<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:210-232</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:210-232</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="210" subtype="section"><p><reg>erant</reg> tamen quibus videretur illius aetatis tertius Curio, 
quia splendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine
non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo domestico. Nam
litterarum admodum nihil sciebat; sed magni interest quos
quisque audiat cotidie domi, quibuscum loquatur a puero,
quem ad modum patres, paedagogi, matres etiam loquantur. 
Legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet
filios non tam <hi rend="italics">in</hi> gremio<note>in gremio <hi rend="italics">vulg.</hi>: gremio <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> educatos quam in sermone matris.
Auditus est nobis Laeliae C. F. saepe sermo: ergo illam
patris elegantia tinctam vidimus et filias eius Avis ambas,
quarum sermo mihi fuit notus, et neptes Licinias, quas nos 
quidem ambas, hanc vero Scipionis etiam tu, Brute, credo,
aliquando audisti loquentem. Ego vero ac libenter quidem,
inquit Brutus; et eo libentius, quod L. Crassi erat filia.
</p></div><div type="textpart" n="212" subtype="section"><p>Quid Crassum, inquam, ilium censes, istius Liciniae filium,
Crassi testamento qui fuit adoptatus? Summo iste quidem 30
dicitur ingenio fuisse, inquit; et vero hic Scipio, conlega meus,
mihi sane bene et loqui videtur et dicere. Recte, inquam,

<pb n="p.1062"/>

iudicas, Brute. Etenim istius genus est ex ipsius sapientiae
stirpe generatum. Nam et de duobus avis iam diximus,
Scipione et Crasso, et de tribus proavis, Q. Metello, cuius
quattuor <hi rend="italics">illi</hi> filii<note>quattuor illi filii <hi rend="italics">Jahn</hi>: quattuor filii <hi rend="italics">L</hi>: quattuor filii <hi rend="italics">consulates
Campe</hi>
                  </note>, P. Scipione, qui ex dominatu Ti. Gracchi
privatus in libertatem rem publicam vindicavit, Q. Scaevola
augure, qui peritissimus iuris idemque percomis est habitus.
Iam duorum abavorum quam est inlustre nomen, </p></div><div type="textpart" n="213" subtype="section"><p>P. Scipionis, qui bis consul fuit, qui est Corculum dictus, alterius
omnium sapientissimi, C. Laeli.—O generosam, inquit,
stirpem et tamquam in unam arborem plura genera, sic in
istam domum multorum insitam [atque inluminatam<note>atque inluminatam <hi rend="italics">L</hi> (<hi rend="italics">secl. Kayser</hi>): atque innatam
<hi rend="italics">Schütz</hi>: atque inseminatam <hi rend="italics">Stangl</hi>: <hi rend="italics">alii alia</hi>
                  </note>] sapientiam!—<milestone n="59" unit="chapter"/>
                  <reg>similiter</reg> igitur suspicor, ut conferamus parva magnis, 
Curionis, etsi pupillus relictus est, patrio fuisse institute puro
sermone adsuefactam domum; et eo magis hoc iudico quod
neminem ex his quidem, qui aliquo in numero fuerunt, cognovi in omni genere honestarum artium tam indoctum, tam
rudem. </p></div><div type="textpart" n="214" subtype="section"><p><reg>nullum</reg> ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam memoriam antiquitatis conlegerat; non publicum ius, non privatum et civile cognoverat. Quamquam hoc<note>hoc <hi rend="italics">vulg.</hi>: hic <hi rend="italics">F</hi>: 
id <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>
quidem fuit etiam in aliis et magnis quidem oratoribus, quos
parum his instructos artibus vidimus, ut Sulpicium, ut Antonium. Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus
elaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis
partibus, nemo in aliqua parte earum<note>[parte] earum <hi rend="italics">Vassis</hi>: partium earum <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> omnino nihil poterat: 
in quacumque enim una plane clauderet, orator esse non
posset; sed tamen alius in alia excellebat magis. </p></div><div type="textpart" n="215" subtype="section"><p>Reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari<note>praeparari <hi rend="italics">vulg.</hi>: praeparare <hi rend="italics">L</hi>: apparari <hi rend="italics">Campe</hi>
                  </note> et quo loco
locari, memoriaque ea comprendebat Antonius, excellebat
autem actione; erant[que]<note>erantque
<hi rend="italics">FO</hi>: erant <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> ei quaedam ex his paria cum

<pb n="p.1063"/>

Crasso, quaedam etiam superiora; at Crassi magis nitebat
oratio. Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus
neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque
partibus plane atque omnino defuisse<note>nec vero... defuisse <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="216" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> in Curione
hoc verissime iudicari potest, nulla re una magis oratorem 
commendari quam verborum splendore et copia. Nam cum
tardus in cogitando tum in struendo<note>in struendo <hi rend="italics">F</hi>: in
instruendo <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> dissipatus fuit. <milestone n="60" unit="chapter"/>Reliqua
duo sunt, agere et meminisse: in utroque cachinnos inridentium commovebat. Motus erat is, quem et C. Iulius
in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto 
corpore vacillante quaesivit quis<note>quis <hi rend="italics">L et Quintil.</hi>: quid <hi rend="italics">Campe</hi>
                  </note> loqueretur<note>loqueretur
<hi rend="italics">vulg.</hi>: loquetur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> e luntre<note>eluntre <hi rend="italics">FMG</hi>: e lintre <hi rend="italics">O2</hi>: cluntre <hi rend="italics">O1</hi>: 
eli intre <hi rend="italics">BH</hi>: in luntre <hi rend="italics">Quintil.</hi>
                  </note>, et
Cn. Sicinius homo impurus, sed admodum ridiculus,—neque
aliud in eo oratoris simile quicquam<note>neque ... quicquam <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="217" subtype="section"><p><reg>is</reg> cum tribunus
plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque
multa dixisset sedente Cn. Octavio conlega, qui devinctus 
erat fasciis et multis medicamentis propter dolorem artuum
delibutus, 'numquam,' inquit,' Octavi, conlegae tuo gratiam
referes: qui nisi se suo more iactavisset, hodie te istic
muscae comedissent.' Memoria autem ita fuit nulla, ut
aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut 
tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maximo, cum
ego pro Titinia Cottae peroravissem, ille contra me pro Ser.
Naevio diceret, subito totam causam oblitus est idque veneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Magna
haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod 
etiam in scriptis obliviscebatur<note>oblivisceretur <hi rend="italics">Manutius</hi>
                  </note> quid paulo ante posuisset,
ut in eo libro, ubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filio conloquentem facit [cum senatum
Caesar consul habuisset<note>cum ... habuisset
<hi rend="italics">secl. Ernesti</hi>
                  </note>] omnisque ille sermo ductus <hi rend="italics">est</hi>
                  <note>ductus est <hi rend="italics">Orelli</hi>: ductus esset <hi rend="italics">Lambinus</hi>: 
ductus <hi rend="italics">L</hi>: ducitur <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> e 

<pb n="p.1064"/>

percontatione fili quid in senatu esset actum. In quo multis
verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque
esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum<note>disputatioque ... dialogorum <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note>, cum sermo
esset institutus senatu misso<note>in quo... misso <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>, quem senatum Caesar consul
habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post 
et deinceps reliquis annis administravisset<note>administravit <hi rend="italics">M</hi>: administravisset <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> in Gallia. <milestone n="61" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="219" subtype="section"><p>Tum 
Brutus admirans: Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in
scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit
quantum flagiti commisisset? Quid autem, inquam, Brute,
stultius quam, si ea vituperare volebat quae vituperavit, non
eo tempore instituere sermonem, cum illarum rerum iam
tempora praeterissent? Sed ita totus errat ut in eodem
sermone dicat in senatum<note>in senatum <hi rend="italics">codd. dei.</hi>: in senatu <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> se Caesare consule non accedere
et id<note>et id <hi rend="italics">Lambinus</hi>: sed id <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> dicat ipso consule exiens e senatu. Iam, qui hac parte
animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis
esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante
posuisset<note>ut ne ... posuisset <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam
effluere mentem. </p></div><div type="textpart" n="220" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> cum ei nec officium deesset et 
flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur. Orator autem vivis eius <hi rend="italics">aetatis</hi> aequalibus<note>vivis eius aetatis aeq.
<hi rend="italics">Friedrich</hi>: vivis eius aequalibus <hi rend="italics">L</hi> (<hi rend="italics">secl. Kayser</hi>): a temporis eius aeq.
<hi rend="italics">Madvig</hi>: a suis aeq. <hi rend="italics">Piderit</hi>: vivis etiam aeq. <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> proximus optimis numerabatur propter verborum bonitatem, ut
ante dixi, et expeditam ac profluentem quodam modo celeritatem. Itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo.
Sunt illae quidem languidiores, verum tamen possunt augere
et quasi alere id bonum quod in illo mediocriter<note>mediocriter <hi rend="italics">L</hi>: non mediocriter <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> fuisse
concedimus: quod habet tantam vim ut solum sine aliis
in Curione speciem oratoris alicuius effecerit. Sed ad
instituta redeamus.</p><pb n="p.1065"/><p><milestone n="62" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="221" subtype="section"><p>In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuit<note>fuit <hi rend="italics">secl. Vassis</hi>
                  </note>
illius eloquentissimi viri filius<note>filius. Is <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note>. Non satis acutus orator,
sed tamen orator numeratus est. Erat in verbis gravitas
et facile dicebat et auctoritatem naturalem quandam habebat oratio. Acutior Q. Varius rebus inveniendis nec minus 
verbis expeditus; fortis vero actor et vehemens et verbis nec
inops nec abiectus et quem plane oratorem dicere auderes,
Cn. Pomponius lateribus pugnans, incitans animos, acer
acerbus criminosus. </p></div><div type="textpart" n="222" subtype="section"><p>Multum ab his aberat L. Fufius,
tamen<note>tamen <hi rend="italics">L</hi>: tametsi
<hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat<note>cepit <hi rend="italics">maluit Stangl</hi>
                  </note>. 
Nam M. Drusum tuum magnum avunculum, gravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceret, L. autem
Lucullum etiam acutum, patremque tuum, Brute, iuris
quoque et publici et privati sane peritum, M. Lucullum,
M. Octavium Cn. F., qui tantum auctoritate dicendoque 
valuit ut legem Semproniam frumentariam populi frequentis
suffragiis abrogaverit, Cn. Octavium M. F., M. Catonem
patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est
a iudiciis<note>id est a iudiciis <hi rend="italics">secl. Manutius</hi>
                  </note>, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere
possint, collocemus. </p></div><div type="textpart" n="223" subtype="section"><p>Eodem Q. Caepionem referrem, nisi 
nimis equestri ordini deditus a senatu dissedisset. Cn. Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime
dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus<note>contionibus <hi rend="italics">vulg.</hi>: cognitionibus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Quo in genere, ut in his perturbem
aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit; aptior etiam<note>etiam
<hi rend="italics">M. Stangl</hi>
                  </note> 
Palicanus auribus imperitorum. </p></div><div type="textpart" n="224" subtype="section"><p>Et quoniam huius generis
facta mentio est, seditiosorum omnium post Gracchos L.
Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est; magis
specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines
quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae. Longe 

<pb n="p.1066"/>

autem post natos homines improbissimus C. Servilius Glaucia, sed peracutus et callidus cum primisque ridiculus. Is
ex summis et fortunae et vitae sordibus in praetura<note>in summis... ex praetura <hi rend="italics">maluit Campe</hi>
                  </note>
                  <note>in praetura <hi rend="italics">secl.
Schenkl</hi>: <hi rend="italics">paene</hi> cons. f. est [si... esset] nam... devinxerat [is... interfectus] <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> consul
factus esset, si rationem eius haberi licere iudicatum esset.
Nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficio
legis devinxerat. Is praetor<note>is praetor <hi rend="italics">L</hi>: igitur pr. <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> eodem die quo Saturninus
tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est
interfectus; homo simillimus Atheniensis Hyperboli, cuius
improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt.
</p></div><div type="textpart" n="225" subtype="section"><p><reg>quos</reg> Sex. Titius consecutus <hi rend="italics">est</hi>
                  <note>est <hi rend="italics">add. Jahn</hi>
                  </note> homo loquax sane et satis 
acutus, sed tam solutus<note>dissolutus <hi rend="italics">B</hi>1<hi rend="italics">H</hi>
                  </note> et mollis in gestu ut saltatio
quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias,
cuius imitatio rideatur<note>ita cavendum... rideatur
<hi rend="italics">secl. Stangl</hi>: irrideatur <hi rend="italics">Friedrich</hi>
                  </note>. <milestone n="63" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> ad paulo superiorem aetatem 
revecti<note>reiecti <hi rend="italics">O</hi>1<hi rend="italics">G</hi>
                  </note> sumus; nunc ad eam de qua aliquantum sumus
locuti revertamur.</p><p/></div><div type="textpart" n="226" subtype="section"><p>Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula 
sane probabilis, qui multos cum tacuisset<note>iacuisset
<hi rend="italics">Baehrens</hi>
                  </note> annos neque
contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem
extraordinariam veram causam agens est probatus; et eo
magis quod eandem causam cum ageret eius conlega ille
ipse Sulpicius, hic plura et acutiora dicebat. Itaque post
tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes
maximae quaecumque erant deferebantur. </p></div><div type="textpart" n="227" subtype="section"><p>Rem videbat 
acute, componebat diligenter, memoria valebat; verbis non
ille quidem ornatis utebatur sed tamen non abiectis;
expedita autem erat et perfacile currens oratio; et erat eius
quidam<note>quidam <hi rend="italics">Manutius</hi>: quidem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> tamquam habitus non inurbanus; actio paulum

<pb n="p.1067"/>

cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat. Hic temporibus floruit eis<note>eis <hi rend="italics">vulg.</hi>: his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quibus inter profectionem reditumque
L. Sullae sine iure fuit et sine ulla<note>ulla <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note> dignitate res publica;
hoc etiam magis probabatur, quod erat ab oratoribus quaedam in foro solitudo. Sulpicius occiderat, Cotta aberat et 
Curio, vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter
Carbonem et Pomponium, quorum utrumque facile superabat. <milestone n="64" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="228" subtype="section"><p>Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna,
doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens,
gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris 
multi nec satis versatus in causis; interiectusque inter duas
aetates Hortensi et Sulpici nec maiorem<note>maiorem <hi rend="italics">vulg.</hi>: maioris <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> consequi poterat
et minori necesse erat cedere. Huius omnis facultas ex
historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat
superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo 
quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis
litteris inlustratum. Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est. Is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum
in foro dixit et apud hos ipsos quidem consules, et cum
eorum qui adfuerunt, tum ipsorum consulum qui omnis
intellegentia anteibant, iudicio discessit probatus. Vndeviginti annos natus erat eo tempore, est autem L. Paullo
C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum in
patronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. 
Hoc de oratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco
voluimus aetatem <hi rend="italics">eius</hi>
                  <note>eius <hi rend="italics">add. Stephanus</hi>
                  </note> in disparem oratorum aetatem<note>aetatem <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>
                  <note>aetatem <hi rend="italics">om. O</hi>
                  </note> includere<note>hoc ... includere <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>. Quamquam id quidem omnibus usu venire
necesse fuit, quibus paulo longior vita contigit, ut et
cum multo maioribus natu quam essent ipsi et cum 
aliquanto minoribus compararentur. Vt Accius isdem

<pb n="p.1068"/>

aedilibus<note>edilibus <hi rend="italics">OG</hi>: et edibus <hi rend="italics">F</hi>: edibus <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum<note>cum <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ille
octoginta, ipse triginta annos natus esset: sic </p></div><div type="textpart" n="230" subtype="section"><p>Hortensius non 
cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum
tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si
quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam
vigebat<note>vigebat <hi rend="italics">L</hi>: vigente florebat <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> cum Antonio et<note>cum Antonio et <hi rend="italics">Madvig</hi>: 
Antonio et cum <hi rend="italics">L</hi>: Antonio et [cum] <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> Philippo iam sene pro Cn. Pompei
bonis dicente<note>dicente <hi rend="italics">L</hi>: 
dicens <hi rend="italics">Schütz</hi>
                  </note> in illa causa, adulescens cum esset, princeps
fuit et in eorum, quos in Sulpici aetate posui, numerum
facile pervenerat et suos inter aequalis M. Pisonem M.
Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus<note>nactus aemulum <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> octo annis minorem quam
erat ipse multos annos in studio<note>stadio <hi rend="italics">Rivius</hi>
                  </note> eiusdem laudis exercuit
et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio 
Claudio dixit paulo ante mortem. <milestone n="65" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="231" subtype="section"><p><reg>vides</reg> igitur ut ad te 
oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum
tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibus,
quoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui
viverent nominare, ne vos curiosius eliceretis<note>eliceretis <hi rend="italics">vulg.</hi>: eligeretis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> ex me quid
de quoque iudicarem, eos qui iam sunt mortui nominabo.
Tum Brutus: Non est, inquit, ista causa quam dicis, quam
ob rem de eis qui vivunt nihil velis dicere. Quaenam
igitur, inquam, est? Vereri te, inquit, arbitror ne per nos
hic sermo tuus emanet et ei tibi suscenseant quos praeterieris. Quid? vos, inquam, tacere non poteritis? Nos
quidem, inquit, facillime; sed tamen te arbitror malle
ipsum tacere quam taciturnitatem nostram experiri. </p></div><div type="textpart" n="232" subtype="section"><p><reg>tum</reg> 
ego: Vere tibi, inquam, Brute, dicam. Non me existimavi
in hoc sermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed
ita traxit ordo aetatum orationem ut iam ad minores etiam
pervenerim. Interpone igitur, inquit, si quos videtur;

<pb n="p.1069"/>

deinde redeamus ad te et ad Hortensium. Immo vero,
inquam, ad Hortensium; de me alii dicent, si qui volent.
Minime vero, inquit. Nam etsi me facile omni tuo sermone tenuisti, tamen is mihi longior videtur, quod propero
audire de te; nec vero tam de virtutibus dicendi tuis, quae 
cum omnibus tum certe mihi notissimae sunt, quam quod
gradus tuos et quasi processus dicendi studeo cognoscere.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>