<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2"><div type="textpart" n="41" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa
            commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis
            litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret. ac ne quod non manubiarum
            genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci
            dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora
            et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque; praebita
            aduenientibus pecunia faenebris appositique qui nomina palam subnotarent, quasi
            adiuuantium Caesaris reditus. <milestone n="2" unit="section"/> ac ne ex lusu quidem
            aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. et quondam
            proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos
            equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit
            gloriansque numquam se prosperiore alea usum.</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria conquerens onera
            conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit. edixit et strenas ineunte anno se
            recepturum stetitque in uestibulo aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante
            eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat. nouissime contrectandae pecuniae
            cupidine incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et
            nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus
            flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero Batauorum, quos
            circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit; neque distulit, sed legionibus
            et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis
            generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam
            festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et
            ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur
            atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem
            exigeret.</p></div><div type="textpart" n="44" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Postquam castra attigit, ut se acrem ac seuerum ducem ostenderet, legatos, qui auxilia
            serius ex diuersis locis adduxerant, cum ignominia dimisit; at in exercitu recensendo
            plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent
            dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem; ceterorum
            increpita cupiditate commoda emeritae militiae ad †sescentorum milium summam recidit.
              <milestone n="2" unit="section"/> nihil autem amplius quam Adminio Cynobellini
            Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu transfugerat, in deditionem
            recepto, quasi uniuersa tradita insula, magnificas Romam litteras misit, monitis
            speculatoribus, ut uehiculo ad forum usque et curiam pertenderent nec nisi in aede
            Martis ac frequente senatu consulibus traderent.</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Mox deficiente belli materia paucos de custodia Germanos traici occulique trans Rhenum
            iussit ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nuntiari. quo facto
            proripuit se cum amicis et parte equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque
            arboribus et in modum tropaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti
            non essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem et participes uictoriae nouo
            genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque specie
            exploratorias appellauit. <milestone n="2" unit="section"/> rursus obsides quosdam
            abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu
            insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc quoque mimo praeter
            modum intemperans. repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad
            discumbendum adhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu 'durarent secundisque
            se rebus seruarent.' <milestone n="3" unit="section"/></p><p>Atque inter haec absentem senatum populumque grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare
            proeliante et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et
            amoenos secessus celebrarent.</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis
            machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut
            conchas legerent galeasque et sinus replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans
            'Capitolio Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex
            qua ut Pharo noctibus ad regendos nauium cursus ignes emicarent; pronuntiatoque militi
            donatiuo centenis uiritim denariis, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus:
            'abite,' inquit, 'laeti, abite locupletes.'</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum
            quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, <foreign xml:lang="grc">ἀξιοθριάμβευτον</foreign>, ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam
            coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere
            et nomina barbarica ferre. praecepit etiam triremis, quibus introierat Oceanum, magna ex
            parte itinere terrestri Romam deuehi. scripsit et procuratoribus, triumphum appararent
            quam minima summa, sed quantus numquam alius fuisset, quando in omnium hominum bona ius
            haberent.</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Prius quam prouincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis legiones, quae
            post excessum Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod et patrem suum
            Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione
            reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret. uocatas itaque
            ad contionem inermes, atque etiam gladiis depositis, equitatu armato circumdedit.
              <milestone n="2" unit="section"/> sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad
            resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem †omnem petit,
            deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam
            minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne
            quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, quam maxima
            uoce: 'ueniam,' inquit, 'ueniam, et hic mecum,' capulum gladii crebro uerberans, quo
            cinctus erat. edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et
            populo; nam se neque ciuem neque principem senatui amplius fore. <milestone n="2" unit="section"/> uetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere. atque omisso uel
            dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est; intraque quartum mensem periit,
            ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde
            Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. <milestone n="3" unit="section"/> quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo
            libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat; ambo nomina et
            notas continebant morti destinatorum. inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena,
            quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos
            enectos aestus in proxima litora eiecit.</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et
            crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa
            uerticem nullo, hirsutus cetera. quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut
            omnino quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. uultum uero
            natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem
            terrorem ac formidinem. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. puer comitiali morbo uexatus, in
            adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi,
            stare, colligere semet ac sufferre uix posset. mentis ualitudinem et ipse senserat ac
            subinde de secessu deque purgando cerebro cogitauit. creditur potionatus a Caesonia
            uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem uerterit. <milestone n="3" unit="section"/> incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis
            horis quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed pauida miris rerum imaginibus, ut
            qui inter ceteras pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere uisus sit. ideoque
            magna parte noctis uigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas
            porticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem consuerat.</p></div><div type="textpart" n="51" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima in eodem uitia, summam
            confidentiam et contra nimium metum. nam qui deos tanto opere contemneret, ad minima
            tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, at uero maiore proripere se e strato sub
            lectumque condere solebat. peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorum
            miraculis repente a Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure pauefactus.
              <milestone n="2" unit="section"/> aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans
            Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem
            fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus
            ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus
            ac super capita hominum translatus est. <milestone n="3" unit="section"/> mox etiam
            audita rebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio
            adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut
            Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent; unde credo percussoribus eius
            postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse
            nuntio malae pugnae perterritum.</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili quidem ac
            denique humano semper usus est. saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus
            et armillatus in publicum processit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in
            crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri; plerumque
            uero aurea barba, fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam
            Veneris cultu conspectus est. triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue
            gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit,
            quantumuis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset. irato et uerba
            et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque et uox, ut neque eodem loci prae ardore
            consisteret et exaudiretur a procul stantibus. <milestone n="2" unit="section"/>
            peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius comptiusque
            scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem 'commissiones meras'
            componere et 'harenam esse sine calce' diceret. solebat etiam prosperis oratorum
            actionibus rescribere et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari
            ac, prout stilus cesserat, uel onerare sententia sua quemque uel subleuare, equestri
            quoque ordine ad audiendum inuitato per edicta.</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Sed et aliorum generum artes studiosissime et diuersissimas exercuit. Thraex et auriga,
            idem cantor atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat extructo plurifariam
            circo; canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis
            temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi
            laudans uel corrigens palam effingeret. <milestone n="2" unit="section"/> nec alia de
            causa uidetur eo die, quo periit, peruigilium indixisse quam ut initium in scaenam
            prodeundi licentia temporis auspicaretur. saltabat autem nonnumquam etiam noctu; et
            quondam tres consulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque et extrema
            metuentis super pulpitum conlocauit, deinde repente magno tibiarum et scabellorum
            crepitu cum palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico abiit. atque hic tam
            docilis ad cetera natare nesciit.</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit. Mnesterem pantomimum etiam
            inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet, detrahi
            iussum manu sua flagellabat. equiti R. tumultuanti per centurionem denuntiauit, abiret
            sine mora Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos; quorum
            exemplum erat: 'ei quem istoc misi, neque boni quicquam neque mali feceris.' <milestone n="2" unit="section"/> Thraeces quosdam Germanis corporis custodibus praeposuit.
            murmillonum armaturas recidit. Columbo uictori, leuiter tamen saucio, uenenum in plagam
            addidit, quod ex eo Columbinum appellauit; sic certe inter alia uenena scriptum ab eo
            repertum est. prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo assidue
            et maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies sestertium
            contulit. <milestone n="3" unit="section"/> Incitato equo, cuius causa pridie circenses,
            ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile
            marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum
            etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati acciperentur;
            consulatum quoque traditur destinasse.</p></div><div type="textpart" n="56" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. sed una
              <add>atque</add> altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis
            cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia
            potentissimorum libertorum praefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in
            quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant.
            nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se
            periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo criminari alterum
            alteri atque inter se omnis committere. <milestone n="2" unit="section"/></p><p>Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes
            Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et
            mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti 'Priapum'
            aut 'Venerem' dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre
            formatam commotamque in obscaenum modum.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui
            transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis
            opifices diffugerint; superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio
            affirmans immolare taurum Ioui. <milestone n="2" unit="section"/> Capitolium Capuae Id.
            Mart. de caelo tactum est, item Romae cella Palatini atriensis. nec defuerunt qui
            coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino portendi, altero caedem rursus
            insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset. consulenti quoque de genitura sua
            Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit. <milestone n="3" unit="section"/> monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret; qua causa ille
            Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum delegauerat, inmemor Chaeream Cassium
            nominari. pridie quam periret, somniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis
            impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in terras praecipitatum. prodigiorum loco
            habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo prius acciderant. <milestone n="4" unit="section"/> sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine; et pantomimus
            Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum
            Philippus occisus est, egerat; et cum in Laureolo mimo, in quo a<del>u</del>ctor
            proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis
            darent, cruore scaena abundauit. parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta
            inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>VIIII. Kal. Febr. hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeret marcente adhuc
            stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est. cum in crypta, per
            quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati
            praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere
            se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit. <milestone n="2" unit="section"/> duplex dehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream ceruicem
            gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce: 'hoc age!' dehinc Cornelium Sabinum,
            alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus; alii Sabinum summota per
            conscios centuriones turba signum more militiae petisse et Gaio 'Iouem' dante Chaeream
            exclamasse: 'accipe ratum!' respicientique maxillam ictu discidisse. <milestone n="3" unit="section"/> iacentem contractisque membris clamitantem se uiuere ceteri
            uulneribus triginta confecerunt; nam signum erat omnium: 'repete!' quidam etiam per
            obscaena ferrum adegerunt. ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium
            accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam
            etiam senatores innoxios interemerunt.</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et decem mensibus diebusque octo. cadauer
            eius clam in hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo semiambustum leui caespite
            obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque. satis
            constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos; in ea quoque domo,
            in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus
            incendio consumpta sit. perit una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia
            parieti inlisa.</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="chapter"><milestone n="1" unit="section"/><p>Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit. nam neque caede
            uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis simulatam et
            emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam
            imperium destinauerunt; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules
            primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero
            sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum
            autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus Gai praenomen fuerit, ferro
            perisse, iam inde ab eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus. <milestone n="5" unit="Book"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>