<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0120d.stoa001.opp-lat1"><div n="25" subtype="chapter" type="textpart"><p>Sed dicunt: quare ergo negauit matrem suam, quando ei <lb/>
            dixit: quid mihi et tibi, mulier et quando, cum ei nuntiatum <lb/>
            esset, quod eum uellet uidere, respondit: quae est mater mea<lb n="5"/>
            aut qui sunt fratres mei? ac eos potius in hunc adfectum <lb/>
            conputauit, qui facerent uoluntatem patris eius, quia exemplo suo <lb/>
            iam docebat negandos esse terrenos parentes propter deum. opera <lb/>
            enim diuina facienti terrenus adfectus obstrepere non debebat. nam <lb/>
            si propterea non habebat matrem, quia negauit matrem, nec Petrus<lb n="10"/>
            et ceteri apostoli habebant patres, quia monuit eos dicens: et <lb/>
            patrem ne uocaueritis uobis super terram; unus enim <lb/>
            est pater uester, qui in caelis est. quod ergo eos monuit <lb/>
            de patre terreno, hoc de matre prior fecit. hoc ergo dicimus <lb/>
            sapientiam dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam; sed<lb n="15"/>
            misericorditer ad hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret, <lb/>
            sicut apostolus dicit, mediator dei et hominum homo Iesus <lb/>
            Christus. non enim dubitanti discipulo suo mentiri potuit, qui <lb/>
            dixit: ego sum ueritas, quando cicatrices uulnerum suorum, ut <lb/>
            etiam manu tangeret, praebuit. quomodo enim huic in aliquo securi<lb n="20"/>
            fidem haberemus, si discipulo suo sic mentitus esset? absit talis <lb/>
            blasphemia nec eos ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc <lb/>
            audent adserere aut credere ; sed euigilent aliquando et intellegant. <lb/>
            quam nefaria peruersitate ista credantur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>