            annorum numeris et exposita diluuii causa, priusquam Deus <lb/>
            inciperet de arca fabricanda loqui ad Noe, dicitur: Hae <lb n="25"/>
            autem generationes Noe: ita et hic enumeratis generationibus <lb/>
            ab illo, qui est appellatus Sem, filio Noe, usque <lb/>
            ad Abraham, deinde insignis articulus similiter ponitur ut

<note type="footnote"> 8 Gen. 11, 28 16 Ios. 24, 2 25 Gen. 6, 9 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 afxicolo <hi rend="italic">f</hi> 6 clarior ubi, in <hi rend="italic">marg</hi>. ubi clariora, <hi rend="italic">e</hi> 9 assyrium <lb/>
            pertinebat <hi rend="italic">V ab e gp f Domb.;</hi> pertinebat assyriorum pv 10 tunc <hi rend="italic">sup. <lb/>
            lin. g</hi> 12 de quo <hi rend="italic">Vbegpp*f Domb.;</hi> de qua apUc 15 ipse <lb/>
            F1 <hi rend="italic">a</hi> b1 <hi rend="italic">egp</hi> p <hi rend="italic">/X;</hi> ipsa V2 <hi rend="italic">b2 v Domb</hi>. 17 ceteris <hi rend="italic">om. e</hi> 19 <hi rend="italic">sqq</hi>. dillu. r <lb/>
            24 et <hi rend="italic">om. g</hi> 26 et ita <hi rend="italic">e;</hi> ita <hi rend="italic">om</hi>. p numer. <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            dicatur: Hae sunt generationes <sic>Tharae</sic>. <sic>Tharagenuit</sic> <lb/>
            Abram et Nachor et Arran, et Arran genuit Loth. <lb/>
            Et mortuus est Arran coram Thara patre suo in <lb/>
            terra in qua natus est, in regione Chaldaeorum. <lb/>
            Et sumsit Abram et Nachor sibi uxores; nomen <lb n="5"/>
            mulieris Abram Sara et nomen mulieris Nachor <lb/>
            Melcha, filia Arran. Iste Arran pater Melchae fuit et <lb/>
            pater Iescae, quae Iesca creditur ipsa esse etiam Sarra uxor <lb/>
            Abrahae. 
</p></div><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIII. </title></ab><p>Quae ratio fecisse uideatur, ut in transmigratione <lb/>
            <sic>Tharae</sic>, qua Chaldaeos deserens in Mesopotamiam <lb/>
            transiit. nulla filii eius Nachor facta sit mentio. 
</p><p rend="script">Deinde narratur quem ad modum Thara cum suis regionem <lb/>
            reliquerit Chaldaeorum et uenerit in Mesopotamiam et habitauerit <lb n="15"/>
            in Charra. Tacetur autem de uno eius filio, qui uocabatur <lb/>
            Nachor, tamquam eum non duxerit secum. Nam ita <lb/>
            narratur: Et sumsit Thara Abram filium suum et <lb/>
            Loth filium Arran, filium filii sui, et Saram nurum <lb/>
             suam uxorem Abram filii sui, et eduxit illos de <lb n="20"/>
            regione Chaldaeorum ire in terram Chanaan; et <lb/>
            uenit in Charran et habitauit ibi. Nusquam hic nominatus <lb/>
            est Nachor et uxor eius Melcha. Sed inuenimus postea, <lb/>
            cum seruum suum mitteret Abraham ad accipiendam uxorem <lb/>
             filio suo Isaac, ita scriptum: Et accepit puer decem

<note type="footnote"> 1 Gen. 11, 27 sqq. 18 Gen. 11, 81 25 Gen. 24, 10 </note>

<note type="footnote"> 2 abrabam <hi rend="italic">V</hi> arran <hi rend="italic">et sic deinde V;</hi> aram <hi rend="italic">bis a;</hi> aran <hi rend="italic">rell. v</hi> <lb/>
            3 tharra <hi rend="italic">V;</hi> thare <hi rend="italic">a</hi> 5 sumsit <hi rend="italic">Vbeg Domb.;</hi> sumpserunt <hi rend="italic">apv</hi> sibi <lb/>
            om. a1 uxores abram et uachor <hi rend="italic">p</hi> 6 sarai <hi rend="italic">a;</hi> sarar <hi rend="italic">p</hi> 7 aram <lb/>
            6w <hi rend="italic">Veg;</hi> aran <hi rend="italic">rell. v</hi> 8 iesca <hi rend="italic">Veg;</hi> ieschę <hi rend="italic">ap</hi> que iescha <hi rend="italic">ap</hi> <lb/>
            sarra <hi rend="italic">Y p; sup. lift. e; lara abgv; sarar p</hi> 16 in thara <hi rend="italic">e</hi> 17 duxerint <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 19 sarram e 20\' abraham <hi rend="italic">e</hi> 21 caldeor. <hi rend="italic">V</hi> canaan <hi rend="italic">F1</hi> <lb/>
            22 carran <hi rend="italic">V;</hi> charran <hi rend="italic">g2 f;</hi> charan <hi rend="italic">egxp;</hi> carram 61; charram <hi rend="italic">a bz v</hi> <lb/>
            habuit <hi rend="italic">bx</hi> nominatur p 24 mit ther let <hi rend="italic">g (sic)</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="152"/>
            camelos de camelis domini sui et de omnibus <lb/>
            bonis domini sui secum, et exsurgens profectus <lb/>
            est in Mesopotamiam in ciuitatem Nachor. Isto et <lb/>
            aliis sacrae huius historiae testimoniis ostenditur etiam Nachor <lb/>
            frater Abrahae exisse de regione Chaldaeorum sedesque constituisse<lb n="5"/>
            in Mesopotamia, ubi cum patre suo habitauerat <lb/>
            Abraham. Quur ergo eum scriptura non commemorauit, quando <lb/>
            ex gente Chaldaea cum suis profectus est Thara et habitauit <lb/>
            in Mesopotamia; ubi non solum Abraham filius eius, uerum <lb/>
            etiam Sarra nurus et Loth nepos eius commemorantur, quod<lb n="10"/>
            eos duxerit secum? Quur, putamus, nisi forte quod a paterna <lb/>
            et fraterna pietate desciuerat et superstitioni adhaeserat Chaldaeorum <lb/>
            et postea inde siue paenitendo siue persecutionem <lb/>
            passus, quod suspectus haberetur, et ipse emigrauit? In libro <lb/>
            enim qui inscribitur Iudith, cum quaereret Holofernes, hostis<lb n="15"/>
            Israelitarum, quaenam illa gens esset, utrum aduersus eam <lb/>
            bellandum fuisset, sic ei respondit Achior dux Ammanitarum: <lb/>
            Audiat dominus noster uerbum de ore pueri sui, <lb/>
            et referam tibi ueritatem de populo, qui habitat <lb/>
            iuxta te montanam hanc, et non exibit mendacium<lb n="20"/>
            de ore serui tui. Haec enim progenies populi est <lb/>
            Chaldaeorum, et antea habitauerunt Mesopotamiam, <lb/>
            quia noluerunt sequi deos patrum suorum, <lb/>
            qui fuerunt in terra Chaldaeorum gloriosi, sed <lb/>
            declinauerunt de uia parentum suorum et adorauerunt <lb n="25"/>
            Deum caeli, quem cognouerunt, et proiecerunt <lb/>
            eos a facie deorum suorum et fugerunt Mesopotamiam <lb/>
            et habitauerunt ibi dies multos.

<note type="footnote"> 18 Iudith 5, 5 sqq. <lb/>
            .. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 frater <hi rend="italic">m</hi>. 2 in fratrem <hi rend="italic">corr. g</hi> de terra, <hi rend="italic">in marg</hi>. de regione, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            7 script. eum <hi rend="italic">v</hi> 10 nepos <hi rend="italic">g</hi> 13 sine paenit. <hi rend="italic">sup. lin. Y</hi> 15 scribitur <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> olofernes <hi rend="italic">Veg</hi> 16 gens illa <hi rend="italic">v</hi> 17 <hi rend="italic">et</hi> 153, 3 ammanit. <hi rend="italic">ftł88.;</hi> <lb/>
            ammonit. <hi rend="italic">v</hi> 20 te <hi rend="italic">om. g</hi> exiuit <hi rend="italic">V</hi> 22 ante <hi rend="italic">a</hi> mesopotamiam <lb/>
            <hi rend="italic">abgp;</hi> mesopotamia <hi rend="italic">V;</hi> in mesopotamia <hi rend="italic">e)</hi>. 27 mesopotamiam <hi rend="italic">V <lb/>
            a b ep p À Domb.;</hi> in mesop. <hi rend="italic">gv</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="153"/>
            Dixitque illis Deus eorum, ut exirent de habitatione <lb/>
            sua et irent in terram Chanaan, et illic habitauerunt, <lb/>
            et cetera, quae narrat Achior Ammanites. Unde <lb/>
            manifestum est domum Tharae persecutionem passam fuisse <lb/>
            a Chaldaeis pro uera pietate, qua unus et uerus ab eis colebatur <lb n="5"/>
            Deus. 
</p></div><div n="14" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XIIII. </title></ab><p>De annis Tharae, qui in Charra uitae suae tempus <lb/>
            inpleuit. 
</p><p rend="script">Defuncto autem Thara in Mesopotamia, ubi uixisse perhibetur <lb n="10"/>
            ducentos et quinque annos, iam incipiunt indicari <lb/>
            factae ad Abraham promissiones Dei, quod ita scriptum est: Et <lb/>
            fuerunt dies Tharae in Charra quinque et ducenti <lb/>
            anni, et mortuus est Thara in Charra. Non sic autem <lb/>
             accipiendum est, quasi omnes hos dies ibi egerit, sed quia <lb n="15"/>
            omnes dies uitae suae, qui fuerunt anni ducenti quinque, ibi <lb/>
            conpleuerit; alioquin nescietur quot annos uixerit Thara, quoniam <lb/>
            non legitur quoto anno uitae suae in Charran <sic>uenent</sic>; <lb/>
            et absurdum est existimare in ista serie generationum, ubi <lb/>
            diligenter commemoratur quot annos quisque uixerit, huius <lb n="20"/>
            solius numerum annorum uitae non commendatum esse memoriae. <lb/>
            Quod enim quorundam, quos eadem scriptura commemorat, <lb/>
            tacentur anni, non sunt in hoc ordine, in quo temporum <lb/>
            dinumeratio decessione gignentium et genitorum successione <lb/>
             contexitur. iste autem ordo, qui dirigitur ab Adam <lb n="25"/>
            usque ad Noe et inde usque ad Abraham, sine numero annorum <lb/>
            uitae suae neminem continet.

<note type="footnote"> 12 Gen. 11, 32<lb/>
             Ment </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 <hi rend="italic">habitauerV9t g</hi> 8 in Charra <hi rend="italic">et</hi> suae <hi rend="italic">om. p</hi> 11 indicari] incari e1; <lb/>
            incarra e2 factae ad abraham <hi rend="italic">abegpv;</hi> factae ad abraham factae <lb/>
            <hi rend="italic">(sic) V;</hi> ad Abraham factae <hi rend="italic">Domb</hi>. 14 et <hi rend="italic">om. V</hi> thara <hi rend="italic">ms8.; om. v</hi> <lb/>
            17 nescietur <hi rend="italic">V egp Domb.;</hi> nesciretur <hi rend="italic">abv</hi> quod <hi rend="italic">V</hi> in charra <lb/>
            uixerat <hi rend="italic">tharg a</hi> 18 charran <hi rend="italic">Vgf p</hi> (?); charram <hi rend="italic">a e v; chara p;</hi> carra <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 commemorant <hi rend="italic">V</hi> 24 discessione <hi rend="italic">b</hi> p 27 uitae <hi rend="italic">usque ad</hi> legitur <lb/>
            <hi rend="italic">l. 154, 5 primitu omissa minoribus litteris m. 1 inter lineas</hi> et <hi rend="italic">in margine<lb/>
             suppleta, V</hi> </note> 
<pb n="154"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XV. </title></ab><p>De tempore profectionis Abrahae, qua secundum <lb/>
            praeceptum Dei exiit de Charra. 
</p><p rend="script">Quod uero commemorata morte Tharae, patris Abraham. <lb/>
            deinde legitur: Et dixit Dominus ad Abram: Exi de<lb n="5"/>
            terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui <lb/>
            et cetera, non, quia hoc sequitur in sermone libri, hoc etiam <lb/>
            in rerum gestarum tempore sequi existimandum est. Erit <lb/>
            quippe, si ita est, insolubilis quaestio. Post haec enim uerba <lb/>
            Dei, quae ad Abraham facta sunt, scriptura sic loquitur: Et<lb n="10"/>
            exiit Abram, quem ad modum locutus est ei Dominus, <lb/>
            et abiit cum eo Loth. Abram autem erat quinque et <lb/>
            septuaginta annorum. cum exiit ex Charra. Quo modo <lb/>
            potest hoc esse uerum, si post mortem patris sui exiit de <lb/>
            Charra? Cum enim esset Thara septuaginta annorum, sicut<lb n="15"/>
            supra intimatum est, genuit Abraham; cui numero additis <lb/>
            septuaginta quinque annis, quos agebat Abraham, quando <lb/>
            egressus est de Charra, fiunt anni centum quadraginta quinque. <lb/>
            Tot igitur annorum erat Thara, quando exiit Abraham <lb/>
            de illa Mesopotamiae ciuitate; agebat enim annum aetatis<lb n="20"/>
            suae septuagensimum quintum, ac per hoc pater eius, qui <lb/>
            eum septuagensimo anno suo genuerat, agebat, ut dictum est, <lb/>
            centensimum quadragensimum et quintum. Non ergo inde <lb/>
            post mortem patris, id est post ducentos quinque annos, <lb/>
            quibus pater eius uixit, egressus est; sed annus de illo loco<lb n="25"/>
            profectionis eius, quoniam ipsius septuagensimus quintus erat,

<note type="footnote"> 10 Gen. 12, 1 sq.; 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 profectionis <hi rend="italic">gfq;</hi> promissionis <hi rend="italic">g in marg., p v</hi> 4 patre <hi rend="italic">a</hi> 4 5 habraham <lb/>
            <hi rend="italic">e</hi> 5 deinde-ad Abram] eidem abrahg dr (= dicitur?) <hi rend="italic">b</hi> dominus <lb/>
            <hi rend="italic">aegppv</hi> da <hi rend="italic">V (conf. I. 11),</hi> X; deus <hi rend="italic">Domb</hi>. ad om. p <lb/>
            8 sequitur <hi rend="italic">V</hi> 10 Et <hi rend="italic">om. b</hi> 11 exit <hi rend="italic">V</hi> illi locutus <hi rend="italic">est p</hi> ei <hi rend="italic">PdX;</hi> <lb/>
            illi <hi rend="italic">aegpv</hi> dominus <hi rend="italic">aegpv Domb.;</hi> dS <hi rend="italic">Vb</hi> 12 habi///it, tau <lb/>
            <hi rend="italic">eras., b</hi> abra <hi rend="italic">V1</hi> 13 exj de <hi rend="italic">a b</hi> p 14 uerum esse v 19 exit <hi rend="italic">Y;</hi> <lb/>
            exiuit <hi rend="italic">p</hi> 21 suae <hi rend="italic">om</hi>. p 26 profectionis, in <hi rend="italic">marg</hi>. progressionis, <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            ipsius qUOD. e p </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            procul dubio patris eius, qui eum septuagensimo suo anno <lb/>
            genuerat, centensimus quadragensimus quintus fuisse colligitur. <lb/>
            Ac per hoc intellegendum est more suo scripturam <lb/>
            redisse ad tempus, quod iam narratio illa transierat; sicut <lb/>
            superius, cum filios filiorum Noe commemorasset, dixit illos <lb n="5"/>
            fuisse in linguis et gentibus suis, et tamen postea, quasi hoc <lb/>
            etiam in ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis <lb/>
            terra labium unum et uox una omnibus. Quo modo ergo <lb/>
            secundum suas gentes et secundum suas linguas erant, si <lb/>
            una erat omnibus, nisi quia ad illud quod iam transierat <lb n="10"/>
            recapitulando est reuersa narratio? Sic ergo et hic cum dictum <lb/>
            esset: Et fuerunt dies Tharae in Charra quinque et <lb/>
            ducenti anni, et mortuus est Thara in Charra, deinde <lb/>
            scriptura redeundo ad id, quod ideo praetermiserat, ut prius <lb/>
            de Thara id quod incohatum fuerat conpleretur: Et dixit, <lb n="15"/>
            inquit, Dominus ad Abram: Exi de terra tua et cetera. <lb/>
            Post quae Dei uerba subiungitur: Et exiit Abram, quem <lb/>
            ad modum locutus est illi Dominus, et abiit cum <lb/>
            eo Loth. Abram autem erat quinque et septuaginta <lb/>
             annorum, cum exiit ex Charra. Tunc itaque factum est, <lb n="20"/>
            quando pater eius centensimum quadragensimum et quintum <lb/>
            annum agebat aetatis; tunc enim fuit huius septuagensimus <lb/>
            quintus. Soluta est autem ista quaestio et aliter, ut septuaginta <lb/>
            quinque anni Abrahae, quando egressus est de Charra, <lb/>
             ex illo conputarentur, ex quo de igne Chaldaeorum liberatus, <lb n="25"/>
            non ex quo natus est, tamquam tunc potius natus habendus <lb/>
            sit. 
</p><p>Sed beatus Stephanus in actibus apostolorum cum ista <lb/>
            narraret: Deus, inquit, gloriae apparuit Abrahae patri <lb/>
             nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam habitaret <lb n="30"/>
            in Charra, et ait ad illum: Exi de terra tua et

<note type="footnote"> 5 Gen. 10, 31 7 Gen. 11, 1 12 Gen. 11, 32 15 Gen. 12, 1 <lb/>
            17 Gen. 12, 4 29 Act. 7, 2 sqq. <lb/>
            6 in gentibus et linguis v 17 post quam <hi rend="italic">e</hi> abrabam <hi rend="italic">Y</hi> 23 quaest. <lb/>
            ista <hi rend="italic">v</hi> ut <hi rend="italic">om. g</hi> 24 et quinque <hi rend="italic">e</hi> 28 sthefanus <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            de cognatione tua et de domo patris tui, et ueni in <lb/>
            terram, quam tibi demonstrabo. Secundum haec uerba <lb/>
            Stephani non post mortem patris eius locutus est Deus Abrahae, <lb/>
            qui utique in Charra mortuus est, ubi cum illo et ipse <lb/>
            filius habitauit, sed priusquam habitaret in eadem ciuitate, <lb n="5"/>
            iam tamen cum esset in Mesopotamia. Iam ergo exierat a <lb/>
            Chaldaeis. Quod itaque adiungit Stephanus: Tunc Abraham <lb/>
            egressus est de terra Chaldaeorum et habitauit in <lb/>
            Charra, non quid sit factum, postea quam locutus est illi <lb/>
            Deus (neque enim post illa Dei uerba egressus est de terra<lb n="10"/>
            Chaldaeorum, cum dicat ei locutum Deum cum esset. in Mesopotamia), <lb/>
            sed ad totum illud tempus pertinet quod ait: &lt;Tunc, <lb/>
            id est, ex quo egressus est a Chaldaeis et habitauit in Charra.\' <lb/>
            Item quod sequitur: Et inde postquam mortuus est <lb/>
            pater eius, conlocauit illum in terra hac, in qua uos<lb n="15"/>
            nunc habitatis et patres uestri, non ait: \'Postquam mortuus <lb/>
            est pater eius, exiit de Charra\'; sed: \'Inde hic eum <lb/>
            conlocauit, postquam mortuus est pater eius\'. Intellegendum <lb/>
            est igitur locutum Deum fuisse ad Abraham, cum esset in <lb/>
            Mesopotamia, priusquam habitaret in Charra; sed eum in <lb n="20"/>
            Charram peruenisse cum patre, retento aput se praecepto Dei, <lb/>
            et inde exisse septuagensimo et quinto suo. patris autem sui <lb/>
            centensimo quadragensimo et quinto anno. Conlocationem uero <lb/>
            eius in terra Chanaan, non profectionem de Charra post mortem <lb/>
            patris eius factam esse dicit, quia iam mortuus erat <lb n="25"/>
            pater eius, quando emit terram, cuius ibi iam suae rei coepit <lb/>
            esse possessor. Quod autem iam in Mesopotamia constituto, <lb/>
            hoc est iam egresso de terra Chaldaeorum, dicit Deus: Exi <lb/>
            de terra tua et de cognatione tua et de domo patris

<note type="footnote"> 28 Gen. 12, 1 </note>

<note type="footnote"> 2 monstrabo <hi rend="italic">e;</hi> demonstrauero <hi rend="italic">b;</hi> monstrauero <hi rend="italic">a</hi> uerba haec F1 <lb/>
            9 charra. <hi rend="italic">(reliqua pars lineae uacua est)</hi> Non, <hi rend="italic">ex</hi> Num <hi rend="italic">corr., g</hi> <lb/>
            non demonstrat <hi rend="italic">inuitis codicibus</hi> v quod <hi rend="italic">p</hi> sit m. <hi rend="italic">1 sup. lin. g</hi> <lb/>
            eat <hi rend="italic">om. e</hi> 21 carram <hi rend="italic">V</hi> 23 c.et.XL. anno <hi rend="italic">a</hi> et quinto <hi rend="italic">Vb egp p f;</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">om. v</hi> 24 profectione <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="157"/>
            tui, non ut corpus inde eiceret, quod iam fecerat, sed ut <lb/>
            animum auelleret, dicitur. Non enim exierat inde animo, si <lb/>
            spe redeundi et desiderio tenebatur, quae spes et desiderium <lb/>
            Deo iubente ac iuuante et illo oboediente fuerat amputandum. <lb/>
            Non sane incredibiliter existimatur, cum postea secutus esset <lb n="5"/>
            Nachor patrem suum, tunc Abraham praeceptum Domini inplesse, <lb/>
            ut cum Sarra coniuge sua et Loth filio fratris sui <lb/>
            exiret de Charra. 
</p></div><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVI. </title></ab><p>De ordine et qualitate promissionum Dei, quae <lb n="10"/>
            ad Abraham factae sunt. 
</p><p>Iam considerandae sunt promissiones Dei factae ad Abraham. <lb/>
            In his enim apertiora Dei nostri, hoc est Dei ueri, oracula <lb/>
            apparere coeperunt de populo piorum, quem prophetica <lb/>
            praenuntiauit auctoritas. Harum prima ita legitur: Et dixit <lb n="15"/>
            Dominus ad Abram: Exi de terra tua et de cognatione <lb/>
            tua et de domo patris tui [et uade] in terram, <lb/>
            quam tibi demonstrauero; et faciam te in <lb/>
            gentem magnam et benedicam te et magnificabo <lb/>
             nomen tuum, et eris benedictus, et benedicam <lb n="20"/>
            benedicentes te et maledicentes te maledicam, et <lb/>
            benedicentur in te omnes tribus terrae. Aduertendum <lb/>
            est igitur duas res promissas Abrahae; unam scilicet, <lb/>
            quod terram Chanaan possessurum fuerat semen eius, quod <lb/>
             significatur, ubi dictum est: Vade in terram, quam tibi <lb n="25"/>
            demonstrauero, et faciam te in gentem magnam; aliam <lb/>
            uero longe praestantiorem non de carnali, sed de spiritali <lb/>
            semine, per quod pater est non unius gentis Israeliticae, sed

<note type="footnote"> 15 ibid. </note>

<note type="footnote"> 3 qua V1 4 ac iubante, a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.; m. 2 utrumque uocabulum <lb/>
            lineola deletum, e</hi> et illo obediente <hi rend="italic">Sttp. lin. V</hi> 7 Sara <hi rend="italic">v</hi> 8 de <lb/>
            tharra <hi rend="italic">V</hi> 12 ad <hi rend="italic">om. V</hi> 16 abraam <hi rend="italic">e;</hi> abraham <hi rend="italic">V</hi> 17 et uade <lb/>
            <hi rend="italic">om. Vg p;</hi> et ueni <hi rend="italic">p</hi> 18 demonstrabo <hi rend="italic">p</hi> 21 et maledicam maledicentes <lb/>
            te <hi rend="italic">v</hi> 27 spirituali <hi rend="italic">v</hi> 28 israhelit. <hi rend="italic">sic semper V eg</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="158"/>
            omnium gentium, quae fidei eius uestigia consequuntur, quod <lb/>
            promitti coepit his uerbis: Et benedicentur in te omnes <lb/>
            tribus terrae. Hanc promissionem factam arbitratur Eusebius <lb/>
            septuagensimo quinto anno aetatis Abrahae, tamquam <lb/>
            mox ut facta est de Charra exierit Abraham; quoniam scripturae <lb n="5"/>
            contradici non potest, ubi legitur: Abraham erat <lb/>
            quinque et septuaginta annorum, cum exiit ex Charra. <lb/>
            Sed si eo anno facta est ista promissio, iam utique in Charra <lb/>
            cum patre suo demorabatur Abraham. Neque enim exire inde <lb/>
            posset, nisi prius ibi habitasset. Numquidnam ergo contradicitur<lb n="10"/>
            Stephano dicenti: Deus gloriae apparuit Abrahae <lb/>
            patri nostro, cum esset in Mesopotamia, priusquam <lb/>
            habitaret in Charra? Sed intellegendum est, quod eodem <lb/>
            anno facta sint omnia, et Dei promissio, antequam in Charra <lb/>
            habitaret Abraham, et in Charra habitatio eius et inde profectio; <lb n="15"/>
            non solum quia Eusebius in chronicis ab anno huius <lb/>
            promissionis conputat et ostendit post quadringentos et triginta <lb/>
            annos exitum esse de Aegypto, quando lex data est, <lb/>
            uerum etiam quia id commemorat apostolus Paulus. 
</p></div><div n="17" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVII. </title></ab><p>De tribus excellentioribus gentium regnis, quorum <lb/>
            unum, id est Assyriorum, iam Abraham genito <lb/>
            sublimius eminebat. 
</p><p rend="script">Per idem tempus eminentia regna erant gentium, in quibus <lb/>
            terrigenarum ciuitas, hoc est societas hominum secundum.. <lb n="25"/>
            hominem uiuentium, sub dominatu angelorum desertorum <lb/>
            insignius excellebat, regna uidelicet tria, Sicyoniorum,

<note type="footnote"> 6 Gen. 12, 1 sqq. 11 Act. 7, 2 19 Gal. 3, 17 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 6 abraham <hi rend="italic">V egp;</hi> Abram <hi rend="italic">v Domb</hi>. 7 carra <hi rend="italic">V</hi> 9 demorabatur, <lb/>
            batur <hi rend="italic">m. 2 sup. lin, e</hi> inde exire <hi rend="italic">v</hi> 11 sthefano <hi rend="italic">V</hi> 12 meso- <lb/>
            III <lb/>
            potamia , m m. <hi rend="italic">1 superscr., V</hi> 22 genito <hi rend="italic">om. p</hi> 26 dominatam <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            27 insignia <hi rend="italic">e uerba</hi> uidelicet <hi rend="italic">usque ad</hi> Beli <hi rend="italic">p. 159 l</hi>. 2 <hi rend="italic">macula <lb/>
            penitus fere deleta sunt in V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="159"/>
            Aegyptiorum, Assyriorum. Sed Assyriorum multo erat potentius <lb/>
            adque sublimius. Nam rex ille Ninus Beli filius excepta India <lb/>
            uniuersae Asiae populos subiugauerat. Asiam nunc dico non <lb/>
            illam partem quae huius maioris Asiae una prouincia est, sed <lb/>
             eam quae uniuersa Asia nuncupatur, quam quidam in altera <lb n="5"/>
            duarum, plerique autem in tertia totius orbis parte posuerunt, <lb/>
            ut sint omnes Asia, Europa et Africa; quod non aequali diuisione <lb/>
            fecerunt. Namque ista, quae Asia nuncupatur, a meridie <lb/>
            per orientem usque ad septentrionem peruenit; Europa uero <lb/>
            a septentrione usque ad occidentem, adque inde Africa ab <lb n="10"/>
            occidente usque ad meridiem. Unde uidentur orbem dimidium <lb/>
            duae tenere, Europa et Africa, alium uero dimidium sola Asia. <lb/>
            Sed ideo illae duae partes factae sunt, quia inter utramque <lb/>
            ab Oceano ingreditur, quidquid aquarum terras interluit; et <lb/>
            hoc mare magnum nobis facit. Quapropter si in duas partes <lb n="15"/>
            orbem diuidas, Orientis et Occidentis, Asia erit in una, in <lb/>
            altera uero Europa et Africa. Quam ob rem trium regnorum, <lb/>
            quae tunc praecellebant, Sicyoniorum non erat sub Assyriis, <lb/>
            quia in Europa sunt; Aegyptiorum autem quo modo eis non <lb/>
             subiacebat, a quibus tota Asia tenebatur, solis Indis, ut perhibetur, <lb n="20"/>
            exceptis? In Assyria igitur praeualuerat dominatus <lb/>
            inpiae ciuitatis; huius caput erat illa Babylon, cuius terrigenae <lb/>
            ciuitatis nomen aptissimum est, id est confusio. Ibi <lb/>
            iam Ninus regnabat post mortem patris sui Beli, qui primus <lb/>
             illic regnauerat sexaginta quinque annos. Filius uero eius <lb n="25"/>
            Ninus, qui defuncto patri successit in regnum, quinquaginta <lb/>
            duos regnauit annos, et habebat in regno quadraginta tres, <lb/>
            quando natus est Abraham, qui erat annus circiter millensimus <lb/>
            ducentensimus ante conditam Romam, ueluti alteram <lb/>
             in occidente Babyloniam.

<note type="footnote"> 5 Sall. Iug. 17, 3 </note>

<note type="footnote"> 8 noncap. <hi rend="italic">g</hi> 9 usque] atque V e 15 fecit e3 18 Sicyoniorum <hi rend="italic">6 g;</hi> <lb/>
            «ychioniorum <hi rend="italic">V a e; sicsiniorum p;</hi> scilicet Sicyon. v 22 terriginae <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            24 iam] nam <hi rend="italic">g</hi> 26 in regno <hi rend="italic">p</hi> LII <hi rend="italic">a</hi> 27 duos <hi rend="italic">b e gp;</hi> duo <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="160"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIII</title></ab><p>De iterato adloquio Dei ad Abraham, quo ei et <lb/>
            semini eius Chanaan terra promittitur. 
</p><p>Egressus ergo Abraham de Charra septuagensimo quinto <lb/>
            anno aetatis suae, <sic>centensimo</sic> autem quadragensimo et quinto<lb n="5"/>
            patris sui, cum Loth filio fratris et Sarra coniuge perrexit <lb/>
            in terram Chanaan et peruenit usque ad Sichem, ubi rursus <lb/>
            diuinum accepit oraculum, de quo ita scriptum est: Et apparuit <lb/>
            Dominus Abrahae, et dixit illi: Semini tuo <lb/>
            dabo terram hanc. Nihil hic de illo semine dictum est,<lb n="10"/>
            in quo pater factus est omnium gentium, sed de illo solo, <lb/>
            de quo pater est unius Israeliticae gentis; ab hoc enim <lb/>
            semine terra illa possessa est. 
</p></div><div n="19" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XVIIII. </title></ab><p>De Sarrae pudicitia in Aegypto per Deum custodita,<lb n="15"/>
            quam Abraham non uxorem suam esse <lb/>
            dixerat, sed sororem. 
</p><p>Deinde aedificato ibi altari et inuocato Deo Abraham profectus <lb/>
            est inde et habitauit in eremo adque inde ire in <lb/>
            Aegyptum famis necessitate conpulsus est. Ubi uxorem suam <lb n="20"/>
            dixit sororem, nihil mentitus; erat enim et hoc, quia propinqua <lb/>
            erat sanguine; sicut etiam Loth eadem propinquitate. <lb/>
            cum fratris eius esset filius, frater eius est dictus. Itaque <lb/>
            uxorem tacuit, non negauit, coniugis tuendam pudicitiam <lb/>
            committens Deo et humanas insidias cauens ut homo; quoniam,<lb n="25"/>
            si periculum quantum caueri poterat non caueret, magis <lb/>
            tentaret Deum, quam speraret in Deum. De qua re contra <lb/>
            calumniantem Faustum Manichaeum satis diximus. Denique

<note type="footnote"> 8 Gen. 12, 7 21 Gen. 12, 7 sqq. 28 XXII, c. 36 </note>

<note type="footnote"> 4 egressus est p). 6 fratris sni <hi rend="italic">a</hi> Sara <hi rend="italic">v</hi> 7 canaS <hi rend="italic">V</hi> 8 accepit <lb/>
            diuinum <hi rend="italic">v</hi> 10 dictum <hi rend="italic">Vb). Domb.;</hi> promissum <hi rend="italic">aegppv</hi> <lb/>
            12 unus <hi rend="italic">V</hi> 15 per dinn <hi rend="italic">p</hi> 17 de sororem <hi rend="italic">(g</hi> 19 heremo <hi rend="italic">V 2aegp;</hi> <lb/>
            heremum F1 20 conpulsum <hi rend="italic">g</hi> 22 eandem propinquitatem <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            factum est, quod de Domitio praesumsit Abraham. Nam <lb/>
            Pharao rex Aegypti, qui eam sibi uxorem acceperat, grauiter <lb/>
            adflictus marito reddidit. Ubi absit ut credamus alieno concubitu <lb/>
            fuisse pollutam, quia multo est credibilius, hoc Pharaonem <lb/>
             facere adflictionibus magnis non fuisse permissum. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XX. </title></ab><p>De secessione Loth et Abrahae, quae illis salua <lb/>
            caritate conplacuit. 
</p><p>Reuerso igitur Abraham ex Aegypto in locum unde uenerat, <lb/>
            nunc Loth fratris filius ab illo in terram Sodomorum salua <lb n="10"/>
            caritate discessit. Diuites quippe facti erant pastoresque multos <lb/>
            pecorum habere coeperant, quibus inter se rixantibus eo modo <lb/>
            familiarum suarum pugnacem discordiam uitauerunt. Poterat <lb/>
            quippe hinc, ut sunt humana, etiam inter ipsos aliqua rixa <lb/>
            consurgere. Proinde hoc malum praecauentis Abrahae uerba <lb n="15"/>
            ista sunt ad Loth: Non sit rixa inter me et te, et inter <lb/>
            pastores meos et inter pastores tuos, quia homines <lb/>
            fratres nos sumus. Nonne ecce tota terra <lb/>
            ante te est? Discede a me; si tu in sinistram. ego <lb/>
             in dextram; uel si tu in dextram, ego in sinistram. <lb n="20"/>
            Hinc fortassis effecta est inter homines pacifica consuetudo, <lb/>
            ut, quando terrenorum aliquid partiendum est, maior diuidat, <lb/>
            minor eligat. 
</p></div><div n="21" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXI. </title></ab><p>De tertia promissione Dei, qua terram Chanaan <lb n="25"/>
            Abrahae et semini eius in perpetuum pollicetur. 
</p><p>Cum ergo digressi essent separatimque habitarent Abraham <lb/>
            et Loth necessitate sustentandae familiae, non foeditate

<note type="footnote"> 1 GPD. 12, 20 16 Gen. 13, 8 sq. 21 Senec. controu. 6, 3 </note>

<note type="footnote"> 4 mnltum e esto <hi rend="italic">V</hi> 7 in illis <hi rend="italic">q</hi> 10 fratris illius, <hi rend="italic">in marg. <lb/>
            adscripto</hi> filius, <hi rend="italic">e</hi> 13 poterafit <hi rend="italic">V</hi> 15 praeuentis <hi rend="italic">e1</hi> ista sunt <lb/>
            nerba <hi rend="italic">b</hi> 16 ad] a <hi rend="italic">e</hi> inter pastores tuos et pastores meos <hi rend="italic">b</hi> 17 et <lb/>
            inter pastores tuos <hi rend="italic">Vegp f;</hi> inter <hi rend="italic">om. apv</hi> quia omnes <hi rend="italic">a</hi> 18 nos <lb/>
            fratres <hi rend="italic">a v</hi> 28 necessitati <hi rend="italic">g</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXX Aug. opera Sectio V pars II. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            discordiae, et Abraham in terra Chanaan, Loth autem esset in <lb/>
            Sodomis, oraculo tertio dixit Dominus ad Abraham: Respiciens <lb/>
            oculis tuis uide a loco, in quo nunc tu es, <lb/>
            ad aquilonem et Africum et orientem et mare, <lb/>
            quia omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam<lb n="5"/>
            et semini tuo usque in saeculum, et faciam semen <lb/>
            tuum tamquam harenam terrae. Si potest aliquis <lb/>
            dinumerare harenam terrae, et semen tuum dinumerabitur. <lb/>
            Surgens perambula terram in longitudinem <lb/>
            eius et in latitudinem, quia tibi dabo<lb n="10"/>
            eam. In hac promissione utrum sit etiam illa, qua pater <lb/>
            factus est omnium gentium, non euidenter apparet. Potest <lb/>
            enim uideri ad hoc pertinere: Et faciam semen tuum <lb/>
            tamquam harenam terrae, quod ea locutione dictum est. <lb/>
            quam Graeci uocant hyperbolen; quae utique tropica est, non<lb n="15"/>
            propria. Quo tamen modo, ut ceteris tropis, uti solere scripturam, <lb/>
            nullus qui eam didicit ambigit. Iste autem tropus. <lb/>
            id est modus locutionis, fit, quando id quod dicitur longe est <lb/>
            amplius, quam quod eo dicto significatur. Quis enim non <lb/>
            uideat. quam sit incomparabiliter amplior harenae numerus,<lb n="20"/>
            quam potest esse hominum omnium ab ipso Adam usque ad <lb/>
            terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, <lb/>
            non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, uerum etiam <lb/>
            quod est et futurum est secundum imitationem fidei toto <lb/>
            orbe terrarum in omnibus gentibus! Quod semen in conparatione <lb n="25"/>
            multitudinis inpiorum profecto in paucis est; quamuis <lb/>
            et ipsi pauci faciant innumerabilem multitudinem suam, <lb/>
            quae significata est secundum hyperbolen per harenam terrae. <lb/>
            Sane ista multitudo, quae promittitur Abrahae, non Deo est <lb/>
            innumerabilis, sed hominibus; Deo autem nec harena terrae. <lb n="30"/>
            Proinde quia non tantum gens Israelitica, sed uniuersum <lb/>
            semen Abrahae, ubi est et promissio non secundum carnem,

<note type="footnote"> 2 Gen. 13, 14 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. e</hi> 2 Dominus dixit <hi rend="italic">v</hi> 3 loquo <hi rend="italic">g</hi> 5 tu <hi rend="italic">om. V</hi> eam <lb/>
            <hi rend="italic">mss.; om. v</hi> 10 eius-latitudinem om. e 21 omnium hominum tx</note> <lb/>
             
<pb n="163"/>
            sed secundum spiritum plurium filiorum, congruentius harenae <lb/>
            multitudini conparatur: potest hic intellegi utriusque rei <lb/>
            facta promissio. Sed ideo diximus, quod non euidenter appareat, <lb/>
            quia et illius gentis unius multitudo, quae secundum <lb/>
            carnem nata est ex Abraham per eius nepotem Iacob, in tantum <lb n="5"/>
            creuit, ut paene omnes partes orbis inpleuerit. Et ideo <lb/>
            potuit et ipsa secundum hyperbolen harenae multitudini conparari, <lb/>
            quia et haec sola innumera est homini. Terram certe <lb/>
            illam solam significatam, quae appellata est Chanaan, ambigit <lb/>
            nemo. Sed quod dictum est: Tibi dabo eam et semini <lb n="10"/>
            tuo usque in saeculum, potest mouere nonnullos, si <lb/>
            usque in saeculum intellegant (in aeternum*. Si autem <lb/>
            in saeculum hoc loco sic accipiant, quem ad modum <lb/>
            fideliter tenemus initium futuri saeculi a fine praesentis ordiri, <lb/>
            nihil eos mouebit; quia, etsi expulsi sunt Israelitae de Hierosolymis, <lb n="15"/>
            manent tamen in aliis ciuitatibus terrae Chanaan, <lb/>
            et usque in finem manebunt; et uniuersa terra illa cum a <lb/>
            Christianis inhabitatur, etiam ipsum semen est Abrahae. 
</p></div><div n="22" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXII. </title></ab><p>De superatis ab Abraham hostibus Sodomorum. <lb n="20"/>
            quando et Loth de captiuitate eripuit, et a Melchisedech <lb/>
            sacerdote benedictus est. 
</p><p>Hoc responso promissionis accepto migrauit Abraham et <lb/>
            mansit in alio eiusdem terrae loco, iuxta quercum Mambre, <lb/>
             quae erat Chebron. Deinde ab hostibus, qui Sodomis inruerant, <lb n="25"/>
            cum quinque reges aduersus quattuor bellum gererent <lb/>
            et uictis Sodomitis etiam Loth captus esset, liberauit eum <lb/>
            Abraham adductis secum in proelium trecentis decem et octo

<note type="footnote"> 25 Gen. 13, 18 27 ib. 14, 14 aqq. </note>

<note type="footnote"> 9 nemo ambigit v 10 quod <hi rend="italic">om. V</hi> 12 intellegatar usque in b <lb/>
            13 in <hi rend="italic">Baeculum p v;</hi> in <hi rend="italic">om. V abegp f\\ Domb</hi>. sic <hi rend="italic">om</hi>. o1 17 a <lb/>
            <hi rend="italic">sup. lin. b</hi> 21 quam de loth captiu. <hi rend="italic">p</hi> de] a <hi rend="italic">fg</hi> Melchisedech] <lb/>
            meci sed haec <hi rend="italic">(g</hi> 24 mansit] misit e iuxta <hi rend="italic">Vbt)..j</hi> id est <lb/>
            iuxta <hi rend="italic">ab1 egpv</hi> 28 trecentos <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"> 11* </note> <lb/>
             
<pb n="164"/>
            uernaculis suis et uictoriam fecit regibus Sodomorum nihilque <lb/>
            spoliorum auferre uoluit, cum rex cui uicerat obtulisset. Sed <lb/>
            plane tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos <lb/>
            Dei excelsi; de quo in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, <lb/>
            quam plures Pauli apostoli esse dicunt, quidam uero negant,<lb n="5"/>
            multa et magna conscripta sunt. Ibi quippe primum apparuit <lb/>
            sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe <lb/>
            terrarum, inpleturque illud, quod longe post hoc factum per <lb/>
            prophetiam dicitur ad Christum, qui fuerat adhuc uenturus <lb/>
            in carne: Tu es sacerdos in aeternum secundum<lb n="10"/>
            ordinem Melchisedech; non scilicet secundum ordinem <lb/>
            Aaron, qui ordo fuerat auferendus inlucescentibus rebus. <lb/>
            quae illis umbris praenotabantur. 
</p></div><div n="23" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIII. </title></ab><p>De uerbo Domini ad Abraham, quo ei promittitur<lb n="15"/>
            secundum multitudinem stellarum multiplicanda <lb/>
            posteritas; quod credens iustificatus est adhuc <lb/>
            in praeputio constitutus. 
</p><p>Etiam tunc factum est uerbum Domini ad Abraham in <lb/>
            uisu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret<lb n="20"/>
            ualde multam, ille de posteritate sollicitus quendam Eliezer <lb/>
            uernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque <lb/>
            illi promissus est heres, non ille uernaculus, sed qui de ipso <lb/>
            Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non <lb/>
            sicut harena terrae, sed sicut stellae caeli; ubi mihi magis <lb n="25"/>
            uidetur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis. Nam <lb/>
            quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli <lb/>
            ad harenam terrae? nisi quis et istam conparationem in <lb/>
            tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae

<note type="footnote"> 2 Gen. 14, 18 sqq. 4 c. 7 10 Ps. 109, 4 20 Gen. 15, 1 sqq. </note>

<note type="footnote"> 2 auferre, au <hi rend="italic">sup. lin., V</hi> 5 apostoli Pauli v 9 prophetiam F <lb/>
            <hi rend="italic">tn. 1 corr., e;</hi> propheticam <hi rend="italic">g;</hi> prophetam <hi rend="italic">v</hi> 12 aron F; aharon <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            22 heredem dixit <hi rend="italic">v</hi> 23 illi heredem promissum heres ille non uern. e <lb/>
            25 sed sicut <hi rend="italic">abegp</hi> p2 v; sicut <hi rend="italic">om. Fp1 Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="165"/>
            dinumerari non ualent, quia nec omnes eas uideri posse credendum <lb/>
            est. Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures <lb/>
            uidet. Unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse <lb/>
            merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte <lb/>
             orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo <lb n="5"/>
            quicumque uniuersum stellarum numerum conprehendisse <lb/>
            et conscripsisse iactantur, sicut Aratus uel Eudoxus <lb/>
            uel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas. <lb/>
            Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit <lb/>
            propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham <lb n="10"/>
            Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio <lb/>
            gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi <lb/>
            nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti <lb/>
            Abrahae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus. <lb/>
            <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="24" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXIIII. </title></ab><p>De significatione sacrificii, quod Abraham offerre <lb/>
            praeceptus est, cum poposcisset, ut de his quae crediderat <lb/>
            doceretur. 
</p><p rend="script">In eodem uisu cum loqueretur ei Deus, etiam hoc ait ad <lb n="20"/>
            illum: Ego Deus, qui eduxi te de regione Chaldaeorum, <lb/>
            ut dem tibi terram hanc, ut heres sis eius. Ubi cum <lb/>
            interrogasset Abraham secundum quid sciret, quod heres eius <lb/>
            erit, dixit illi Deus: Accipe mihi iuuencam trimam et <lb/>
            capram trimam et arietem trimum et turturem et <lb n="25"/>
            columbam. Accepit autem illi haec omnia et diuisit <lb/>
            illa media et posuit ea contra faciem alterum alteri;

<note type="footnote"> 10 Gen. 15, 6 21 ib. 7 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 quantum p 3 uident <hi rend="italic">V</hi> occultas] <hi rend="italic">\'hie desinit lacuna in</hi> a\' <lb/>
            <hi rend="italic">Domb</hi>. 4 in alia quae <hi rend="italic">e</hi> 7 et conacr. <hi rend="italic">om. V</hi> 9 hi/c, n <hi rend="italic">eras., b</hi> <lb/>
            opponitur <hi rend="italic">Ybzg;</hi> apponitur <hi rend="italic">b1, fortasse recte;</hi> ponitur <hi rend="italic">rell</hi>. v <hi rend="italic">Domb</hi>. <lb/>
            13 ammitti <hi rend="italic">V g</hi> 18 crederet <hi rend="italic">p</hi> 21 te eduii v te <hi rend="italic">om. g</hi> 22 darem <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            24 iauencolam p iuuencam. <hi rend="italic">superscripto</hi> trimam, <hi rend="italic">b;</hi> iuuencam primam <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 arietum e 26 ille <hi rend="italic">a b</hi> haec ille <hi rend="italic">e</hi> 27 ea] illa <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="166"/>
            aues autem non diuisit. Et descenderunt, sicut scriptum <lb/>
            est, aues supra corpora quae diuisa erant, et <lb/>
            consedit illis Abram. Circa solis autem occasum <lb/>
            pauor inruit super Abram, et ecce timor tenebrosus <lb/>
            magnus incidit ei; et dictum est ad Abram: Sciendo<lb n="5"/>
            scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non <lb/>
            propria, et in seruitutem redigent eos et adfligent <lb/>
            eos quadringentis annis; gentem autem, cui seruierint. <lb/>
            iudicabo ego. Post haec uero exibunt hoc cum supellectili <lb/>
            multa. Tu autem ibis ad patres tuos cum pace<lb n="10"/>
            nutritus in senecta bona. Quarta uero generatione <lb/>
            conuertent se hoc. Nondum enim inpleta sunt peccata <lb/>
            Amorrhaeorum usque adhuc. Cum autem iam <lb/>
            sol erat ad occasum, flamma facta est, et ecce fornax <lb/>
            fumabunda et lampades ignis, quae pertransierunt<lb n="15"/>
            per media diuisa illa. In die illa disposuit Dominus <lb/>
            Deus testamentum ad Abram, dicens: Semini tuo <lb/>
            dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen <lb/>
            magnum flumen Euphraten, Cenaeos et Cenezaeos et <lb/>
            Cedmonaeos et Chettaeos et Pherezaeos et Raphaim <lb n="20"/>
            et Amorrhaeos et Chananaeos et Euaeos et Gergesaeos <lb/>
            et Iebusaeos. 
</p><p>Haec omnia in uisu facta diuinitus adque dicta sunt, de <lb/>
            quibus singulis enucleate disserere longum est et intentionem <lb/>
            operis huius excedit. Quod ergo satis est nosse debemus.

<note type="footnote"> 5 magnus tenebr. <hi rend="italic">V</hi> 6 scias <hi rend="italic">p</hi> 9 hoc <hi rend="italic">Vg pa Domb.;</hi> hinc <hi rend="italic">p;</hi> huc <lb/>
            is <lb/>
            <hi rend="italic">abev</hi> ali cum, al <hi rend="italic">m. 2 in ras., b</hi> superlectili <hi rend="italic">V;</hi> subpellece <lb/>
            <lb/>
            tili <hi rend="italic">b;</hi> suppellectile <hi rend="italic">a</hi> 10 patre <hi rend="italic">V</hi> 11 nntritus <hi rend="italic">om. e1</hi> senectute <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            12 hoc <hi rend="italic">Vp a;</hi> huc <hi rend="italic">a b e2 9 p;</hi> hic el <hi rend="italic">completa p</hi> 13 ad hoc <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            14 erat] iret <hi rend="italic">a</hi> facta est flamma v 16 et in e 17 neue <hi rend="italic">ont. f</hi> <lb/>
            abraham <hi rend="italic">V abppa;</hi> abram <hi rend="italic">egv</hi> 19 flumen euphraten <hi rend="italic">Vblef;</hi> flumen <lb/>
            <hi rend="italic">om. a b2 9 P t7 zeneceos b</hi> 20 celmoneos <hi rend="italic">V abega f; celimoneos p;</hi> <lb/>
            celmeos p cettheos <hi rend="italic">Vg;</hi> cetheos <hi rend="italic">a e p;</hi> coetheos <hi rend="italic">b;</hi> Chetaeos v <lb/>
            Pheresaeos <hi rend="italic">v</hi> rafahim <hi rend="italic">e</hi> 21 gergesseos <hi rend="italic">Vgp</hi> 22 et iebuaeos <hi rend="italic">in<lb/>
             marg. b</hi> 25 demus <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="167"/>
            Postea quam dictum est credidisse Abraham Deo et deputatum <lb/>
            illi ad iustitiam, non eum in fide defecisse, ut diceret: <lb/>
            Dominator Domine, secundum quid sciam, quia heres <lb/>
            eius ero? (terrae quippe illius promissa erat hereditas) — <lb/>
             non enim ait: \'Unde sciam?\' quasi adhuc non crederet; sed <lb n="5"/>
            ait: Secundum quid sciam? ut ei rei, quam crediderat, <lb/>
            aliqua similitudo adhiberetur, qua eius modus agnosceretur; <lb/>
            sicut non est uirginis Mariae diffidentia quod ait: Quo modo <lb/>
            fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod enim <lb/>
            futurum esset, certa erat; modum quo fieret inquirebat, et <lb n="10"/>
            hoc cum quaesisset, audiuit —: denique et hic similitudo <lb/>
            data est de animalibus, iuuenca et capra et ariete et duabus <lb/>
            uolucribus, turture et columba, ut secundum haec futurum <lb/>
            sciret, quod futurum esse iam non ambigeret. Siue ergo per <lb/>
            <sic>iunencam</sic> significata sit plebs posita sub iugo legis, per <lb n="15"/>
            capram eadem plebs peccatrix futura, per arietem eadem <lb/>
            plebs etiam regnatura ( quae animalia propterea trima dicuntur. <lb/>
            quia, cum sint insignes articuli temporum ab Adam usque <lb/>
            ad Noe et inde usque ad Abraham et inde usque ad Dauid, <lb/>
             qui reprobato Saule primus in regno gentis Israeliticae Domini <lb n="20"/>
            est uoluntate fundatus, in hoc ordine tertio, qui tenditur ex <lb/>
            Abraham usque ad Dauid, tamquam tertiam aetatem gerens <lb/>
            ille populus adoleuit), siue aliquid aliud conuenientius ista <lb/>
            significent: nullo modo tamen dubitauerim spiritales in ea <lb/>
            praefiguratos additamento turturis et columbae. Et ideo dictum <lb n="25"/>
            est: Aues autem non diuisit, quoniam carnales inter se <lb/>
            diuiduntur, spiritales autem nullo modo, siue a negotiosis

<note type="footnote">8 Luc. 1, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 est et <hi rend="italic">e</hi> deputatum <hi rend="italic">V e2gpp lJomb.;</hi> deput. est <hi rend="italic">b a;</hi> deput. <lb/>
            esae <hi rend="italic">a et v</hi> 3 quis <hi rend="italic">g</hi> 4 ero eius <hi rend="italic">a;</hi> ero <hi rend="italic">om</hi>. p1 promissa <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            5 enim <hi rend="italic">om. e</hi> 6 ut ei] uti <hi rend="italic">V</hi> 10 esset <hi rend="italic">Vabppa Domb.;</hi> esse <hi rend="italic">egfv</hi> <lb/>
            11 <hi rend="italic">quae uulgo post</hi> audiuit <hi rend="italic">legebantur:</hi> Spiritus sanctus superueniet in <lb/>
            te et uirtus Altissimi obumbrabit tibi <hi rend="italic">(Luc</hi>. 1, 34. 35), <hi rend="italic">om. mss</hi>. 12 et <lb/>
            X <lb/>
            ante capra <hi rend="italic">om. v</hi> 16 peccatri <hi rend="italic">V</hi> 18 sunt e1 20 est Domini v <lb/>
            24 tamen modo v spirituales v spiritalesiuca <hi rend="italic">Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="168"/>
            conuersationibus hominum se remoueant, sicut turtur, siue <lb/>
            inter illas degant, sicut columba; utraque tamen auis est <lb/>
            simplex et innoxia, significans et in ipso Israelitico populo. <lb/>
            cui terra illa danda erat, futuros indiuiduos filios promissionis <lb/>
            et heredes regni in aeterna felicitate mansuri. Aues autem<lb n="5"/>
            descendentes supra corpora, quae diuisa erant, non boni <lb/>
            aliquid, sed spiritus indicant aeris huius, pastum quendam <lb/>
            suum de carnalium diuisione quaerentes. Quod autem illis <lb/>
            consedit Abraham, significat etiam inter illas carnalium diuisiones <lb/>
            ueros usque in finem perseueraturos fideles. Et circa<lb n="10"/>
            solis occasum quod pauor inruit in Abraham et timor tenebrosus <lb/>
            magnus significat circa huius saeculi finem magnam <lb/>
            perturbationem ac tribulationem futuram fidelium, de qua <lb/>
            Dominus dicit in euangelio: Erit enim tunc tribulatio <lb/>
            magna, qualis non fuit ab initio. <lb n="15"/>
            
</p><p>Quod uero dictum est ad Abraham: Sciendo scies, quia <lb/>
            peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et <lb/>
            in seruitutem redigent eos et adfligent eos quadringentis <lb/>
            annis, de populo Israel, qui fuerat in Aegypto seruiturus, <lb/>
            apertissime prophetatum est; non quod in eadem<lb n="20"/>
            seruitute sub Aegyptiis adfligentibus quadringentos annos ille <lb/>
            populus fuerat peracturus, sed in ipsis quadringentis annis <lb/>
            praenuntiatum est hoc futurum. Quem ad modum enim scriptum <lb/>
            est de Thara patre Abrahae: Et fuerunt dies Tharae <lb/>
            in Charra quinque et ducenti anni, non quia ibi omnes <lb n="25"/>
            acti sunt, sed quia ibi conpleti sunt: ita et hic propterea <lb/>
            interpositum est: Et in seruitutem redigent eos et adfligent <lb/>
            eos quadringentis annis, quoniam iste numerus in <lb/>
            eadem adflictione conpletus est, non quia ibi uniuersus peractus <lb/>
            est. Quadringenti sane dicuntur anni propter numeri

<note type="footnote"> 14 Mt. 24, 21 24 Gen. 11, 32 </note>

<note type="footnote"> 5 mansuros e 6 super v 7 indicat <hi rend="italic">e</hi> 10 uero <hi rend="italic">V;</hi> uiroa <hi rend="italic">g</hi> 14 di- <lb/>
            <hi rend="italic">xit v 17 non V 18 et 27 redient e et adflig. eos om. e</hi> <lb/>
            23 hoc-scriptum est <hi rend="italic">om. el</hi> 25 omnes ibi <hi rend="italic">e</hi> 26 sint m. <hi rend="italic">1 in ras. e</hi> <lb/>
            omnes compl. <hi rend="italic">V</hi> 29 ijviiperi afflict. <hi rend="italic">e</hi> 30 est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="169"/>
            plenitudinem, quamuis aliquanto amplius sint, siue ex hoc <lb/>
            tempore conputentur, quo ista promittebantur Abrahae, siue <lb/>
            ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista <lb/>
            praedicuntur. Conputantur enim, sicut superius iam diximus, <lb/>
            ab anno septuagensimo et quinto Abrahae, quando ad eum <lb n="5"/>
            facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto <lb/>
            quadringenti et triginta anni; quorum apostolus ita meminit: <lb/>
            Hoc autem dico, inquit: testamentum confirmatum a <lb/>
            Deo post quadringentos triginta annos facta lex non <lb/>
            infirmat ad euacuandam promissionem. Iam ergo isti <lb n="10"/>
            quadringenti et triginta anni quadringenti poterant nuncupari, <lb/>
            quia non sunt multo amplius: quanto magis cum aliquot <lb/>
            iam ex isto numero praeterissent, quando illa in uisu demonstrata <lb/>
            et dicta sunt Abrahae, uel quando Isaac natus est <lb/>
            centenario patri suo, a prima promissione post uiginti quinque <lb n="15"/>
            annos, cum iam ex istis quadringentis triginta quadringenti <lb/>
            et quinque remanerent, quos Deus quadringentos uoluit <lb/>
            nominare. Et cetera, quae sequuntur in uerbis praenuntiantis <lb/>
            Dei, nullus dubitauerit ad Israeliticum populum pertinere. 
</p><p>Quod uero adiungitur: Cum autem iam sol erat ad <lb n="20"/>
            occasum, flamma facta est, et ecce fornax fumabunda <lb/>
            et lampades ignis, quae pertransierunt per media <lb/>
            diuisa illa, significat iam in fine saeculi per ignem iudicandos <lb/>
            esse carnales. Sicut enim adflictio ciuitatis Dei, qualis <lb/>
             antea numquam fuit, quae sub Antichristo futura speratur, <lb n="25"/>
            significatur tenebroso timore Abrahae circa solis occasum, <lb/>
            id est propinquante iam fine saeculi: sic ad solis occasum. id

<note type="footnote"> 8 Gal. 3, 17 20 Gen. 15, 17 </note>

<note type="footnote"> 9 quae post 6Jr triginta <hi rend="italic">VI t U? Domb.;</hi> et trig. <hi rend="italic">V2 <foreign xml:lang="grc">α</foreign>bpv</hi> facta <lb/>
            <hi rend="italic">Vaegp Domb.;</hi> facta est <hi rend="italic">bav</hi> 10 infinnata ad <hi rend="italic">ep</hi> 11 anni <hi rend="italic">Ybpv;<lb/>
             om. aegpa</hi> potyerant e 12 amplius, <hi rend="italic">superscripto</hi> magis, <hi rend="italic">a</hi> <lb/>
            15 patre 61 uig. quinque <hi rend="italic">F1 abppav;</hi> uig. et quinque <hi rend="italic">V2 e U Domb</hi>. <lb/>
            16 et quadringenti <hi rend="italic">e</hi> 23 significant <hi rend="italic">g</hi> ad iudic. <hi rend="italic">e</hi> 25 antę xpo V <lb/>
            27 propinq. iam fine saeculi <hi rend="italic">m. 1 in ras. g;</hi> propinq........ id <lb/>
            est <hi rend="italic">om. e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="170"/>
            est ad ipsum iam finem, significatur isto igne dies iudicii <lb/>
            dirimens carnales per ignem saluandos et igne damnandos. <lb/>
            Deinde testamentum factum ad Abraham terram Chanaan <lb/>
            proprie manifestat et nominat in ea undecim gentes a flumine <lb/>
            Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Non ergo a <lb n="5"/>
            flumine magno Aegypti, hoc est Nilo, sed a paruo, quod <lb/>
            diuidit inter Aegyptum et Palaestinam, ubi est ciuitas Rhinocorura. <lb/>
            </p></div><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXV. </title></ab><p>De Agar ancilla <sic>Sanae</sic>, quam eadem Sarra Abrahae<lb n="10"/>
            uoluit esse concubinam. 
</p><p rend="script">Iam hinc tempora consequuntur filiorum Abrahae, unius <lb/>
            de Agar ancilla, alterius de Sarra libera, de quibus in libro <lb/>
            superiore iam diximus. Quod autem adtinet ad rem gestam, <lb/>
            nullo modo est inurendum de hac concubina crimen Abrahae. <lb n="15"/>
            Usus est ea quippe ad generandam prolem, non ad explendam <lb/>
            libidinem, nec insultans, sed potius oboediens coniugi, quae <lb/>
            suae sterilitatis credidit esse solacium, si fecundum ancillae <lb/>
            uterum, quoniam natura non poterat, uoluntate faceret suum, <lb/>
            et eo iure, quo dicit apostolus: Similiter et uir non habet<lb n="20"/>
            potestatem corporis sui, sed mulier, uteretur mulier ad <lb/>
            pariendum ex altera, quod non poterat ex se ipsa. Nulla est <lb/>
            hic cupido lasciuiae, nulla nequitiae turpitudo. Ab uxore <lb/>
            causa prolis ancilla marito traditur, a marito causa prolis <lb/>
            accipitur; ab utroque non culpae luxus, sed naturae fructus <lb n="25"/>
            exquiritur. Denique cum ancilla grauida dominae sterili superbiret <lb/>
            et hoc Sarra suspicione muliebri uiro potius inputaret,

<note type="footnote"> 14 C. 3 20 1. Cor. 7, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 significatus <hi rend="italic">V</hi> 2 igne <hi rend="italic">V a b;</hi> in igne <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 5 aegypti <lb/>
            usque ad flumen <hi rend="italic">sup. lin. V</hi> 7 inter] in terra <hi rend="italic">g</hi> 10 abr. esse noluit <hi rend="italic">fg;</hi> <lb/>
            uoluit abrahe esae <hi rend="italic">p</hi> 13 eagar <hi rend="italic">gx</hi> 16 ad <hi rend="italic">om. e1</hi> 18 sterelit. <hi rend="italic">g</hi> <lb/>
            22 rapiendum V1 23 cupido hic <hi rend="italic">e</hi> 25 culpa luxorie <hi rend="italic">b</hi> 26 dominae <lb/>
            <hi rend="italic">V ab* ep p a f\\;</hi> domina <hi rend="italic">hI gf)</hi> stereli <hi rend="italic">g</hi> 27 suspicatione <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="171"/>
            etiam ibi demonstrauit Abraham non se amatorem seruum, <lb/>
            sed liberum fuisse genitorem et in Agar Sarrae coniugii. <lb/>
            pudicitiam custodisse nec uoluptatem suam, sed uoluntatem <lb/>
            illius inpleuisse; accepisse nec petisse, accessisse nec haesisse, <lb/>
             seminasse nec amasse. Ait enim: Ecce ancilla tua in <lb n="5"/>
            manibus tuis, utere ea quo modo tibi placuerit.s o <lb/>
            uirum uiriliter utentem feminis, coniuge temperanter, ancilla <lb/>
            obtemperanter, nulla intemperanter! 
</p></div><div n="26" subtype="chapter" type="textpart"><ab><title type="sub">CAPUT  XXVI. </title></ab><p>De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de <lb n="10"/>
            sterili Sarra filium spondet patremque eum gentium <lb/>
            statuit et promissi fidem sacramento circumcisionis <lb/>
            obsignat. 
</p><p rend="script">Post haec natus est Ismael ex Agar, in. quo putare posset <lb/>
            inpletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi uernaculum <lb n="15"/>
            suum adoptare uoluisset. Deo dicente: Non erit heres <lb/>
            tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit heres tuus. <lb/>
            Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret inpletum, <lb/>
            iam cum esset annorum nonaginta et nouem, apparuit <lb/>
            ei Dominus et dixit illi: Ego sum Deus, place <lb n="20"/>
            in conspectu meo et esto sine querella, et ponam <lb/>
            testamentum meum inter me et inter te et inplebo <lb/>
            te ualde. Et procidit Abraham in faciem suam. Et <lb/>
            locutus est illi Deus dicens: Et ego, ecce

<note type="footnote"> 5 Gen. 16, 6 16 ib. 15, 4 19 ib. 17, 1-21 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 demonstrabit V1 <hi rend="italic">se om. V</hi> 2 cO iugi§ V; coniugii g; coniugi <lb/>
            ▼ <lb/>
            <hi rend="italic">rell. v Domb</hi>. 4 petiisae <hi rend="italic">v</hi> 7 tatentem <hi rend="italic">V</hi> 10 Dei <hi rend="italic">om. p q</hi> <lb/>
            11 stereli <hi rend="italic">f g</hi> spopondit patrem eum <hi rend="italic">p</hi> 12 promissit <hi rend="italic">fg</hi> fides <lb/>
            9. c. obsignatur <hi rend="italic">p q</hi> 14 est natus <hi rend="italic">v</hi> ismahel <hi rend="italic">V g;</hi> hismael <hi rend="italic">p;</hi> hismahel <lb/>
            b 15 ei <hi rend="italic">om. Vj</hi> dl <hi rend="italic">p</hi> 16 dicente Deo <hi rend="italic">v</hi> 17 hie-tuos <hi rend="italic">om. e</hi> <lb/>
            18 promissum <hi rend="italic">est p</hi> ne <hi rend="italic">om. V e</hi> 20 ei <hi rend="italic">om</hi>. P1; illi <hi rend="italic">a b</hi> deus a <lb/>
            21 querella <hi rend="italic">V bl gj</hi> querela <hi rend="italic">a b2 p v</hi> 22 <hi rend="italic">alterum</hi> inter <hi rend="italic">om. a</hi> 23 abraham <lb/>
            <hi rend="italic">V e g;</hi> abram <hi rend="italic">v Domb</hi>. in suam faciem abraham <hi rend="italic">a</hi> 24 Et ego <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> ego <hi rend="italic">om. a</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            testamentum meum tecum, et eris pater multitudinis <lb/>
            gentium; et non appellabitur adhuc nomen tuum <lb/>
            Abram, sed erit nomen tuum Abraham, quia patrem <lb/>
            multarum gentium posui te; et augeam te ualde <lb/>
            ualde et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt:<lb n="5"/>
            et statuam testamentum meum inter me et [inter] <lb/>
            te et inter semen tuum post te in generationes <lb/>
            eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus <lb/>
            et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo <lb/>
            post te terram, in qua incola es, omnem terram<lb n="10"/>
            Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis <lb/>
            Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum <lb/>
            meum conseruabis, tu et semen tuum post <lb/>
            te in progenies suas. Et hoc est testamentum, <lb/>
            quod conseruabis inter me et uos et inter semen<lb n="15"/>
            tuum post te in generationes suas: Circumcidetur <lb/>
            uestrum omne masculinum, et circumcidemini carnem <lb/>
            praeputii uestri, et erit in signo testamenti <lb/>
            inter me et uos. <sic>Etpueroctodierumcircumcidetur</sic>, <lb/>
            uestrum omne masculinum in progenies uestras. <lb n="20"/>
            <sic>Yernaculus</sic> et emticius ab omni filio alieno, qui <lb/>
            non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur <lb/>
            uernaculus domus tuae et emticius. Et <lb/>
            erit testamentum meum in carne uestra in testamento <lb/>
            aeterno. Et qui non fuerit circumcisus <lb n="25"/>
            masculus, qui non circumcidetur carnem praeputii <lb/>
            sui octauo die, interibit anima illa de genere <lb/>
            eius, quia testamentum meum dissipauit. Et dixit

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 multarum a</hi> 2 adhuc] <hi rend="italic">abhinc a</hi> 4 etJ utp <hi rend="italic">augeam mss.; augebo r</hi> <lb/>
            ualde ualde <hi rend="italic">V Domb.;</hi> ualde <hi rend="italic">rell. v (cf. p. 176, 26)</hi> 6 inter te et me <hi rend="italic">Y p</hi> <lb/>
            9 et sem. t. post te <hi rend="italic">om. p</hi> post te om. <hi rend="italic">a</hi> 11 illi <hi rend="italic">bl p</hi> p a 12 tu <lb/>
            <hi rend="italic">om. v</hi> 14 generationes <hi rend="italic">v</hi> testam. meum a 17 omnetp uestrum <hi rend="italic">b;</hi> <lb/>
            omne uestrum <hi rend="italic">v</hi> circumcidimini <hi rend="italic">Vp</hi> 18 in <hi rend="italic">om. el</hi> signo <hi rend="italic">codd. <lb/>
             praeter b;</hi> signum <hi rend="italic">b v</hi> 21 alieno <hi rend="italic">codd;</hi> alienigena <hi rend="italic">v</hi> 24 meum <hi rend="italic">onl. e</hi> <lb/>
            in testamentum aeternum v 27 octauo (octabo <hi rend="italic">V) Vepav;</hi> octaua <lb/>
            <hi rend="italic">gaf Domb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            Deus ad Abraham: Sara uxor tua, non appellabitur <lb/>
            nomen eius Sara, sed Sarra erit nomen eius. Benedicam <lb/>
            autem illam et dabo tibi ex ea filium, et <lb/>
            benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium <lb/>
            ex eo erunt. Et procidit Abraham super <lb n="5"/>
            faciem suam et risit et dixit in animo suo dicens: <lb/>
            Si mihi centum annos habenti nascetur [filius], <lb/>
            et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit <lb/>
            autem Abraham ad Deum: Ismael hic uiuat in <lb/>
            conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, <lb n="10"/>
            ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et uocabis <lb/>
            nomen eius Isaac; et statuam testamentum meum <lb/>
            ad illum in testamentum aeternum, esse illi Deus <lb/>
            et semini eius post illum. De Ismael autem ecce <lb/>
             exaudiui te; ecce benedixi eum et ampliabo illum <lb n="15"/>
            et multiplicabo eum ualde. Duodecim gentes generabit, <lb/>
            et dabo illum in magnam gentem. Testamentum <lb/>
            autem meum statuam ad Isaac, quem pariet <lb/>
            tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem. 
</p><p rend="script">Hic apertiora promissa sunt de uocatione gentium in Isaac, <lb n="20"/>
            id est in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura, <lb/>
            quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamuis enim <lb/>
            et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen <lb/>
            euidens opus Dei est uitiata et cessante natura, ibi euidentius <lb/>
             intellegitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed <lb n="25"/>
            per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est <lb/>
            circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod <lb/>
            omnes non solum filios, uerum etiam seruos uernaculos et <lb/>
            emticios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere <lb/>
             testatur. Quid enim aliud circumcisio significat quam naturam

<note rend="script" type="footnote">1 salai <hi rend="italic">bis ut edite. uett. p</hi> 3 autem <hi rend="italic">sup. lin. e</hi> 7 filius <hi rend="italic">om. V p pIX l</hi> <lb/>
            8 si <hi rend="italic">om. p1</hi> annorum om. et 15 illum] eam <hi rend="italic">b</hi> eum <hi rend="italic">&amp;88.;</hi> illum <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            U <lb/>
            16 generauit <hi rend="italic">g</hi> 17 gentem magnam <hi rend="italic">v</hi> 22 anQ <hi rend="italic">V</hi> 26 futuram <hi rend="italic">F*</hi> <lb/>
            nunc <hi rend="italic">om. p1</hi> impetrata <hi rend="italic">Y</hi> 27 quo <hi rend="italic">e</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="174"/>
            exuta uetustate renouatam? Et quid aliud quam Christum <lb/>
            octauus dies, qui hebdomade conpleta. hoc est post sabbatum, <lb/>
            resurrexit? Parentum mutantur et nomina: omnia resonant <lb/>
            nouitatem, et in testamento uetere obumbratur nouum. Quid <lb/>
            est enim quod dicitur testamentum uetus nisi noui occultatio? <lb n="5"/>
            Et quid est aliud quod dicitur nouum nisi ueteris reuelatio? <lb/>
            Risus Abrahae exultatio est gratulantis, non inrisio diffidentis. <lb/>
            Verba quoque eius illa in animo suo: Si mihi centum <lb/>
            annos habenti nascetur filius et si Sarra annorum <lb/>
            nonaginta pariet, non sunt dubitantis, sed admirantis. Si<lb n="10"/>
            quem uero monet quod dictum est: Et dabo tibi et semini <lb/>
            tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem <lb/>
            terram Chanaan in possessionem aeternam, quo <lb/>
            modo accipiatur inpletum siue adhuc expectetur inplendum, <lb/>
            cum possessio quaecumque terrena aeterna cuilibet genti esse<lb n="15"/>
            non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci <lb/>
            appellant <sic>ahóvtOv</sic>, quod a saeculo deriuatum est; <sic>alwv</sic> quippe <lb/>
            Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc <lb/>
            dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia <lb/>
            quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur. <lb n="20"/>
            ut breui etiam tempore transeant: <sic>altoviov</sic> autem quod dicitur. <lb/>
            aut non habet finem aut usque in huius saeculi tenditur finem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>