<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.7.2-7.8.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:7.7.2-7.8.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="Book"><div type="textpart" n="7" subtype="letter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>id</reg> si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras.  <reg>sin</reg> autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris.  <reg>multum</reg> te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum.  †<reg>imperatorem</reg> liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare.         
</p></div></div><div type="textpart" n="8" subtype="letter"><label rend="opener"><seg rend="dateline">Scr. Romae ex. tu. Quint. a. <date when="-0054">700 (54)</date>.</seg><seg rend="salute">CICERO TREBATIO.</seg></label><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p><reg>scripsit</reg> ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. <reg>cui</reg> quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. <reg>sed</reg> ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.

</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p><reg>querar</reg> cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris.  <reg>quin</reg> tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? <reg>quod</reg> scribis
de illo Preciano iure consulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere. <reg>de</reg> eo quid sit, cura ut sciam.  <reg>ego</reg> vestras Britannicas litteras exspecto.
</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>