<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3.10.7-3.10.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1:3.10.7-3.10.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="Book"><div type="textpart" n="10" subtype="letter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><reg>te</reg> autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! non modo sublatos sumptus, sed etiam
a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent, repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse.
<reg>quererer</reg> tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse rectius.  <reg>itaque</reg> nihil de te, quod credideris, de me, quam ob rem non debueris credere, pauca dicam.  <reg>nam</reg> si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.

</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p><reg>sin</reg> autem me astutum et occultum libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia, cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad nocendum levissimum? <reg>quid</reg> erat autem cur ego in te tam implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas agere partis, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum vero reditum nostrum in gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea

</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>
vicerim? <reg>quod</reg> si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. <reg>quid</reg>? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! <reg>atque</reg> haec domestica; quid illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi
sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus?

</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><reg>quae</reg> ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn.
Pompeium, socerum tuae filiae? <reg>etenim</reg> si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?. si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem
meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? <reg>quibus</reg> quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut
Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet.  <reg>huius</reg> igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo?
cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem.

<milestone unit="para"/>
                     </p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p><reg>sed</reg> haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt.  <reg>nunc</reg> ea, quae a me
profecta quaeque instituta sunt cognosce <gap reason="omitted"/> 
                        <reg>atque</reg> haec

agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo. <reg>te</reg> enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos
de te agimus, cogitanda esse censeo. 

</p></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>