<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:53-54</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:53-54</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, <lb/>
            quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod <lb/>
            maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos <lb n="15"/>
            Caecilianum non confiteri tantum, uerum etiam profiteri atque <lb/>
            gloriari minime dubitarunt eumque ab imperatore damnatum <lb/>
            etiam mentiendo adseuerare conati sunt? ubi est illa uox, qua <lb/>
            uos decipere consuerunt nobis inuidiam concitantes, quod <lb/>
            apud imperatorem causam agamus ecclesiae? ubi sunt uerba <lb n="20"/>
            Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: \'illi <lb/>
            portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus <lb/>
            euangelia\'? ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem <lb/>
            suam, dicentes eam esse ecclesiam ueritatis quae <lb/>
            persecutionem patitur, non quae facit? nempe elisa est, nempe <lb n="25"/>
            prostrata. leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt, <lb/>
            quia leguntur etiam suscriptiones eorum. tenemus eos confitentes <lb/>
            profitentes gloriantes maiores suos Caecilianum apud imperatorem <lb/>
            grauiter persecutos, tenemus etiam Caecilianum

<note type="footnote"> 24 cf. cap. 16, 20 extr. </note>

<note type="footnote"> 2 hiis <hi rend="italic">b</hi> 6 malos a bonis <hi rend="italic">codd</hi>. 9 laboramus <hi rend="italic">BCb</hi> 10 personam <lb/>
            personae praeiudicare <hi rend="italic">BCb</hi> 11 sumna <hi rend="italic">C</hi> qui <hi rend="italic">coni. v</hi> 19 consueuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 21 carthaginensis <hi rend="italic">Bb</hi> 22 sacra <hi rend="italic">codd</hi>. soli <hi rend="italic">Aml</hi> <lb/>
            26 persecutiones <hi rend="italic">Bbv</hi> 29 prosequentibus <hi rend="italic">Bm2b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="154"/>
            persequentibus eis ab imperatore damnatum. non ergo iam clament <lb/>
            segregationem suam ideo esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem <lb/>
            non facit sed patitur, aut fateantur non eam fuisse ecclesiam <lb/>
            ueritatis, quando a maioribus eorum Caecilianus patiebatur. si <lb/>
            enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur, bonus<lb n="5"/>
            -erat Caecilianus quando patiebatur; si autem potest quidem <lb/>
            fieri, ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt <lb/>
            esse qui faciunt, non erant boni maiores eorum quando Caecilianum <lb/>
            persequebantur. porro si fieri potest, ut et boni faciant <lb/>
            et mali patiantur, non ideo nos culpandi sumus nec ideo isti<lb n="10"/>
            laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum maioribus <lb/>
            suis facientibus passum esse gloriantur. et tamen Caecilianum ab <lb/>
            imperatore damnatum omnino non constitit, sed in eius absolutione <lb/>
            atque. purgatione, quae iudicii episcopalis et imperialis <lb/>
            recitatione constiterat, nihil postea probari potuit inmutatum. <lb n="15"/>
            ita factum est, ut remota, Caeciliani damnatione, de qua ipsi <lb/>
            mentiti sunt, remanserit persecutio, quam maiores suos fecisse <lb/>
            confessi sunt. 
</p></div><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p>Parum fuit, ut Caecilianum ab imperatore damnatum <lb/>
            et mentiendo gloriari auderent et asserendo probare non possent.<lb n="20"/>
            insuper etiam probauerunt et nostra in eam rem documenta <lb/>
            fortius adiuuerunt, Caeciliani absolutionem mansisse <lb/>
            firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, imperatoris posteriore <lb/>
            iudicio in contrarium commutato. nam primo Mileuitanae <lb/>
            ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petiuerunt,<lb n="25"/>
            pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab imperatore <lb/>
            -damnatum. quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo <lb/>
            risum potuit continere. qui tamen risus non utique conscriptioni <lb/>
            gestorum potuisset adiungi et omnino latuisset, nisi et

<note type="footnote"> 25 cf. Breuic. III 20, 38 </note>

<note type="footnote"> 1 eis <hi rend="italic">8. 1. Bml, et b, om. ACc</hi> eis persequentibus v 2 se congregationem <lb/>
            <hi rend="italic">BCb</hi> 11 patiantur <hi rend="italic">BCb</hi> 13 imperatorem <hi rend="italic">cml</hi> 15 nil v <lb/>
            20 <hi rend="italic">alt</hi>. et] ea et <hi rend="italic">BmlCm2</hi> ea <hi rend="italic">Cml</hi> 24 miliuitanae <hi rend="italic">BCm2b</hi> 25 obtatum <lb/>
            <hi rend="italic">BC</hi> petiuerunt <hi rend="italic">scripsi</hi> putauerunt <hi rend="italic">codd. v, cf. p. 87, 4</hi> 27 qu.allelectio <lb/>
            (i <hi rend="italic">eras.) A</hi> quae electio <hi rend="italic">ex</hi> qua electio <hi rend="italic">Cm2, et c</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="155"/>
            ipsum latere non sinerent dicentes: \'audiant qui riserunt.\' hoc <lb/>
            sane scriptum est et suscriptum. quod enim pro se legi uoluerunt, <lb/>
            ambiguum fuit. unde cum rectissime cognitor iussisset <lb/>
            paulo superius recitari, ut inde si possent uerba illa clarescerent, <lb/>
            hoc recitatum est quod nolebant, id est Caecilianum fuisse <lb n="5"/>
            purgatum, quem prius legendum dederant non sicut iactabant <lb/>
            damnatum, sed Brixae bono pacis retentum. hic cum dixissent <lb/>
            illis uerbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare uoluisse, <lb/>
            dictum est eis, ut euidentem Caeciliani damnationem <lb/>
            aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi, <lb n="10"/>
            qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. hoc <lb/>
            cum facere omnino non possent, interiectis atque consummatis <lb/>
            omnium morarum superfluis ambagibus apertissime nos adiuuare <lb/>
            coeperunt. tamquam enim a nobis essent instructi uel <lb/>
            tamquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam <lb n="15"/>
            declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut, si possent, <lb/>
            ostenderent quod dicebant, posteriore iudicio Caecilianum ab <lb/>
            imperatore damnatum, cuius imperatoris litteras legeramus <lb/>
            quae illum ostenderant absolutum, protulerunt libellum maiorum <lb/>
            suorum ad eundem Constantinum imperatorem datum, quo <lb n="20"/>
            apertissime demonstrarant illius iudicio se potius fuisse damnatos. <lb/>
            contigit enim eis apud imperatoriam potestatem quod <lb/>
            inimicis sancti Danihelis, qui hoc ab eisdem leonibus passi <lb/>
            sunt quod pati uoluerant innocentem. hic cum breuiter admonuissemus <lb/>
            illum libellum pro nobis contra se potius recitasse, <lb n="25"/>
            aliud addiderunt, proferentes eiusdem imperatoris litteras ad <lb/>
            Uerinum uicarium datas, ubi eos grauiter detestatus et domini

<note type="footnote"> 19 cf. Breuic. III 21, 39 23 cf. Dan. 6, 24 26 cf. Breuic. III <lb/>
            22, 40 </note>

<note type="footnote"> 6 legendo didicerant <hi rend="italic">mg.B mg.b</hi> 7 brixe <hi rend="italic">Cml</hi> brixiae <hi rend="italic">cet. (v)</hi> dixisset <lb/>
            <hi rend="italic">BCb</hi> 8 uoluisset <hi rend="italic">B</hi> 11 quia <hi rend="italic">Bb</hi> apertissime <hi rend="italic">om. Bb</hi> <lb/>
            scribserat <hi rend="italic">AC</hi> 12 intericectis <hi rend="italic">Cml</hi> consumatis <hi rend="italic">BC</hi> 18 legeremus <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> 19 libello <hi rend="italic">Cml</hi> 21 demonstrabant <hi rend="italic">Bm2b</hi> demonstrarent <hi rend="italic">cv</hi> <lb/>
            22 imperatorem am <hi rend="italic">Cvil</hi> 23 danielis <hi rend="italic">BCb(v)</hi> 24 ammonuissemus <hi rend="italic">c</hi> <lb/>
            26 proferentes (profe <hi rend="italic">in ras. m2) A, et cv</hi> parentes <hi rend="italic">BmlC</hi> pariter <hi rend="italic">Bm2b</hi> <lb/>
            27 ueninum <hi rend="italic">Cml</hi> detestatur <hi rend="italic">Av</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="156"/>
            iudicio, qui iam in eos coeperat uindicare, dimittens ignominiosissima <lb/>
            indulgentia de exilio relaxauit. ita manifestissime constitit <lb/>
            non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea <lb/>
            consecutam, uerum etiam eius absolutionem atque purgationem <lb/>
            et poena illorum et detestabili indulgentia fuisse firmatam. <lb n="5"/>
            haec tam excellentia documenta., quod fatendum est, non habe <lb/>
            bamus in manibus, sed forsitan, si alicubi esse audiremus, <lb/>
            unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perueniremus <lb/>
            ut nobis describenda permitterentur. quantum autem <lb/>
            daremus, si uenale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis<lb n="10"/>
            aduersariis legerentur? 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>