<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.21.1-9.21.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:9.21.1-9.21.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="9" subtype="Book"><div type="textpart" n="21" subtype="letter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>ain tandem? insanire tibi videris, quod imitere verborum meorum, ut scribis, 'fulmina'? <reg>tum</reg> insanires, si consequi non posses ; cum vero etiam vincas; me prius inrideas quam te oportet.  <reg>qua</reg> re nihil tibi opus est illud a Trabea, sed potius <foreign xml:lang="greek">a)po/teugma</foreign> meum.  <reg>verum</reg> tamen quid tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper eodem modo.  <reg>quid</reg> enim simile habet epistula aut iudicio aut contioni? quin ipsa iudicia non solemus omnia tractare uno modo.  <reg>privatas</reg> causas et eas tenuis agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius ; epistulas vero cotidianis verbis texere solemus.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L. Sempronio Atratino fuit, cum ante consui cum eodem fuisset, annis post R. c. cccxii; sed tum Papisii dicebamini.  <reg>post</reg> hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus.  <reg>is</reg> dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam conditam ccccxv et quadriennio post consui cum K. Duilio. <reg>hunc</reg> secutus est Cursor, homo valde honoratus ; deinde L. Masso aedilicius ; inde multi Massones.  <reg>quorum</reg> quidem tu omnium patriciorum imagines habeas volo. <reg>deinde</reg>

Carbones et Turdi insequuntur. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p><reg>hi</reg> plebeii fuerunt ; quos contemnas censeo ; nam praeter hunc C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re p. Carbonum nemo fuit. <reg>cognovimus</reg> Cn. Carbonem et eius fratrem scurram ; quid
iis improbius?  <reg>de</reg> hoc amico meo, Rubriae filio, nihil dico.  <reg>tres</reg> illi fratres fuerunt, C., Cn., M. Carbones. Marcus P. Flacco accusante condemnatus, fur magnus, ex Sicilia ; Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur.  <reg>is</reg> et tr. pl. seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est.  <reg>hoc</reg> vero, qui Lilybaei a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit.  <reg>iam</reg> pater eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. <reg>qua</reg> re ad patres censeo revertare ; plebeii quam fuerint importum vides.

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>