<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.18.1-45.18.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.18.1-45.18.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="45"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut
									omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis
									servitutem, sed contra servientibus libertatem adferre,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi
									perpetuamque sub tutela <hi rend="italics">populi Romani</hi>
									esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus
									mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se
									crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset
									suis, exitum eius victoriam Romanis adlaturum, sibi
									libertatem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>metalli quoque Macedonici, quod ingens vectigal erat, locationes
									praediorumque rusticorum tolli placebat;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset,
									ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam
									esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio praeda
									administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et
									certaminis defore.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><hi rend="italics">denique ne, si</hi> commune concilium gentis
									esset, inprobus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri
										<pb n="181"/> moderatione datam ad licentiam pestilentem
									traheret,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque
									concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod
									regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>similia his et <hi rend="italics">in</hi> Illyricum mandata.
									cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus
									praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>