<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:1-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1:1-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et 
ratio sermonis et spiritus, utrumque Iesus Christus dominus noster
<pb xml:id="v.1.p.554"/>
nobis discipulis Novi Testamenti novam orationis formam
<bibl n="Matth. IX, 16. 17."/> determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie novum vinum
novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento.
Ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio,
aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut
perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in spiritalia renovavit
nova dei gratia, superducto evangelio, expunctore totius retro
vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus
est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo
quo docuit, ratio qua venit. Sic oratio a Christo constituta
ex tribus constituta est. Ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu,
quo tantum potest, docuerat et Iohannes discipulos suos adorare;
sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso
<bibl n="Ioh. III, 30."/> aucto (sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se
vero deminui) totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret
<pb xml:id="v.1.p.555"/>

ad dominum. Ideo nec extat, in quae verba docuerit Iohannes
adorare, quod terrena caelestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, <bibl n="Ioh. III, 31."/>
terrena fatur, et qui de caelis adest, quae vidit, ea loquitur.
Et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque
orandi disciplina? Consideremus itaque, benedicti, caelestem eius
sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem
hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum
sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam
fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et videre fideret, ei soli
religionem suam offerret. Sequente sophia in sequenti praecepto
proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non
agmine verborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis
prospicere certi sumus. Et tamen brevitas ista, quod ad tertium <bibl n="Matth. VI, 8."/>
sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia
fulta est, quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.
Neque enim propria tantum orationis officia complexa est,
vel venerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene
sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut revera
in oratione breviarium totius evangelii comprehendatur.</p><pb xml:id="v.1.p.556"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Incipit a testimonia dei et merito fidei, cum dicimus, P(??)TER
QUI IN CAELIS ES. Nam et deum eramus et fidem commendamus,
<bibl n="Ioh I, 12."/> cuius meritum est haec appellatio. Scriptum est, Qui in eum crediderint,
dedit eis potestatem, at filii dei vocentur. Quamquam
frequentissime dominus patrem nobis pronuntiavit deum, immo et
<bibl n="Matth. XXIII, 9."/> praecepit, ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus
in caelis. Itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus. Felices,
qui patrem agnoscunt. Hoc est quod Israëli exprobratur, quod
<bibl n="Ies. I, 2."/> caelum ac terram spiritus contestatur, Filios, dicens, genui, et illi
me non agnoverunt. Dicendo autem patrem deum quoque cognominamus.
Appellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in
<bibl n="Ioh. X, 30."/> patre filius invocatur. Ego enim, inquit, et pater unum sumus.
Ne mater quidem ecclesia praeteritur. Siquidem in filio et patre
<pb xml:id="v.1.p.557"/>

mater recognescitur, de qua con(??) et patris et (??)lii nomen. Une
igitur genere aut vocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris denotamus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Nomen dei patris nomini proditum fuerat. Etiam qui de ip(??)o 
interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen (??)dierat. Nobis revelatum
est in filio. Iam enim filius novum patris nomen est.
Ego veni, inquit, in nomine patris; et r(??)rsus Pater, glorifica <bibl n="Ioh. V, 43. XII, 28."/>
nomen tu(??); et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id <bibl n="Ioh. XVII, 6."/>
ergo ut SANCTIFICETUR postulamus. Non quod deceat homines bene
deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret,
nisi optemus. Plane benedici deum omni loco ae tempore condecet
ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine.
Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Ceterum quando non sanctum
et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros
sanctificet ex semetipso? Cui illa angelorum circumstantia non
cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus. Proinde igitur et nos <bibl n="Ies. VI, 3. Apoc. IV, 8."/>

<pb xml:id="v.1.p.558"/>
angelorum, si meruerimus, candidati, iam hine caelestem illam
in deum vocem et officium futurae claritatis ediscimus. Hoc quantum
ad gloriam dei. Alioquin quantum ad nostram petitionem,
cum dicimus: SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur
in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc
gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus, orando
pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione
non dicentes, Sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Secundum hanc formam subiungimus: FIAT VOLUNTAS TUA IN
CAELIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus voluntas
dei fiat, et ei successum voluntatis suae oremus, sed in omnibus
petimus fieri voluntatem eius. Ex interpretatione enim figurata
<pb xml:id="v.1.p.559"/>

carnis et spiritus nos sumus caelum(??)et terra. Quamquam, etsi
simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut
in nobis fiat voluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in
caelis. Quid autem deus vult quam incedere nos secundum suam
disciplinam? Petimus ergo substantiam et facultatem voluntatis
suae subministret nobis, ut salvi simus et in caelis et in terris,
quia summa est voluntatis eius salus eorum quos adoptavit. Est
et illa dei voluntas, quam dominus administravit praedicando, operando,
sustinendo. Si enim ipse pronuntiavit non suam, sed <bibl n="Ioh. VI, 38."/>
patris facere se voluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erant
voluntas patris, ad quae nunc nos velut ad exemplaria provocamur,
ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque.
Quae ut implere possimus, opus est dei voluntate. Item dicentes,
Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit
in dei voluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur.
Iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.
Dominus quoque cum substantia passionis infirmitatem carnis demonstrare
iam in sua carne voluisset, Pater, inquit, transfer poculum <bibl n="Luc. XXII, 42."/>
istud; et recordatus, Nisi quod mea non, sed tua fiat voluntas.
Ipse erat voluntas et potestas patris, et tamen ad demonstrationem
sufferentiae debitae voluntati se patris tradidit.</p><pb xml:id="v.1.p.560"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> VENIAT quoque REGNUM (??)UM ad pertinet, quo et Fiat voluntas
tua, in nobis scilicet. Nam deus quando non regnat, in
<bibl n="Prov. XXI, 6."/> cuius manu cor omnium regum est? Sed quicquid nobis optamus,
in i(??)um augaramur, et illi deputamus quod ab i(??)o expect(??).
Itaque si ad dei voluntatem et ad nostram suspensionem pertinet
regni deminici reprassentatie, quomodo quidam pertractum quendam
in sa(??)cu(??)e postulant, cum regnum dei, quod ut adveniat oramus,
ad consummationem saeculi tendat? Optamus maturius regnare,
et non diutius servire. Etiamsi praefinitum in oratione non
esset de postulando regni adventu, ultro eam vocem protulissemus,
festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad dominum
<bibl n="Apoc. VI, 10."/> invidia animae martyrum sub altari: Quonam usque non ulcisceris,
domine, sanguinem nostrum de incolis terrae? Nam utique ultio
illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, domine,
regnum tuum votum Christianorum, confusio nationum, exultatio
angelorum, propter quod conflictamur, immo potius propter
quod oramus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed quam eleganter divina sapientia ordinem orationis in-
<pb xml:id="v.1.p.561"/>

struxit, ut post caelestia, id est post dei nomen, dei voluntatem
et dei regnum terrenis quoque necessitatibus petitioni locum faceret!
Nam et edixerat dominus: Quaerite prius regnum, et tunc
vobis etiam haec adicientur. Quanquam PANEM NOSTRUM QUOTIDIANUM
DA NORIS RODIE spiritaliter potius intellegamus. Christus enim
panis noster est, quia vita Christus et vita panis. Ego sum, inquit, <bibl n="Ioh. VI, 35."/>
panis vitae. Et paulo supra: Panis est sermo dei vivi, qui <bibl n="Ioh. VI, 33."/>
descendit de caelis. Tum quod et corpus eius in pane censetur:
Hoc est corpus meum. Itaque petendo panem quotidianum perpetuitatem <bibl n="Matth. XXVI, 26. Luc. XXII, 19."/>
postulamus in Christo et individuitatem a corpore eius.
Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest
fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum
fidelibus necessarium est; cetera enim nationes requirunt. Ita <bibl n="Matth. VI, 32."/>
et exemplis inculcat et parabolis retractat, cum dicit: Numqui(??) <bibl n="Matth. XV, 26."/>
panem filiis pater aufert et canibus tradit? Item: Numquid filio <bibl n="Matth. VII, 9."/>
panem poscenti lapidem tradit? Ostendit enim, quid a patre filii
expectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem pulsabat. Merite <bibl n="Luc. XI, 5."/>
autem adiecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino <bibl n="Matth. VI, 34."/>
cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque accommodavit
illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem
horreorum et longae securitatis spatia cogitavit, is ipsa nocte <bibl n="Luc. XII, 16 sqq."/>
moritur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Consequens erat, ut observata dei liberalitate etiam clementiam 
<pb xml:id="v.1.p.562"/>

eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illis reputamur
revera quasi taurus ad victimam? Sciebat dominus se
solum sine delicto esse. Docet itaque Petamus DIMITTI NOBIS DEBITA
NOSTRA. Exomologesis est petitio veniae, quia qui petit veniam
delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis
deo, qui mavult eam quam mortem peccatoris. Debitum
autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur
et ab eo exigatur, nec evadat iustitiam exactionis, nisi donetur
exactio; sicut illi servo dominus debitum remisit. Huc enim spectat
exemplum parabolae totius. Nam et quod idem servus a domino
liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus
<bibl n="Matth. V, 25. 26."/> penes dominum tortori delegatur ad solvendum novissimum quadrantem,
id est modicum usque delictum, eo competit, quod remittere
nos quoque profitemur debitoribus nostris. Iam et alibi ex
<bibl n="Luc. VI, 37."/> hac specie orationis: Remittite, inquit, et remittetur vobis. Et
<bibl n="Matth. XVIII, 21. 22."/> cum interrogasset Petrus, si septies remittendum esset fratri, Immo,
inquit, septuagies septies; ut legem in melius reformaret, quod in
Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio
reputata est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de
remittendis tantum, sed etiam de avertendis in totum delictis supplicaremus:
NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris
induci, ab eo utique qui temptat. Ceterum absit ut dominus temptare
videatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit
<pb xml:id="v.1.p.563"/>

gestiens. Diaboli est et infirmitas et malitia. Nam et Abraham
non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae,
ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox
praecepturus erat, ne quae pignora deo cariora haberet. Ipse a
diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstravit.
Hunc locum posterioribus confirmat, Orate, dicens, ne temptemini. <bibl n="Luc. XXII, 46."/>
Adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant
quam orationi. Ergo respondet clausula, interpretans
quid sit, Ne nos deducas in temptationem. Hoc est enim: SED
DEVEHE NOS A MALO.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Compendiis pauculorum verborum quot attinguntur edicta 
prophetarum, evangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae,
exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! Dei
honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in
voluntate, commemoratio spei in regno, petitio vitae in pane, exomologesis
debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in
postulatione tutelae. Quid mirum? Deus solus docere potuit,
quomodo se vellet orari. Ab ipso igitur ordinata religio orationis,
et de spiritu ipsius iam tunc, cum ex ore divino ferretur,
<pb xml:id="v.1.p.564"/>

animata, suo privilegio ascendit in caelum, commendans patri quae
filius docuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Quoniam tamen dominus prospector humanarum necessitatum
<bibl n="Matth. VII, 7. Luc. XI, 9."/> seorsum post traditam orandi disciplinam, Petite, inquit, et accipietis,
et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa
legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium
desideriorum ius est superstruendi extrinsecus petitiones, cum
memoria tamen praeceptorum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus,
memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum
praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si
<bibl n="Matth. V, 23 sq."/> quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus.
Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem
debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem
iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis?
Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et
<bibl n="Gen. XLV, 24."/> ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via
cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti
<pb xml:id="v.1.p.565"/>

ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians
legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem
malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis
receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est <bibl n="Eph. IV, 26."/>
aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere,
aut orationem perseverante iracundia perdere?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi 
libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis
est spiritus ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritu
sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto, aut impeditus
a libero. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum
admittit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu vero 
sordente orationem obire, quanto et ipsis manibus spiritales munditiae
sint necessariae, ut a falso, a caede, a saevitia, a veneficiis,
ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum
opera transiguntur, purae alleventur? Hae sunt verae munditiae,
non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem,
etiam cum a lavacro totius corporis veniunt, aquam sumentes. Id
cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi
commemorationem esse in domini deditionem. Nos dominum adoramus,
non dedimus, immo et adversari debemus deditoris exemplo,
nec propterea manus abluere. Nisi quod conversationis humanae
inquinamentum conscientiae causa, ceterum satis mundae
sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.</p><pb xml:id="v.1.p.566"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Omnibus licet membris lavet quotidie Israël, nunquam tamen
mundus est. Certe manus eius semper immundae, sanguine prophetarum
et ipsius domini cruentatae in aeternum; et ideo conscientia
patrum haereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent,
<bibl n="Ies. I, 15."/> ne exclamet aliquis Esaias, ne exhorreat Christus. Nos vero
non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et de dominica
passione modulati et orantes confitemur Christo.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis,
non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda
est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti
auctoritate fiunt. Huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni
deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam
rationalis officii, certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent.
Ut est quorundam expositis paenulis orationem facere;
<pb xml:id="v.1.p.567"/>

sic enim adeunt ad idola nationes. Quod utique si fieri oporteret,
apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent;
nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum <bibl n="II Tim. IV, 13."/>
reliquisse. Deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos <bibl n="Dan. III, 19 sqq."/>
in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris
suis exaudivit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Item quod assignata oratione assidendi mos est quibusdam, 
non perspicio rationem, nisi quam pueri volunt. Quid enim, si
Hermas ille, cuius scriptura fere PASTOR inscribitur, transacta oratione
non super lectum assedisset, verum aliud quid fecisset, id
quoque ad observationem vindicaremus? Utique non. Simpliciter
enim et nunc positum est, Cum dorassem et assedissem super
lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin
<pb xml:id="v.1.p.568"/>

nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus. Immo contra
scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit. Porro
cum perinde faciant nationes, vel adoratis sigillaribus suis residendo,
vel propterea in nobis reprehendi meretur quod apud
idola celebratur. Eo apponitur et inreverentiae crimen, etiam
ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum. Si quidem inreverens
est assidere sub conspectu contraque conspectum eius
quem cum maxime reverearis ac venereris, quanto magis sub
conspectu dei vivi, angelo adhuc orationis adstante, factum
istud inreligiosissimum est? Nisi exprobramus deo, quod nos
oratio fatigaverit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Atqui cum modestia et humilitate adorantes magis commendamus
deo preces nostras, ne ipsis quidem manibus sublimius elatis,
sed temperate ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam
erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu
<pb xml:id="v.1.p.569"/>

humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior pharisaeo procacissimo <bibl n="Luc. XVIII, 9 sqq."/>
discessit. Sonos etiam vocis subiectos esse oportet, aut
quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non
vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi
Pythii, Et mutum, inquit, intellego et non loquentem exandio.
Dei aures sonum expectant? Quomodo ergo oratio Ionae
de imo ventre ceti per tantae bestiae viscera ab ipsis abyssis
per tantam aequoris molem ad caelum potuit evadere? Quid amplius
referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt?
Immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam
si in publico orent?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Alia iam consuetudo invaluit. Ieiunantes habita oratione cum 
fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum orationis.
Quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum
operationis tempore oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de
nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri
transigendo? Quae oratio cum divortio sancti osculi integra?
<pb xml:id="v.1.p.570"/>

Quem domino officium facientem impedit pax? Quale sacrificium
est a quo sine pace receditur? Quaecumque oratio sit, non
erit potior praecepti observatione, quo iubemur ieiunia nostra celare.
Iam enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes. Sed
et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes
<pb xml:id="v.1.p.571"/>

domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur,
differre pacem. Ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere
potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris
et consuetudini domi satisfacies. Sic et die Paschae, quo communis
et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum,
nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum 
<pb xml:id="v.1.p.572"/>

orationibus interveniendum, quod statie solvenda sit accepto
corpore domini. Ergo devotum deo obsequium eucharistia
resolvit, an magis deo obligat? Nonne sollemnior erit statio tua,
si et ad aram dei steteris? Accepto corpore domini et reservato
utrumque salvum est, et participatio sacrificii et executio officii.
Si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei
sumus), utique nulla laetitia sive tristitia obveniens castris stationes
<pb xml:id="v.1.p.573"/>

militum resci(??)dit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius
administrabit disciplinam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>De habitu vero dumtaxat feminarum varietas observationis 
efficit post sanctissimum apostolum nos vel maxime nullius loci
homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum
apostolum retractemus. De modestia quidam cultus et ornatus
aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore,
quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam et auri
superbiam et crinium lenonem operositatem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>