<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:7-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:7-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam 
<pb xml:id="v.1.p.562"/>

eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur
revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se
solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA
NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam
delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis
deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum
autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur
et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur
exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat
exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino
liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus
<bibl n="Matth. V, 25. 26."/> penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem,
id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere
nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex
<bibl n="Luc. VI, 37."/> hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et
<bibl n="Matth. XVIII, 21. 22."/> cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo,
inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in
Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio
reputata est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de
remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus:
NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris
induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare
videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit
<pb xml:id="v.1.p.563"/>

gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham
non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae,
ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox
praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a
diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit.
Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. <bibl n="Luc. XXII, 46."/>
Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant
quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans
quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED
DEVEHE NOS A MALO.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>