<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.43.1-35.43.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.43.1-35.43.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac
									fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum
									oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in
									principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non
									ultra differre profectionem in Graeciam constituit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>priusquam solveret naves, Ilium a <choice><sic>maria</sic><corr>mari</corr></choice> escendit, ut Minervae sacrificaret. inde ad classem
									regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis
									sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu
									bellicoque alio apparatu sequebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi
									collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum
									primum continentis venit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab
									Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in
									portum urbis navibus est invectus; copias <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> procul inde exposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>decem milia peditum fuere et quingenti <pb n="236"/> equites, sex
									elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum,
									nedum ad sustinendum Romanum bellum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est,
									concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat,
									Phalara in sinum Maliacum processerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore
									multitudinis cum <choice><sic>plausiblus</sic><corr>plausibus</corr></choice> clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi
									significatur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>