<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:17-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:17-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus
deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis,
sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam
erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu
<pb xml:id="v.1.p.569"/>

humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo <bibl n="Luc. XVIII, 9 sqq."/>
discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut
quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non
vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi
Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio.
Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae
de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis
per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius
referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt?
Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam
si in publico orent?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum 
fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis.
Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum
operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de
nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri
transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
<pb xml:id="v.1.p.570"/>

Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium
est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non
erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare.
Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed
et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes
<pb xml:id="v.1.p.571"/>

domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur,
differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere
potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris
et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis
et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum,
nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>