<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:51-52</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1:51-52</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque<lb n="5"/>
            suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, <lb/>
            qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse <lb/>
            pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt <lb/>
            et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum <lb/>
            agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum <lb n="10"/>
            a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos <lb/>
            iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro <lb/>
            mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam <lb/>
            ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam <lb/>
            Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et<lb n="15"/>
            tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus <lb/>
            non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse <lb/>
            arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum <lb/>
            facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione <lb/>
            conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo-<lb n="20"/>
            luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras <lb/>
            eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua <lb/>
            omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt. 
</p></div><div n="52" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Iam illud, si montes aureos daremus, quando <lb/>
            emere possemus, quod obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent <lb n="25"/>
            eo modo non obfuisse Caeciliano concilium, quo in <lb/>
            eum absentem septuaginta episcopi quod uoluerunt pronuntiauerunt, <lb/>
            quomodo non obfuit Primiano, cum similiter absentem <lb/>
            pro Maximiano centum ferme episcopi damnauerunt, uehementissime <lb/>
            perturbati et in horrendas contrusi angustias

<note type="footnote"> 5 inaximianistrarum <hi rend="italic">B</hi> 6 nec c ne <hi rend="italic">ABCb</hi> non <hi rend="italic">v</hi> 12 ergo <hi rend="italic">del. Bm2, <lb/>
            om. b</hi> 14 refrenandum <hi rend="italic">Bm2b,</hi> refragandum <hi rend="italic">mg. Bm2</hi> 16 ex omni <hi rend="italic">BCb</hi> <lb/>
            17 attingerunt <hi rend="italic">Bml</hi> 18 haec omnia contra <hi rend="italic">bml</hi> nullam <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            19 saltim <hi rend="italic">Am2BmlC</hi> 25 possumus <hi rend="italic">v</hi> 26 concilio <hi rend="italic">Bml</hi> 29 uehementisse <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="153"/>
            responderunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae, <lb/>
            his paucissimis uerbis totam nostram causam, de qua cum <lb/>
            eis superius confligebamus, omnino inuictam esse firmantes? <lb/>
            quid enim aliud agebamus, tot testimoniis sanctorum eloquiorum, <lb/>
            tanta auctoritate prophetarum apostolorum episcoporum <lb n="5"/>
            ipsorumque aduersariorum demonstrantes bonos a malis sacramentorum <lb/>
            communione non pollui, si corde uoluntate moribus <lb/>
            operibus diuersas habeant causas gerantque personas? quid <lb/>
            enim aliud laborabamus, nisi ut appareret nec causam causae <lb/>
            nec personam praeiudicare personae? hoc ipsi breuiter conpulsi <lb n="10"/>
            summa necessitate dixerunt, quia, cum a nobis diu <lb/>
            diceretur, ueritati cedere noluerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>