<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:15-16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:15-16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis,
non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda
est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti
auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni
deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam
rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent.
Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere;
<pb xml:id="v.1.p.567"/>

sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret,
apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent;
nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum <bibl n="II Tim. IV, 13."/>
reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos <bibl n="Dan. III, 19 sqq."/>
in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris
suis exaudivit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, 
non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si
Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione
non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id
quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter
enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super
lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin
<pb xml:id="v.1.p.568"/>

nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra
scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro
cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo,
vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud
idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam
ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens
est assidere sub conspectu contraque conspectum eius
quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub
conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum
istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos
oratio fatigaverit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>